Codex Vercellensis. Caput Primum.
1
Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei. Sicut scriptum est in Eseiam Prophetam:
2
Ecce mitto † Angelum meum ante faciem tuam; et paravit viam tuam †. Et
3
iterum: Vox clamantis in deserto: praeparate viam Domino; rectas facite semitas Dei
nostri †.
4
Fuit Johannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum paenitentiae in remissione
peccatorum.
5
Et egrediebatur ad eum tota regio Judaeae; et Hierosolymitae omnes baptizabantur in
Jordane † ab eo, confitentes peccata sua. Et dicebat illis:
8
Ego quidem vos baptizavi in aqua in paenitentiam;
7
venit autem post me fortior me, cujus non sum dignus † solvere corrigiam calciamentorum
ejus. Ipse vos baptizavit in Spiritu Sancto.
6
Erat autem Johannes indutus pellem camelli ; et edebat locustas, et mel silvestre.
9
In illis diebus venit Jesus a Nazaret † Galilaeae, et baptizatus est in Jorda nen
† ab Johannen.
10
Et ascendens † de aqua, vidit adaperiri caelos, et Spiritum, tanquam columbam, descendentem
in eum.
11
Et venit vox de caelis: Tu, es Filius meus dilectus: in te bene sensi.
12
Et protinus Spiritus duxit illum in deserto
13
per LX dies †; et temptabatur a Satanan, et erat cum besteis, et Angeli ministrabant
ei.
14
Et, postquam traditus est Johannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium
regni
15
Dei, et dicens: Quia inpleta sunt tempora †, et adpropinquavit regnum Dei paenitentiam
agite, et credite in Evangelio.
16
Et transiens secus mare Galilaeae, vidit Simonem; et Andream fratrem Simonis, mittentes
retias in mare: (erant enim piscatores.)
17
Et dixit eis Jesus: Venite, sequimini ni me; et faciam vos ut sitis piscatores hominum.
18
Et statim, relictis omnibus †, secuti sunt eum.
19
Et paulum progressus †, vidit Jacobum Zebaedaei, et Johannen fratrem illius et ipsos
in navicula reficientes
20
retias; et protinus vocavit eos. Et, relicto Patre suo Zebaedaeo in navicula cum mercennariis,
secuti sunt eum.
21
Et ingressi sunt † in Capharnaum; et statim sabbatis intravit in Synagoga, et docebat
22
illos. Et stupebant in . . .
34
bus, et daemonia multa eiciebat, et non patiebatur ea loqui; quoniam sciebant eum.
35
Et prima luce exiit, et abiit in deserto; et ibi
36
orabat. Et consecuti sunt † eum Simon, et qui cum illo
37
erant. Et, cum invenissent eum, dixerunt, illi: Quia omnes te quaerunt.
38
Et dixit eis: Eamus in proxima castella, et civitates, ut et ibi praedicem; ad hoc
enim veni.
39
Et erat praedicans in Synagogis eorum in omnem Galilaeam, et daemonia
40
eiciens. Et venit ad eum leprosus, deprecans eum, et dicens †: Quia, si vis, potes
me mundare.
41
Et ira tus, extendens manum suam, et tangens illum, ait ei: Volo: emundare †.
42
Et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43
Et comminatus est, et statim dimisit eum. 44 Et dixit ei: Vide, nemini dixeris; sed
vade, ostende te Sacerdoti †, et offers pro purgatione tua, quod praecepit Moyses
in testimonium illis:
45
Ad ille egressus, coepit praedicare, et diffamare sermonem; ita ut jam non posset
palam in civitatem introire: sed foris in deserta loca erat, et conveniebant ad eum
undique.