Ulterius. Videtur quod damnati non sint in tenebris corporalibus. Quia, ut dicit Gregorius in 9 Lib. Moral., super illud job 10: sed sempiternus horror inhabitat, quamvis ignis illic ad consolationem non luceat, tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet: nam sequaces quos secum traxerunt de mundo reprobi, flamma illustrante visuri sunt. Ergo non erunt ibi tenebrae corporales.
Praeterea, damnati vident poenam suam: hoc enim est eis augmentum poenae. Sed nihil videtur sine lumine. Ergo non sunt tenebrae corporales.
Praeterea, damnati habebunt ibi potentiam visivam post corporum resumptionem. Sed frustra esset in eis, nisi viderent aliquid. Ergo cum nihil videatur nisi in lumine, videtur quod non sint omnino in tenebris.
Sed contra est quod dicitur Matth. 22, 13: ligatis pedibus et manibus projicite eum in tenebras exteriores; super quo dicit Gregorius Lib. 9 mor.: si ignis ille lucem haberet, in tenebras exteriores nequaquam mitti diceretur.
Praeterea, basilius dicit super illud psalm. 28: vox domini intercidentis flammam ignis, quod virtute dei separabitur claritas ignis ab ejus virtute adustiva: ita quod claritas cedet in gaudium sanctorum, et ustivum ignis in tormentum damnatorum.
Ergo damnati habebunt tenebras corporales.
Quaedam vero alia quae ad poenam damnatorum pertinent, determinata sunt supra, 44 dist..