S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE MENDACIO LIBER UNUS .

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 4. Quanquam subtilissime quaeratur utrum cum abest voluntas fallendi, absit omnino mendacium.

 5. Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo major magisque necessaria quaestio est. Utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet voluntatem,

 6. Contra, illi quibus placet nunquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate divina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est, Falsum

 7. Nec illis quae de veteribus Libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamvis re

 8. Et ideo de libris Novi Testamenti, exceptis figuratis significationibus Domini, si vitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tal

 9. Quod si auctoritas mentiendi nec de antiquis Libris proferri potest, vel quia non est mendacium quod figurate gestum dictumve recipitur, vel quia b

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 13. In qua propositione ista sunt quae merito quaeri possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit aut utrum consensio dicenda sit quae non ha

 14. Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc non facerent, si ipse illud faceret? Hoc modo frangimus januam cum effractoribus, quia si non

 15. Totus itaque hujus quaestionis nodus ad hoc adducit, ut quaeratur utrum alienum nullum peccatum, quamvis in te commissum, tibi imputetur, si levio

 16. An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius sit hanc pati, quam illa committere? Quod si ita est, non quidquid factum fuerit ut illa immun

 17. Sed tamen si talis optio proponeretur ei qui thurificare idolis, quam muliebria perpeti maluit, ut si illud vellet evitare, famam Christi aliquo m

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 20. Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, sed etiam nonnulli prosunt, exceptis

 21. Quod si absurdum est, quid dicemus? An falsum testimonium non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen confingat in aliquem, aut alicujus

 22. Quid ergo, si ad christianum homicida confugiat, aut videat quo confugit et de hac re interrogetur ab eo qui ad supplicium quaerit hominem homini

 23. Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis Ecclesiae, Firmus nomine, firmior voluntate. Nam cum ab eo quaereretur homo jussu Imperatoris per apparit

 24. Sed venitur aliquando ad hujusmodi articulum, ut non interrogemur ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur ut eum prodamus, si sic occultatus est

 CAPUT XIV.

 26. De qua re patebit aliquis considerationi locus, si prius divinas auctoritates, quae mendacium prohibent, diligenter discutiamus: si enim ipsae nul

 27. Velut cum legimus in Evangelio, Accepisti alapam, para alteram maxillam (Matth. V, 39). Exemplum 0507 Si male dixi, exprobra de malo si autem ben

 28. Scriptum est etiam, Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Juravit autem ipse Apostolus in Epistolis suis (Rom. IX, 1 Philipp. I, 8, et Galat.

 29. Sicut illud, Nolite cogitare de crastino et, Nolite itaque cogitare quid manducetis, et quid bibatis, et quid induamini

 30. Item dictum est Apostolis, ut nihil secum portantes in via, ex Evangelio viverent. Et quodam 0508 loco etiam ipse Dominus significavit cur hoc dix

 CAPUT XVI.

 32. Manifeste etiam in Evangelio invenimus os cordis ut uno loco et corporis et cordis os Dominus commemorasse inveniatur, ubi ait: Adhuc et vos sine

 33. Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit, Os autem quod mentitur, occidit animam ita quaeri potest, de quo mendacio. Videtur enim de illo proprie

 34. Nam quod alio loco scriptum est, Noli velle mentiri omne mendacium non ad hoc volunt valere, ut nullo mendacio quisquam mentiatur. Itaque cum ali

 35. Item quod scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium: alius dicit nullum hic exceptum esse mendacium, sed omne damnatum. Alius dicit: Ita

 36. Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis Legis positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem veritatis in corde servandam, e

 37. Item quod scriptum est, Verbum excipiens filius a perditione longe aberit: excipiens autem excipit illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius proced

 0513 38. Haec certe omnis disputatio quamvis alternet, aliis asserentibus nunquam esse mentiendum, et ad hoc divina testimonia recitantibus aliis con

 39. Et omnia quidem ista peccata, sive quibus injuria fit hominibus in ipsis vitae hujus commodis , sive quibus se ipsi homines corrumpunt, et nulli i

