Ad tertium sic proceditur. Videtur quod damnati in inferno sola poena ignis affligantur. Quia Matth. 25, 4, ut eorum damnatio exprimatur, fit mentio solum de igne, cum dicitur: ite, maledicti, in ignem aeternum.
Praeterea, sicut poena Purgatorii debetur peccato veniali, ita poena inferni debetur mortali.
Sed in Purgatorio non dicitur esse nisi poena ignis, ut patet per hoc quod dicitur 1 corinth. 3, 13: uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Ergo nec in inferno erit nisi ignis poena.
Praeterea, poenarum varietas refrigerium praestat, sicut calido cum transfertur ad frigidum. Sed nullum refrigerium est ponere in damnatis. Ergo non erunt diversae poenae, sed sola poena ignis.
Sed contra est quod dicitur in psalm. 10, 7: ignis, sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.
Praeterea, job 24, 19: transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium.