Ekkehartus, Decanus Sancti Galli, d. 973.

 204. (1. ) De sanctissima Trinitate.

 205. (2. ) De sancto Benedicto.

 206. (3. ) De sancto Columbano.

 207. (4. ) In Decollatione s. Iohannis Bapt.

 208. (5. ) De sancto Paulo.

 209. (6. ) Hymnus in Natale unius Martyris.

 210. (7. ) De sancta Afra.

208. (5. ) De sancto Paulo.

1. Concurrite huc, populi et insulae,

2 a. Mentibus ut promptulis magistro gentium assistatis, laudibus

hunc super aethera elevantes.

2 b. Hic lupus licet ferox ovile Domini turbaverit, mitior

agnelli vellere induitur.

3 a. Et qui tunc, sub umbra priscae legis velamine Mosaico obsitus, daemoni se praebuit hospitium,

3 b. Ecce, nunc caelesti illustratus

ex iubare, pneumatico hagio nitidum vas exhibet et electum.

4. Nec mora, ubi Christum indignantem [audivit],

quod sibi praesumpsisset contra calcitrare, se protinus coaptavit ad eius opus.

5 a. Iamque baptizatus atque spiritalis unctione charismatis refectus plebi iustorum iungitur

5 b. Et, qui paulo ante castra christiana persecutor invaserat, pro iisdem dimicans signa corripit

6 a. Et primo congressu rabiem Iudaicam in Damasco confuderat acri bello.

6 b. Exinde collectis viribus Arabicam experiri profectus est barbariem.

7 a. Denique iste belliger eximius Asiam

et Lybiam indomitam monarcho primato tributarias esse fecit.

7 b. Noctibus tam indefessus ut diebus ad solam

summi imperatoris laudem arte et virtute palmae gloriam asciscere.

8 a. Hic Cilicos

atque Achaicos, Rhodios, Iconium, Thessalonicam, Pontum Galatiamque vicit,

8 b. Emathios,

Troas, Ephesios, Atticos, Corinthios, Pamphilicos[que] Cretas. Thraces et Illyricos.

9 a. His pro sudoribus sic eum Dominus coronavit,

9 b. Ut arcana caeli

prius intraret, quam obierit.

10 a. Post longos

in membris mundi conflictus caput ipsum Romam in impetu mentis adit.

10 b. Hanc tanto

propulsaverat triumpho, mole ut vincendi ipse quoque oppeteret.

11a. Quem verus tantas sibimet rex ferentem vidit laureas,

11b. Simoni, ducum principi, mox coaequat in arce poli.

12 a. Nunc preces fundite sedulas, qui gratia vos Christi nostis indigos, quia Paulus hic magnus est apud Deum,

12 b. Ut preces dando continuas magnus ille nos in paradisiacis, in quae raptus est. collocet secum locis.

13 a. Nos igitur supplices in hac die

nec non omni tempore, o Paule, cum Christo refice,

13 b. Ut stadium fidei legitimum

haud lassis permeantes cursibus coronam reportemus.