Meropius Pontius Paulinus, Episcopus Nolanus, d. 431.

 48. (1. ) Oratio. Carm. IV.

 49. (2. ) Psalmus I. Carm. VII.

 50. (3. ) Psalmus II.

 51. (4). Psalmus CXXXVI. Carm. IX.

49. (2. ) Psalmus I. Carm. VII.

Beatus ille, qui procul vitam suam Ab impiorum segregarit coetibus Et in via peccantium non manserit Nec in cathedra pestilenti sederit, 5 Sed corde toto fixus in legem Dei Praecepta vitae nocte volvit et die Mentemque castis institutis excolit. Erit ille ut arbor, quae propinqua flumini Humore ripae nutriente pascitur

10 Suoque fructum plena reddet tempore Et fronde nunquam defluente pervirens Stabit perenni vividum lignum coma. Non haec iniquos prosequetur gloria, Sed, ut favillam pulveris ventus rapit,

15 Sic ira iniquos verret a vultu Dei. Idcirco tali dividentur ordine Hominum per orbem dissipatorum greges, Ut iudicandi non resurgant impii, Qui denegarunt debitum cultum Deo,

20 Sed puniendi; namque crimen evidens Non indigebit quaestione detegi, Quoniam imminentem praeferent mortis notam Signum salutis non gerentes frontibus. Peccator autem non et impius tamen,

25 Quae magna turba est, non resurget gloriae, Verum resurget deputanda examini. Nec enim sedere cum piis iudex potest Causas suorum redditurus actuum Varieque gestis aut probandus aut reus.

30 Sine lege passim legis ignari cadent, In lege lapsus lege iudicabitur. Opus per omne curret ignis arbiter; Quod non cremarit flamma, sed probaverit, Illud perenni praemio pensabitur.

35 Qui concremanda gesserit, damnum feret, Sed ipse salvus evolabit ignibus; Tamen subusti corporis signis miser Vitam tenebit, non tenebit gloriam, Quia carne victus, mente non versus tamen,

40 Etsi negarit debitam legi fidem Per multa saepe devolutus crimina, Tamen fidei nomen aeternum gerens, Nunquam salutis exsulabit finibus.

Idcirco cuncti nunc in isto saeculo, 45 Dum currit aetas et dies aevi patet,

Rectas agamus semitas firmo pede

Nec deferamur lubrico latae viae.

Praestat per artum dimicantes tramitem

Laboriosis introire nisibus. 50 Vias bonorum laetus agnoscit Deus,

At impiorum pronum iter delebitur.