Caput VI.
1
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin
mercedem non habebitis aput Patrem vestrum, qui est in caelis.
2
Cum ergo facis elemosymam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis,
et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, habent mercedem suam.
3
Te autem facientem elemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera
4
tua: ut sit elemosyna tua in absconso, et pater tuus, qui videt in absconso, reddet
tibi in palam.
5
Cum autem oratis, non eritis sic. . . ypocritae, qu. . . mant stare in synagogis et
in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, habent
mercedem suam.
6
Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et cluso ostio, ora patrem tuum in absconso;
et pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi in palam.
7
Orantes autem, nolite multum loq. . , sicut ethni. . . Pu . . nt enim quod. . . multiloquio
suo audiantur.
8
Nolite ergo similiare illis. Scit enim pater vester, quid opus sit vobis, ante quam
petatis
9
ab eo. Sic autem orabitis illum: Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen
tuum.
10
Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua in caelo, et in terram
11
Panem nostrum cottidianum. . . nobis
12
hodie. Et remitte nobis debita nostra, sicut et. . .
13
. . debitoribus nostris. Et ne nos inducas in temptationem. Sed libera nos a malo
.
14
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet vobis Pater vester qui est in
15
caelis. Sin autem non remiserit . . . hominibus: nec Pater vester remittet vobis peccata
vestra.
16
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies
suas, ut pareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, habent mercedem suam.
17
Vos . . . tem, cum jejunatis, unguite caput vestrum, et faciem vestram
18
labate, ne pareatis hominibus jejunantes, sed patri vestro, qui est in absconso: et
Pater vester, qui videt in absconso, reddet vobis in palam.
19
Nolite thensau- . . . re vobis thensauros in terra: ubi erugo, et tinea exterminat:
et ubi fures effodiunt, et furantur.
20
Thensaurizate autem vobis thensauros in caelis: ubi neque erugo, neque tinea exterminat;
et ubi fures non effodiunt, et
21
furantur. Ubi enim est thensaurum tuum, ibi erit † et cor tuum.
22
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex est: totum corpus tuum
lucidum est.
23
Si autem oculus tuus nequam est; totum corpus tuum tenebrosum est. Tenebrae tuae quantae
sunt?
24
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum amabit: aut unum
patietur, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et Mamonae.
25
Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro quid manducetis, neque corpori vestro
quid induatis. Nonne anima plus est quam esca: et corpus quam vestimentum?
26
Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horreis:
et pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
27
Qui enim potest adicere ad istaturam suam cubitum
28
unum? Et de vestimento sol. . . citi estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt:
non l . . borant, n. . . eunt . . . tem
29
dico . . vobis, quia nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unus ex istis.
30
Quod si faenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit:
quanto magis vos modicae fidei?
31
Nolite ergo sol- . . citi esse, dic . . . : Quid . . . ocabimus, aut quid bebimus,
aut quo operiemur?
32
hec e . . . gente . . . irunt . . . pater vester, quod horum omnium indigetis.
33
Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et omnia haec praesta sunt vobis.
34
Nolite solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollici . . . erit s . . .
Suffic . . . malitia sua.