Venantius Fortunatus, Episcopus Pictaviensis, d. nach 600.

 66. (1. ) In Honore sanctae Crucis. Carra. C. III, n. 2.

 67. (2) Hymnus in Honore sanctae Crucis.

 68. (3). De Cruce Domini.

 69. (4. ) Tersus de Resurrectione Domini.

 70. (5. ) Sabbato Sancto.

 71. (6. ) Hymnus in Natale Domini.

 72. (7. ) Hymnus Beatae Mariae.

71. (6. ) Hymnus in Natale Domini.

1. Agnoscat omne saeculum Venisse vitae praemium, Post hostis asperi iugum Apparuit redemptio.

2. Esaias quae praecinit, Completa sunt in virgine, Annuntiavit angelus Sanctus replevit spiritus.

3. Maria ventre concipit Verbi fidelis semine, Quem totus orbis non capit, Portant quellae viscera.

4. Radix lesse floruit

Et virga fructum edidit, Fecunda partum protulit Et virgo mater permanet.

5. Praesaepe poni pertulit, Qui lucis auctor exstitit, Cum patre caelos condidit, Sub matre pannos induit.

6. Legem dedit qui saeculo, Cuius decem praecepta sunt, Dignando factus est homo Sub legis esse vinculo.

7. Adam vetus quod polluit, Adam novus hoc abluit, Tumens quod ille deicit, Humillimus hic erigit.

8. Iam nata lux est et salus, Fugata nox et victa mors; Venite, gentes, credite, Deum Maria protulit.