Caput XVIII.

1 In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: . . is putas major est in regno caelorum? 2 Et Jesus vocavit ad se puerum, et statuit eum in me- 3 dio eorum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut pueri, non intrabitis in regno 4 caelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic erit major in regno caelorum. 5 Et qui accoeperit unum puerum talem, me 6 accipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 7 Vae autem huic mundo a scandalis. Nece . . . est enim venir . . scandala: v . . . tam . . . vae ho . . . illi, per quem scandalum venit. 8 Quod si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et proice abs te: bonum tibi est in vitam venire debilem vel clodum, quam duos pedes vel duas manus habentem mitti in ignem aeternum. 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proice abs te: bonum tibi est oculum unum habentem in vitam venire, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quod angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis 11 est. Venit autem Filius hominis salvare, quod perierat. 12 Quid autem vobis videtur? si fuerint alicui homini † centum oves. et si erraverit una ex eis: nonne relinquet Xcviiii. in montibus, et vadit quaerere eam quae 13 erravit? et si contigerit ut inveniat eam: Amen dico vobis, quod gaudebit in eam magis quam in Xcviiii. quae non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui est in caelis, ut pereat unus de pusillis istis. 15 Quod si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Si te audieret, lucratus eris fratrem tuum. 16 Si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc et unum, vel duos; ut in ore duorum testium, vel trium stet omne verbum. 17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram, erunt alligata in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo. 19 I . . . rum amen † dico vobis, quia si duobus convenerit super terram, de omni re quaecumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis 20 est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi et ego sum in medio 21 eorum. Tunc accedens ad eum Petrus . . . xit ei: Domine si peccaverit in me frater meus, quotiens remittam ei? usque septies? 22 Dicit illi Jesus? non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. 23 Ideo simile est habitus regni caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis 24 suis. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debeb . . . ecem milia talenta. 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi debitum. 26 Procidens autem servus ille ad pedes domini sui, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum remisit ei. 28 Egressus autem servus ille, invenit unum ex conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et reddam 30 tibi. Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. 31 Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta erant. 32 Tunc vocavit eum dominus suus: et ait illi: Serve nequa, omne debitum remisi tibi, quoniam rogasti me: 33 non ergo oportuit et te quoque misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? 34 Et iratus dominus tradidit eum tortoribus, quo ad usque redderet universum debitum. 35 Sic et vobis faciet Pater meus qui in caelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.