Caput XV.
1
Tunc accesserunt ad eum Scribae, et Pharisaei ab Hierosolyma, dicentes:
2
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas,
cum panem manducant.
3
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter
traditionem vestram? Nam Deus dixit:
4
Honora patrem tuum †, et matrem tuam; et: Quicumque maledicit patri morte morietur.
5
Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: munus quodcumque ex me, tibi
proderit,
6
non honorificavit patrem suum: et inritum fecistis verbum Dei propter traditionem
vestram.
7
Hypocritae, bene prophetavit de vobis Eseias †. dicens:
8
Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
9
Sine causa autem me colunt, docentes doctrinas, et mandata hominum.
10
Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intellegite.
11
Non quod intrat in os, inquinat hominem: sed quod procedet de ore, inquinat hominem.
12
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quod Pharisei audito hoc verbo,
scandalizati sunt?
13
Et Jesus respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis,
eradicabitur.
14
Sinite illos: caeci sunt duces caecorum, caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo
in foveam cadunt.
15
Respondens autem Petrus dixit ei: Enarra nobis parabolam istam.
16
Ad ille dixit: adhuc et vos sine intellectu
17
estis? Non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessu
emittitur.
18
Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt. Et ea coinquinant hominem:
19
de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, fornicationes, furta, falsa testimonia,
blasphemiae.
20
Haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat
hominem.
21
Et egressus inde Jesus, secessit in partis Tyri et Sidonis.
22
Et ecce mulier Cananaea a tinibus illis egressa clamavit, dicens: Miserere mei Domine
fili David: filia mea sevissime a daemonio
23
vexatur. Jesus autem non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant
eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post
24
nos. Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierant domus
25
Istrahel. Ad illa venit, et adoravit eum, dicens: Adjuva me, Domine.
26
Ipse autem respondens ad eam dixit: Non licet † accipere panem filiorum, et dare
27
canibus. Ad illa dixit: Utique Domine: nam et canes edunt de micis, quae cadunt de
mensa dominorum suorum.
28
Tunc respondens Jesus, ait: O mulier, magna est fides tua: contingat tibi sicut vis.
Et sanata est filia ejus ex illa hora.
29
Et cum transiret inde Jesus, venit iterum secus mare Galilaeae: et ascendens in montem,
30
sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum clodos, caecos, debiles,
mutos, et alios multos: et projecerunt eos ante pedes ejus, et curavit eos:
31
ita ut turbae mirarentur, videntes: et magnificabant Deum Istrahel.
32
Jesus autem, convocatis discipulis, dixit: Misereor turbis, quia triduo est jam quod
† perseverant mecum, et non habent escam: et dimittere eos je. . . nos nolo, ne deficiant
in via.
33
Dicunt autem ei discipuli: unde ergo in deserto panes tantos. . . sature . . . r tantae
tu. . . ae?
34
Et ait illis Jesus: Quod panes habetis? Ad illi dixerunt: VII. et paucos pisciculos.
35
Et praecepit turbis discumbere in terram.
36
Et accepit Jesus panes, et pisces, et gratias egit, et dedit discipulis suis, et.
. . cipuli dederunt populo.
37
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et quod abundav. . t de panibus, . . . runt
septem sportas
38
plenas. Era. . autem, qui manducaverunt, Iiii. milia hominum, extra pueros, et
39
mulieres. Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in finibus Magedam.