Caput VIII.

1 Et descendent. . e. . . .nt . . . 2 leprosus quidam veniens, adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me 3 mundare. Et extendens manum Jesus, tetigit eum, dicens: Volo mundare. Et continuo mundata est lepra ejus. 4 Et ait illi Jesus: vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offers munus, quod praecepit Moyses, in testimonium ill . . . Post . . . , 5 cum introisset Capharnaum, accessit ad eum quidam Centurio, rogans eum, 6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7 Et ait illi Jesus: Ego veniens, curabo 8 eum. Et respondens Centurio, ait illi: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verb . . . nabi- 9 . . am et ego homo sum sub potestatem constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; alio, Veni, et venit; et servo meo dico, Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, quia in nullo tantam fidem inveni in Istrahel. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente, et occidente venien . . . cumbunt cum Abraham, et Isac, et Jacob in regno caelorum: 12 fili autem regni ibunt in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. 13 Et dixit Centurioni: Vade, sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer ex illa hora. 14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: 15 et tetigit manum ejus, et remisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. 16 Vespere autem facto, optulerunt illi multos daemonia habentes: et eiciebat spiritus inmundos verbo: et omnes male habentes 17 curavit: ut adimpleretur quod dictum est per Eseiam Prophetam, dicentem: Quia ipse infirmitates nostras suscepit: et languores nostros portavit. 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos † ire trans 19 fretum. Et accedens quidam Scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. 20 Dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos ubi requiescant: filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. 21 Alius autem discipulorum ait illi: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. 22 Et ait illi Jesus: Sequere me, et re . . . itte mortuos: sine mortui sepeliant mortuos suos 23 . . ascendentem eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: 24 et e . . e motus magnus factus est in mari, ita . . . avicula operiretur a fluctibus, ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, libe . . . os, 26 perimus. Ait illis: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, impera . . . to et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Illi autem homines mirati sunt, dicentes: qualis . . . hic, quod ventus et mare ob- . . iun . . . 28 Et cum . . . set trans fretum in regionem G . . . soenorum, occurrerunt ei duo . . . monia habentes, de monumentis exeuntes, periculosi nimis, ita ut nemo poss . . . transire per viam illam. 29 Et exclamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Jesu fili? . . . nisti hoc . . . te tempus . . . ere nos? 30 E . . at autem non longe ab ill . . . porcorum mul . . . um pascentium. 31 Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. 32 Et ait illis: Ite. Ad illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis. 33 Hi autem qui eos pascebant fugerunt: et venientes in civitatem, . . . averunt omnia, et de his, qui daemonia habebant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.