Caput XXVIII.

1 Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalenae, et altera Maria, videre sepulchrum. 2 Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedit super eum: 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus candida 4 † sicut nix. A timore autem ejus territi sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: 6 on est hic: surrexit enim, sicut dixit: Venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. 7 Et dicite discipulis ejus quia surrexit: et praecedit vos in Galilea: ibi eum videbitis. Ecce dixi † vobis. 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. 9 Et ecce Jesus . . currit illis, dicens: Habete. Illae . . tem acce . . . unt, et ten . . . pedes . . . adoraverunt eum. 10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam, ibi me videbunt. 11 bunt. Quae cum abissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nutiaberunt principibus sacerdotum, et scribis omnia quae facta sunt. 12 Et congregati principes sacerdotum cum senioribus, consilium acceperunt, et pecuniam copiosam dederunt militibus, 13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, vobis dormientibus. 14 Et si hoc auditum fuerit a Praeside, nos persuademus ei, et securos vos faciemus. 15 Ad illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istut aput Judaeos, usque in hodiernum diem. 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galileam, in monte, ubi constituerat illis 17 Jesus. Et cum vidissent eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in 19 terra Euntes. nunc † docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Fili, et 20 Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Amen †.