Philippus de Grevia, Cancellarius Parisiensis, d. 1236.

 363. (1) De sancta Maria Magdalena.

 364. (2. ) De sancta Maria Magdalena.

 365. (3. ) De sancta Maria Magdalena.

 366. (4. ) In Inventione s. Crucis.

 367. (5. ) Contra Potentes saeculi.

 368. (6) Cantio de Christo.

364. (2. ) De sancta Maria Magdalena.

Ad Nocturnum.

1. Aestimavit hortulanum Et hoc sane credidit,

Seminabat enim granum, Quod in mentem cecidit,

Linguam movit et non manum, Lingua Iesum indidit.

2. Non agnovit figurali

Latentem imagine, Mentis agrum spiritali

Excolentem semine, Sed cum eam speciali

Designavit nomine.

3. Haec a Iesu Iesum quaerit, Sublatum conqueritur,

Iesum intus mente gerit, Iesus praesens quaeritur,

Mentem colit, mentem serit Iesus, nec percipitur.

4. Iesu bone, Iesu pie,

Quid te monstrans latitas? Quid occultas te Mariae,

Mentem cuius habitas ? Intus plena vero die

Nescit, ubi veritas.

5. 0 quam mire Iesu ludis, A quibus diligeris !

Quando ludis, non illudis, Nec fallis nec falleris,

Sic includis, quod excludis, Notus non agnosceris.

6. Gloria et honor tibi,

Spes, vita, lux animae, Per quem sperat se proscribi

Libro mortis pessimae; Praestent sibi nos conscribi Peccatricis lacrimae.