Ulterius. Videtur quod beati non laetentur de poenis impiorum. Laetari enim de malo ad odium alterius pertinet. Sed in beatis nullum erit odium. Ergo non laetabuntur de miseriis damnatorum.
Praeterea, beati in patria erunt summe deo conformes. Sed deus non delectatur in poenis nostris.
Ergo nec beati delectabuntur de poenis damnatorum.
Praeterea, illud quod est vituperabile in viatore, nullo modo cadit in comprehensorem. Sed in homine viatore est maxime vituperabile quod reficiatur aliorum poenis, et maxime commendabile ut de poenis doleat. Ergo beati nullo modo laetantur de poenis damnatorum.
Sed contra est quod in Psal. 57, 2, dicitur: laetabitur justus, cum viderit vindictam.
Praeterea, Isai. Ult. 24, dicitur: erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Satietas autem refectionem mentis designat. Ergo beati gaudebunt de poenis impiorum.