Caput III.
1
In illis autem diebus venit Johannes Baptista praedicans in deserto Judeae,
2
et dicens: Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum Caelorum.
3
Hic est enim de quo dictum est per . . . phetam dicentem: Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis
mons et collis humiliabitur; et erunt omnia prava in directa, et aspera in vias planas;
et videbit omnis caro salu- . . . rem Dei.
4
Ipse autem Johannes. . . bat . . . suum de pilis camellorum, et zona pellicia circa
lumbos ejus: esca autem ejus erat locusta, et mel silvestrae.
5
Tunc egrediebantur ad eum omnis Hierosolyma, et omnis Judea, et omnis confinis region
. .
6
Jordanis; et baptizaban . . ab illo in Jordanen, co . . . ten . . .
7
saeorum, et Sadduceorum, venientes ad baptismum suum, dixit illis: Progenies viperarum,
quis demonstravit vobis fugere ab ira
8
ventura? facite ergo fructos dignos phenitentiae.
9
Et nolite existimare, dicentes inter vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis,
quoniam potens est Deus ex lapidibus istis sus . . . e fili . . .
10
Jam. . . ris ad radices arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum
bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11
Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentiam: qui autem venit, fortior me est, cujus
non sum dignus calciamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni:
12
habens ventilabrum in manu sua: et mundavit aream . . . am: et congregavit triticum
in horreo, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13
Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Johannem, ut baptizaretur
14
ab eo; et prohibebat eum Johannis, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad
me?
15
Respondens autem Jesus, dixit illi: sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam.
Tunc dimisit eum. Et cum baptizaretur, lumen ingens circumfulsit de aqua; itaut timerent
omnes qui advenerant.
16
Et baptizato Jesu, confestim ascendit de aqua, et ecce a perti sunt ei caeli: et vidit
Spiritum Dei descendentem de Caelo † sicut columbam venientem in
17
ipsum. Et ecce vox de caelis dicens ad eum: † Tu es Filius meus dilectus, in quo .
. ene com . . .