Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beati qui erunt in patria, non videant poenas damnatorum. Major enim est distantia damnatorum a beatis quam viatorum. Sed beati semper viatorum facta non vident; unde Isai. 43, 16: Abraham nescivit vos, dicit Glossa: nesciunt mortui, etiam sancti, quid faciunt vivi, etiam eorum filii.
Ergo multo minus vident poenam damnatorum.
Praeterea, perfectio visionis dependet a perfectione visibilis; unde philosophus dicit in 10 ethicor., quod perfectissima sensus operatio est sensus optime dispositi ad pulcherrimum sub sensu jacentium. Ergo e contrario turpitudo visibilis redundat in imperfectionem visionis.
Sed nulla imperfectio erit in beatis. Ergo non videbunt miserias damnatorum, in quibus est summa turpitudo.
Sed contra est quod dicitur isa. Ult., 24: egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Glossa: electi egredientur intelligentia vel visione manifesta, ut ad laudem dei magis accendantur.