S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE PRAEDESTINATIONE SANCTORUM LIBER AD PROSPERUM ET HILARIUM PRIMUS .

 CAPUT PRIMUM.

 2. Consideratis enim litteris vestris videre mihi videor eos fratres, pro quibus geritis piam curam, ne teneant poeticam sententiam, qua dictum est, «

 CAPUT II.

 4. Sed contra haec cur non potius audimus: Quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 35

 5. Et ideo commendans istam gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita: Non quia idonei sumus, inquit, cogitare ali

 6. Cavendum est, fratres dilecti a Deo, ne homo se extollat adversus Deum, cum se dicit facere quod promisit Deus. Nonne fides gentium promissa est Ab

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 10. In hac Apostoli evidentissima intentione, qua contra humanam superbiam loquitur, ne quisquam in homine, sed in Domino glorietur, dona Dei naturali

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 14. Cur ergo non omnes docet, ut veniant ad Christum nisi quia omnes quos docet, misericordia docet quos autem non docet, judicio non docet? Quoniam

 15. «Quare,» inquiunt, «non omnes docet?» Si dixerimus quia nolunt discere quos non docet respondebitur nobis, Et ubi est quod ei dicitur, Deus, tu c

 16. Fides igitur, et inchoata, et perfecta, donum Dei est: et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, omino non dubitet, qui non vult manifestis

 CAPUT IX.

 18. Cernitisne, me sine praejudicio latentis consilii Dei aliarumque causarum, hoc de praescientia Christi dicere voluisse, quod convincendae Paganoru

 CAPUT X.

 20. An forte opera bona gentium Deus promisit Abrahae in semine ipsius, ut hoc promitteret quod ipse facit non autem promisit fidem gentium, quam sib

 CAPUT XI.

 22. «Sed cum dicitur,» inquiunt, « Si credideris, salvus eris (Rom. X, 9) unum horum exigitur, alterum offertur. Quod exigitur, in hominis quod offe

 CAPUT XII.

 24. Quis enim audiat, quod dicuntur parvuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac vita et ideo alii non baptizati

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 27. Quae cum ita sint, non debuit repudiari sententia libri Sapientiae, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum Ecclesiae Christi tam longa a

 28. Sed qui sententiis tractatorum instrui volunt, oportet ut istum librum Sapientiae, ubi legitur, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, o

 29. Ac per hoc, si absit nimis inconsiderata contentio, tota quaestio ista finita est de illo qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Nec

 CAPUT XV.

 31. Appareat itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta ejus membra diffundit. Ea gratia fit

 CAPUT XVI.

 33. Hanc intuebatur etiam, cum diceret: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Nam et ibi quid agebatur paulisper advertite. Cum enim dixisset, No

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 36. «Praesciebat ergo», ait Pelagianus, «qui futuri essent sancti et immaculati per liberae voluntatis arbitrium: et ideo eos ante mundi constitutione

 37. Nimis longum est de singulis disputare. Cernitis autem procul dubio, cernitis quanta manifestatione apostolici eloquii defendatur haec gratia, con

 CAPUT XIX.

 39. Denique et in hujus testimonii consequentibus, Deo gratias agit Apostolus pro his qui crediderunt, non utique quoniam eis annuntiatum est Evangeli

 CAPUT XX.

 41. Itemque ad eosdem in secunda Epistola idem apostolus: Cum venissem, inquit, in Troadem in Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domi

 42. Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon Scriptura teste probavimus, cum Deus vult fieri quod non nisi volentibus hominibus opor

 CAPUT XXI.

Chapter 25 [XIII.]—Possibly the Baptized Infants Would Have Repented If They Had Lived, and the Unbaptized Not.

But if, perchance, they say that sins are re-remitted to penitents, and that those who die in infancy are not baptized because they are foreknown as not such as would repent if they should live, while God has foreknown that those who are baptized and die in infancy would have repented if they had lived, let them observe and see that if it be so it is not in this case original sins which are punished in infants that die without baptism, but what would have been the sins of each one had he lived; and also in baptized infants, that it is not original sins that are washed away, but their own future sins if they should live, since they could not sin except in more mature age; but that some were foreseen as such as would repent, and others as such as would not repent, therefore some were baptized, and others departed from this life without baptism. If the Pelagians should dare to say this, by their denial of original sin they would thus be relieved of the necessity of seeking, on behalf of infants outside of the kingdom of God, for some place of I know not what happiness of their own; especially since they are convinced that they cannot have eternal life because they have not eaten the flesh nor drank the blood of Christ; and because in them who have no sin at all, baptism, which is given for the remission of sins, is falsified. For they would go on to say that there is no original sin, but that those who as infants are released are either baptized or not baptized according to their future merits if they should live, and that according to their future merits they either receive or do not receive the body and blood of Christ, without which they absolutely cannot have life; and are baptized for the true remission of sins although they derived no sins from Adam, because the sins are remitted unto them concerning which God foreknew that they would repent. Thus with the greatest ease they would plead and would win their cause, in which they deny that there is any original sin, and contend that the grace of God is only given according to our merits. But that the future merits of men, which merits will never come into existence are beyond all doubt no merits at all, it is certainly most easy to see: for this reason even the Pelagians were not able to say this; and much rather these ought not to say it. For it cannot be said with what pain I find that they who with us on catholic authority condemn the error of those heretics, have not seen this, which the Pelagians themselves have seen to be most false and absurd.

CAPUT XIII.

25. Quod si forsitan dicunt, poenitentibus peccata dimitti; et ideo istos non baptizari in parvula aetate morientes, quia praesciti sunt poenitentiam, si viverent, non acturi; eos autem qui baptizantur, et parvuli de corporibus exeunt, Deum praescisse acturos poenitentiam fuisse, si viverent: attendant et videant, si ita est, non jam in parvulis sine Baptismate morientibus peccata originalia vindicari, sed sua cujusque futura si viveret: itemque baptizatis non originalia dilui, sed sua futura si viverent; quoniam non possent nisi in majore aetate peccare : sed alios acturos poenitentiam, alios non acturos fuisse praevisos; ideo alios baptizatos, allos sine baptismo exisse de hac vita. Hoc si auderent Pelagiani, non jam laborarent negando originale peccatum, quaerere parvulis extra regnum Dei nescio cujus suae felicitatis locum: maxime quando convincuntur non eos habere posse vitam aeternam, quia non manducaverunt carnem nec biberunt sanguinem Christi (Joan. VI, 54); et quia in eis, qui nullum habent omnino peccatum, falsus est Baptismus qui in remissionem traditur peccatorum. Dicerent enim prorsus nullum esse originale peccatum, sed pro suis futuris, si viverent, meritis vel baptizari vel non baptizari eos qui de corpore solvuntur infantes; et pro suis futuris meritis 0979 eos vel accipere vel non accipere corpus et sanguinem Christi, sine quo vitam prorsus habere non possunt: et in veram remissionem peccatorum baptizari, quamvis nullum ex Adam traherent; quoniam remittuntur eis peccata, de quibus illos Deus poenitentiam praescivit acturos. Ita facillime agerent atque obtinerent causam suam, qua negant esse originale peccatum, et gratiam Dei non dari nisi secundum merita nostra contendunt. Sed quia hominum futura, quae non sunt futura, procul dubio nulla sunt merita, et hoc videre facillimum est: ideo nec Pelagiani hoc dicere potuerunt; et multo magis nec isti dicere debuerunt. Dici enim non potest quam moleste feram, quod viderunt Pelagiani esse falsissimum et absurdissimum, hoc non vidisse istos, qui nobiscum errorem illorum haereticorum catholica auctoritate condemnant.