Ulterius. Videtur quod cogitabunt aliquando de deo. Quia non potest haberi odio actu nisi illud de quo cogitatur. Sed damnati deum odio habebunt, ut in littera dicitur. Ergo de deo aliquando cogitabunt.
Praeterea, damnati habebunt remorsum conscientiae.
Sed conscientia patitur remorsum de actis contra deum. Ergo de deo aliquando cogitabunt.
Sed contra, perfectissima cogitatio hominis est quae cogitat de deo. Sed damnati erunt in statu imperfectissimo. Ergo de deo non cogitabunt.