S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE MENDACIO LIBER UNUS .

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 4. Quanquam subtilissime quaeratur utrum cum abest voluntas fallendi, absit omnino mendacium.

 5. Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo major magisque necessaria quaestio est. Utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet voluntatem,

 6. Contra, illi quibus placet nunquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate divina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est, Falsum

 7. Nec illis quae de veteribus Libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamvis re

 8. Et ideo de libris Novi Testamenti, exceptis figuratis significationibus Domini, si vitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tal

 9. Quod si auctoritas mentiendi nec de antiquis Libris proferri potest, vel quia non est mendacium quod figurate gestum dictumve recipitur, vel quia b

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 13. In qua propositione ista sunt quae merito quaeri possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit aut utrum consensio dicenda sit quae non ha

 14. Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc non facerent, si ipse illud faceret? Hoc modo frangimus januam cum effractoribus, quia si non

 15. Totus itaque hujus quaestionis nodus ad hoc adducit, ut quaeratur utrum alienum nullum peccatum, quamvis in te commissum, tibi imputetur, si levio

 16. An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius sit hanc pati, quam illa committere? Quod si ita est, non quidquid factum fuerit ut illa immun

 17. Sed tamen si talis optio proponeretur ei qui thurificare idolis, quam muliebria perpeti maluit, ut si illud vellet evitare, famam Christi aliquo m

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 20. Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, sed etiam nonnulli prosunt, exceptis

 21. Quod si absurdum est, quid dicemus? An falsum testimonium non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen confingat in aliquem, aut alicujus

 22. Quid ergo, si ad christianum homicida confugiat, aut videat quo confugit et de hac re interrogetur ab eo qui ad supplicium quaerit hominem homini

 23. Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis Ecclesiae, Firmus nomine, firmior voluntate. Nam cum ab eo quaereretur homo jussu Imperatoris per apparit

 24. Sed venitur aliquando ad hujusmodi articulum, ut non interrogemur ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur ut eum prodamus, si sic occultatus est

 CAPUT XIV.

 26. De qua re patebit aliquis considerationi locus, si prius divinas auctoritates, quae mendacium prohibent, diligenter discutiamus: si enim ipsae nul

 27. Velut cum legimus in Evangelio, Accepisti alapam, para alteram maxillam (Matth. V, 39). Exemplum 0507 Si male dixi, exprobra de malo si autem ben

 28. Scriptum est etiam, Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Juravit autem ipse Apostolus in Epistolis suis (Rom. IX, 1 Philipp. I, 8, et Galat.

 29. Sicut illud, Nolite cogitare de crastino et, Nolite itaque cogitare quid manducetis, et quid bibatis, et quid induamini

 30. Item dictum est Apostolis, ut nihil secum portantes in via, ex Evangelio viverent. Et quodam 0508 loco etiam ipse Dominus significavit cur hoc dix

 CAPUT XVI.

 32. Manifeste etiam in Evangelio invenimus os cordis ut uno loco et corporis et cordis os Dominus commemorasse inveniatur, ubi ait: Adhuc et vos sine

 33. Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit, Os autem quod mentitur, occidit animam ita quaeri potest, de quo mendacio. Videtur enim de illo proprie

 34. Nam quod alio loco scriptum est, Noli velle mentiri omne mendacium non ad hoc volunt valere, ut nullo mendacio quisquam mentiatur. Itaque cum ali

 35. Item quod scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium: alius dicit nullum hic exceptum esse mendacium, sed omne damnatum. Alius dicit: Ita

 36. Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis Legis positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem veritatis in corde servandam, e

 37. Item quod scriptum est, Verbum excipiens filius a perditione longe aberit: excipiens autem excipit illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius proced

 0513 38. Haec certe omnis disputatio quamvis alternet, aliis asserentibus nunquam esse mentiendum, et ad hoc divina testimonia recitantibus aliis con

 39. Et omnia quidem ista peccata, sive quibus injuria fit hominibus in ipsis vitae hujus commodis , sive quibus se ipsi homines corrumpunt, et nulli i

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 0517 43. Tanta porro caecitas hominum animos occupavit, ut eis parum sit si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatu

24. But one sometimes comes to a case of this kind, that we are not interrogated where the person is who is sought, nor forced to betray him, if he is hidden in such manner, that he cannot easily be found unless betrayed: but we are asked, whether he be in such a place or not. If we know him to be there, by holding our peace we betray him, or even by saying that we will in no wise tell whether he be there or not: for from this the questioner gathers that he is there, as, if he were not, nothing else would be answered by him who would not lie nor betray a man, but only, that he is not there. So, by our either holding our peace, or saying such words, a man is betrayed, and he who seeks him hath but to enter in, if he have the power, and find him: whereas he might have been turned aside from finding him by our telling a lie. Wherefore if thou know not where he is, there is no cause for hiding the truth, but thou must confess that thou knowest not. But, if thou know where he is, whether he be in the place which is named in the question or elsewhere; thou must not say, when it is asked whether he be there or not, “I will not tell thee what thou askest,” but thou must say, “I know where he is, but I will never show.” For if, touching one place in particular thou answer not and profess that thou wilt not betray, it is just as if thou shouldest point to that same place with thy finger: for a sure suspicion is thereby excited. But if at the first thou confess that thou know where he is, but will not tell, haply the inquisitor may be diverted from that place, and begin now to ply thee that the place where he is may be betrayed. For which good faith and humanity whatever thou shall bravely bear, is judged to be not only not culpable, but even laudable; save only these things which if a man suffer he is said to suffer not bravely, but immodestly and foully. For this is the last description of lie, concerning which we must treat more diligently.

24. Sed venitur aliquando ad hujusmodi articulum, ut non interrogemur ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur ut eum prodamus, si sic occultatus est, ut inveniri facile nisi proditus nequeat: sed quaeritur a nobis utrum illo loco sit, an non sit. Ubi si eum esse scimus, tacendo eum prodimus; vel etiam dicendo nequaquam nos esse dicturos, utrum ibi sit, an non sit: ex hoc enim colligit ille qui quaerit, ibi eum esse, ubi si non esset, nihil aliud ab eo qui mentiri nollet, nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse responderetur. Ita per nostram vel taciturnitatem vel talia verba homo proditur, ut intret qui quaerit, si potestatem habet, et inveniat eum: qui tamen ab ejus inventione mendacio nostro posset 0505 averti. Quapropter si nescis ubi sit, nulla est causa occultandae veritatis, sed te nescire fatendum est. Si autem scis ubi sit, sive ibi sit ubi quaeritur, sive alibi; non est dicendum, cum quaesitum fuerit utrum ibi sit, an non sit, Non dico quod quaeris: sed dicendum, Scio ubi sit, sed nunquam monstrabo. Nam si de uno loco non respondeas, et te non esse proditurum fatearis; tale est ac si eumdem locum digito ostendas: movetur enim certa suspicio. Si autem primo fatearis te scire ubi sit, sed non dicere; potest fortasse ab illo loco inquisitor averti, et tibi jam incumbere, ut ubi est a te prodatur. Pro qua fide atque humanitate quidquid fortiter tuleris, non solum non culpabile, sed etiam laudabile judicatur: exceptis duntaxat his quae si passus fuerit homo, non fortiter, sed impudice ac turpiter pati dicitur. Hoc est enim ultimum mendacium, de quo diligentius tractandum est.