Venantius Fortunatus, Episcopus Pictaviensis, d. nach 600.

 66. (1. ) In Honore sanctae Crucis. Carra. C. III, n. 2.

 67. (2) Hymnus in Honore sanctae Crucis.

 68. (3). De Cruce Domini.

 69. (4. ) Tersus de Resurrectione Domini.

 70. (5. ) Sabbato Sancto.

 71. (6. ) Hymnus in Natale Domini.

 72. (7. ) Hymnus Beatae Mariae.

72. (7. ) Hymnus Beatae Mariae.

1. Quem terra, pontus, aethera Colunt, adorant, praedicant, Trinam regentem machinam Claustrum Mariae baiulat.

2. Cui luna, sol et omnia Deserviunt per tempora, Perfusa caeli gratia Gestant puellae viscera.

8. Mirantur ergo saecula, Quod angelus fert semina, Quod aure virgo concipit Et corde credens parturit.

4. Beata mater munere, Cuius supernus artifex Mundum pugillo continens Ventris sub arca clausus est.

5. Benedicta caeli nuntio, Fecunda sancto spiritu, Desideratus gentibus Cuius per alvum fusus est.

6. 0 gloriosa femina, Excelsa super sidera, Qui te creavit provide Lactas sacrato ubere.

7. Quod Eva tristis abstulit, Tu reddis almo germine, Intrent ut astra flebiles, Caeli fenestra facta es.

8. Tu regis alti ianua Et porta lucis fulgida; Vitam datam per virginem, Gentes redemptae, plaudite.

Vor Str. 5 in:

Matrem per integerrimam Opem ferens celerrimam Dissolve, Christe, vincula, Quae nostra nectunt crimina.

Nach Str. 8 in KN:

Qui, Christe, natus virginis (virgine K) Es auctor et mirabilis, Nos ipsius suffragiis Dona supernis gaudiis.

Nach dieser Str. folgt in K: Matrem per integerrimam etc. wie weiter oben; statt dieser Strophe lesen wir in F:

Flos, Christe, decus virginum, Florentem natum virgine, Nos precibus virgineis Solve precantes iugiter.