Godescalcus, Monachus Orbacensis, d. 869.

 166. (1. ) Oratio ad Christum Prima.

 167. (2. ) Oratio ad Christum altera.

 168. (3. ) Oratio ad Christum tertia.

 169. (4. ) Oratio ad Christum quarta.

 170. (5. ) Tersus de Ploratu paenitentiae.

 171. (6. ) In Laudem ss. Trinitatis.

170. (5. ) Tersus de Ploratu paenitentiae.

1. 0 Deus, miseri miserere servi. Ex quo enim me iussisti

Hunc in mundum nasci, Prae cunctis ego amavi

Vanitate pasci. Heu, quid evenit mihi !

2. 0 Deus, miseri

miserere servi. Tu me, Domine, fecisti,

Ut servirem tibi; Ego miser te dimisi

Et longe abivi. Heu, quid evenit mihi !

3. 0 Deus, miseri

miserere servi. Tu me quoque redemisti

De iugo servili, Et ego te non agnovi

Nec ad te redivi. Heu, quid evenit mihi *

4. 0 Deus, miseri

miserere servi. Mandata, quae praecepisti,

Proh dolor, reliqui, Fateor voce lugubri,

Nimium deliqui. Heu, quid evenit mihi!

5. 0 Deus, miseri

miserere servi. Almam legem, quam dedisti,

Denique neglexi Et illa, quae vetuisti,

Avide dilexi. Heu, quid evenit mihi !

6. 0 Deus, miseri

miserere servi. Cuncta bona praeterivi

Animo libenti Atque multa mala egi

Pectore ferventi. Heu, quid evenit mihi !

7. 0 Deus, miseri

miserere servi. Voluptates non dimisi,

Sed his me addixi Et totius me peccati

Vinculis devinxi. Heu, quid evenit mihi !

8. 0 Deus, miseri

miserere servi. Iram tuam provocavi

Crimine frequenti Ideoque te offendi

Offensa ingenti. Heu, quid evenit mihi !

9. 0 Deus, miseri

miserere servi. Sed quid plura dicam tibi,

0 pia lux saecli? Mala quoque, quae permisi,

Cuncta miser feci. Heu, quid evenit mihi !

10. 0 Deus, miseri

miserere servi. Ergo iam succurre flenti,

Domine, clienti, Scelera tibi fatenti,

Veniam petenti. Heu, quid evenit mihi !

11. 0 Deus, miseri

miserere servi. Affer opem indigenti

Iam manu clementi Vulneraque detegenti

Medere languenti. Heu, quid evenit mihi!

12. 0 Deus, miseri

miserere servi. Subveni te invocanti

Et in te speranti, Dextram da, quem redemisti,

Iam periclitanti. Heu, quid evenit mihi !

13. 0 Deus, miseri

miserere servi. Igitur vos, omnes sancti,

Coheredes Christi, Exorate prece dulci

Pro me infelici. Heu, quid evenit mihi !

14. 0 Deus, miseri

miserere servi. Alma tu, Maria, tui

Virgo mater Dei, Interventu nunc salubri

Memor esto mei. Heu, quid evenit mihi !

15. 0 Deus, miseri

miserere servi. Sancte Michaei, insigni

Supplicato regi, Deprecentur atque cuncti

Angelorum chori. Heu, quid evenit mihi !

16. 0 Deus, miseri

miserere servi. Claviger quoque praecelsi,

Sancte Petre, regni, Socios adiungens tibi

Preces funde patri. Heu, quid evenit mihi !

17. 0 Deus, miseri

miserere servi. Martyrumque gloriosi

Beatorum globi, Flagitate pro miselli

Peccatis alumni. Heu, quid evenit mihi!

18. 0 Deus, miseri

miserere servi. Patriarchae quin electi

Et prophetae sancti, Suffragamini petenti

Precibus clienti. Heu, quid evenit mihi!

19. 0 Deus, miseri

miserere servi. Virgines o clarae, vestri

Per amorem sponsi Memoramini nunc mei

Delictis oppressi. Heu, quid evenit mihi!

20. 0 Deus, miseri

miserere servi. Insuper vos, summi Dei

Confessores almi, Opem ferte, precor, mihi

Oratu instanti. Heu, quid evenit mihi !