Caput II.
1
Cum ergo natus esset Jesus in Bethlem civitate Judaeae † in diebus Herodis Regis:
ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolyma,
2
dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Orientem,
et venimus adorare eum.
3
Audiens autem Herodes Rex turbatus est, et omnis Hierosolyma
4
cum ipso. Et . . . gavit omnes principes Sacerdotum et scribas populi, et interrogabit
ab eis ubi Christus
5
nascitur? Ad illi dixerunt in Bethlem Judaeae: sic enim scriptum est per Eseiam Prophetam
dicentem:
6
Et tu Bethleem Judaeae; non es minima inter principes Juda. Ex te enim exiet Rex,
qui regat populum meum Istrahel.
7
Tunc Herodes occulte vocavit Magos, et diligenter exquisivit ab eis tempus. . . paruit
eis stella:
8
et misit illos in Bethlem, dicens: Ite, interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis,
nuntiate mihi, ut et ego veniam, et adorem eum †.
9
Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in orientem, antecedebat.
. . ve- . . . pra. . . er.
10
Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11
Et intrantes in domum, † viderunt puerum cum Mariam matre ejus, et procedentes adoraverunt
eum: et apertis thensauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus,
12
et murra. Et admoniti in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam regressi sunt
in . . . am regionem.
13
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge,
et accipe puerum, et matrem, ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam
tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum istum perdere.
14
Surgens autem Joseph a somno, accepit puerum, et matrem ejus, et abiit in Aegyptum,
15
et erat ibi usque ad mortem Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per
Prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.
16
Tunc Herodes, ut vidit quoniam delusus est a Magis, iratus est valde; et misit, et
occidit omnes pueros, qui erant in Bethlem, et in omnibus regionibus ejus, a bimatu
et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis.
17
Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam Prophetam dicentem:
18
Vox in Rhama audita est, fletus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et
noluit consolari, quia non sunt.
19
Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph in. . .
20
gypt. . . ns: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Istrahel:
defunctus est enim, qui quaerebat animam pueri
21
. . Et surgens accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Istrahel.
22
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judea pro Herode patre suo, timuit illo ire;
et admonitus in somnis, se- . . .
23
vit in civitate, quae vocatur Nazareth; ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam:
Quoniam Nazoreus † vocabitur.