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 0517 43. Tanta porro caecitas hominum animos occupavit, ut eis parum sit si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatu

3. For which purpose we must see what a lie is. For not every one who says a false thing lies, if he believes or opines that to be true which he says. Now between believing and opining there is this difference, that sometimes he who believes feels that he does not know that which he believes, (although he may know himself to be ignorant of a thing, and yet have no doubt at all concerning it, if he most firmly believes it:) whereas he who opines, thinks he knows that which he does not know. Now whoever utters that which he holds in his mind either as belief or as opinion, even though it be false, he lies not. For this he owes to the faith of his utterance, that he thereby produce that which he holds in his mind, and has in that way in which he produces it. Not that he is without fault, although he lie not, if either he believes what he ought not to believe, or thinks he knows what he knows not, even though it should be true: for he accounts an unknown thing for a known. Wherefore, that man lies, who has one thing in his mind and utters another in words, or by signs of whatever kind. Whence also the heart of him who lies is said to be double; that is, there is a double thought: the one, of that thing which he either knows or thinks to be true and does not produce; the other, of that thing which he produces instead thereof, knowing or thinking it to be false. Whence it comes to pass, that he may say a false thing and yet not lie, if he thinks it to be so as he says although it be not so; and, that he may say a true thing, and yet lie, if he thinks it to be false and utters it for true, although in reality it be so as he utters it. For from the sense of his own mind, not from the verity or falsity of the things themselves, is he to be judged to lie or not to lie. Therefore he who utters a false thing for a true, which however he opines to be true, may be called erring and rash: but he is not rightly said to lie; because he has not a double heart when he utters it, neither does he wish to deceive, but is deceived. But the fault of him who lies, is, the desire of deceiving in the uttering of his mind; whether he do deceive, in that he is believed when uttering the false thing; or whether he do not deceive, either in that he is not believed, or in that he utters a true thing with will to deceive, which he does not think to be true: wherein being believed, he does not deceive though it was his will to deceive: except that he deceives in so far as he is thought to know or think as he utters.

CAPUT III.

3. Quid sit mendacium. Ad mendacium an in loquente voluntas fallendi requiratur vel sufficiat. Quapropter videndum est quid sit mendacium. Non enim omnis qui falsum dicit mentitur, si credit aut opinatur verum esse quod dicit. Inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamvis de re quam se ignorare novit omnino non dubitet, si eam firmissime credit ; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. Quisquis autem hoc enuntiat quod vel creditum animo, vel opinatum tenet , etiamsi falsum sit, non mentitur. Hoc enim debet enuntiationis suae fidei , ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet ut profert. Nec ideo tamen sine vitio est, quamvis non mentiatur, si aut non credenda credit, aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi verum sit: incognitum enim habet pro cognito. Quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo, et aliud verbis vel quibuslibet significationibus enuntiat. Unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est, duplex cogitatio: una rei ejus quam veram esse vel scit vel putat, et non profert; altera ejus rei quam pro ista profert sciens falsam esse vel putans. Ex quo fit ut possit 0489 falsum dicere non mentiens, si putat ita esse ut dicit, quamvis non ita sit; et ut possit verum dicere mentiens, si putat falsum esse et pro vero enuntiat, quamvis revera ita sit ut enuntiat. Ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum veritate vel falsitate mentiens aut non mentiens judicandus est. Potest itaque ille qui falsum pro vero enuntiat, quod tamen verum esse opinatur, errans dici et temerarius: mentiens autem non recte dicitur; quia cor duplex cum enuntiat non habet, nec fallere cupit, sed fallitur. Culpa vero mentientis est, in enuntiando animo suo fallendi cupiditas; sive fallat cum ei creditur falsum enuntianti; sive non fallat, vel cum ei non creditur , vel cum verum enuntiat voluntate fallendi, quod non putat verum. Quod cum ei creditur, non utique fallit, quamvis fallere voluerit: nisi hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse vel putare ut enuntiat.