Caput VIII.
1
Et descendent. . e. . . .nt . . .
2
leprosus quidam veniens, adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me
3
mundare. Et extendens manum Jesus, tetigit eum, dicens: Volo mundare. Et continuo
mundata est lepra ejus.
4
Et ait illi Jesus: vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offers
munus, quod praecepit Moyses, in testimonium ill . . . Post . . . ,
5
cum introisset Capharnaum, accessit ad eum quidam Centurio, rogans eum,
6
et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7
Et ait illi Jesus: Ego veniens, curabo
8
eum. Et respondens Centurio, ait illi: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum
meum; sed tantum dic verb . . . nabi-
9
. . am et ego homo sum sub potestatem constitutus, habens sub me milites, et dico
huic: Vade, et vadit; alio, Veni, et venit; et servo meo dico, Fac hoc, et facit.
10
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, quia in
nullo tantam fidem inveni in Istrahel.
11
Dico autem vobis, quod multi ab oriente, et occidente venien . . . cumbunt cum Abraham,
et Isac, et Jacob in regno caelorum:
12
fili autem regni ibunt in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
13
Et dixit Centurioni: Vade, sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer ex illa
hora.
14
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:
15
et tetigit manum ejus, et remisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis.
16
Vespere autem facto, optulerunt illi multos daemonia habentes: et eiciebat spiritus
inmundos verbo: et omnes male habentes
17
curavit: ut adimpleretur quod dictum est per Eseiam Prophetam, dicentem: Quia ipse
infirmitates nostras suscepit: et languores nostros portavit.
18
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos † ire trans
19
fretum. Et accedens quidam Scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
20
Dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos ubi requiescant: filius
autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.
21
Alius autem discipulorum ait illi: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem
meum.
22
Et ait illi Jesus: Sequere me, et re . . . itte mortuos: sine mortui sepeliant mortuos
suos
23
. . ascendentem eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:
24
et e . . e motus magnus factus est in mari, ita . . . avicula operiretur a fluctibus,
ipse vero dormiebat.
25
Et accesserunt et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, libe . . . os,
26
perimus. Ait illis: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, impera . . . to
et mari, et facta est tranquillitas magna.
27
Illi autem homines mirati sunt, dicentes: qualis . . . hic, quod ventus et mare ob-
. . iun . . .
28
Et cum . . . set trans fretum in regionem G . . . soenorum, occurrerunt ei duo . .
. monia habentes, de monumentis exeuntes, periculosi nimis, ita ut nemo poss . . .
transire per viam illam.
29
Et exclamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Jesu fili? . . . nisti hoc . . .
te tempus . . . ere nos?
30
E . . at autem non longe ab ill . . . porcorum mul . . . um pascentium.
31
Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum.
32
Et ait illis: Ite. Ad illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus
grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.
33
Hi autem qui eos pascebant fugerunt: et venientes in civitatem, . . . averunt omnia,
et de his, qui daemonia habebant.
34
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo rogabant, ut transiret a finibus
eorum.