Caput IV.
1
Tunc Jesus ductus est in deserto ab Spiritu, ut temptaretur a diabulo.
2
Et cum jejunasset XL. diebus, et XL. noctibus,
3
postea esuriit. Et accessit ad eum temptator, et dixit illi: Si filius Dei es, dic
ut lapides isti fiant
4
panes. Ad ille respondens dixit: Scriptum . . . Non in . . lo pane, vibet homo, sed
in omni . . .
5
in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnam templi, et ait illi:
6
Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit,
ut custodiant te, et in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
7
Ait illi iterum Jesus: Scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum.
8
Iterum adsumpsit eum Diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna
Mundi, et gloriam eorum,
9
et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me.
10
Tunc ait illi Jesus: vade retro Satanas: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis,
et ipsi soli servies.
11
Tunc . . . liquit eum . . . et. . . et ministrabant ei.
12
Cum audisset autem Jesus quod Johannes traditus est, secessit in
13
Galilaeam: et relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima,
in finibus Zabul . . .
14
et Nepthalim: ut impleretur quod dictu . . . rat per Es . . . Prophetam:
13
Terra Za . . . , Galilaeae † gentium,
16
populus qui sedebat in tenebris, lucem viderunt † magnam: et qui sedebant † in umbra
mortis, lux orta est illis.
17
Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere: Penitentiam agite: adpropinquavit enim
regnum Caelorum.
18
Cum transiret autem Jesus secus mare Gali- . . ae, vidit du- . . . dream fratrem ejus
mittentes retiam in mare, erant enim piscatores.
19
Et ait illis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
20
Ad illi continuo, relictis retiis suis, secuti sunt eum.
21
Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebaedei, et Johannem fratrem
ejus in navi cum Zeba . . . eo patre suo, reficientes retias suas: et vocavit
22
illos. Ad illi, relicta nave, et patre, secuti sunt eum.
23
Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in Synagogis eorum, et praedicans Evangelium
Regni: et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem in plebe.
24
Et abiit opinio ejus in totam Syriam, e . . . ptulerunt . . . nes . . . tes variis
languoribus, tormentis adpraehensos, et qui Demonia habebant, et lunaticos, et paralyticos,
et omnes † curavit:
25
et sequebantur eum turbae multae a Galilaea, et a Decapoli, et ab Hierosolymis, et
a Judaea, trans Jordanen.