Godescalcus, Monachus Orbacensis, d. 869.

 166. (1. ) Oratio ad Christum Prima.

 167. (2. ) Oratio ad Christum altera.

 168. (3. ) Oratio ad Christum tertia.

 169. (4. ) Oratio ad Christum quarta.

 170. (5. ) Tersus de Ploratu paenitentiae.

 171. (6. ) In Laudem ss. Trinitatis.

169. (4. ) Oratio ad Christum quarta.

1. 0 veneranda Dei suboles Inclita patris et effigies, Intime splendor et alma dies, Qui loca lumine cuncta reples Totus et in genitore manes,

2. Nempe minus patre nec quid habes, Sceptra pari ditione tenes, Quaeque cupis, Domine, illa potes, Nam recreas revocasque homines Et patria pietate foves.

3. Qui miseros facis incolumes Linquere crimina quique iubes, Nos et in exsilio esse doles Ad patriamque redire mones Teque Deum reperire doces.

4. Tu, rogo, suscipe nunc humiles, Quas ego. rex, tibi fundo preces Meque, precor, miserum releves Ac pietate tua vegetes Et procul a vitiis segreges.

5. Omnibus, ora, bonis solides, Ne premat amplius ulla lues, Sed merear tuus esse comes, Ut mihi detur amanda quies, Quam meruere tui proceres.

6. His tua, Christe, patet species, Emicat et rutilat facies, Hinc quoque sunt iugiter hilares Teque colunt et amant alacres; His, Deus, obsecro, me socies.