Ekkehartus, Decanus Sancti Galli, d. 973.

 204. (1. ) De sanctissima Trinitate.

 205. (2. ) De sancto Benedicto.

 206. (3. ) De sancto Columbano.

 207. (4. ) In Decollatione s. Iohannis Bapt.

 208. (5. ) De sancto Paulo.

 209. (6. ) Hymnus in Natale unius Martyris.

 210. (7. ) De sancta Afra.

206. (3. ) De sancto Columbano.

1. A solis occasu usque ad exortum

2 a. Est cunctis nomen tuum, Deus, laudabile,

2 b. Qui inde novum solem mittis mira lege,

3 a. Qui lustret orbem radiis

3 b. Et foetu terras vegetet.

4 a. Hic Columbanus nomine columbinae vitae fuit,

4 b. Dignus habere spiritus sancti pignus in hac vita.

5 a. Hic terram cum Ahraham reliquit et cognatos propter Deum.

5 b. Hic cum Iohanne regis incestum increpare non metuit.

6 a. Huic pastum dat Deus in deserto cum Moyse.

6 b. Huic caelum obsequi est paratum cum Iosue.

7 a. Hic feras mansuefacit et corvos ut Elias et Daniel.

7 b. Hic persecutiones

cum apostolis Christi perpetitur.

8 a. Huic ipse veritatis hostis nutu Dei

8 b. Testatur, quod hic veritatis cultor foret.

9. Nos ergo tete poscimus, beate, quo nos Domino tu commendes.