Caput XVI.
1
Et accesserunt ad eum Farisaei et Sadducaei temptantes: et rogaverunt eum, ut signum
de caelo illis ostenderet.
2
Ad ipse respondens, ait: Cum sero factum est, dicitis: Serenum erit, rubicundum est
enim cum nubibus caelum.
3
Et mane: Hodie tempestas erit, quia rubicundum est
4
caelum. Faciem quidem caeli nostis aestimare: signa autem temporum non potestis nosse?
Generatio mala signum quaerit: et signum non davitur ei, nisi signum Jonae Prophetae.
Et relictis
5
illis, abiit: Et cum venisset trans fretum; obliti sunt discipuli ejus panes accipere.
6
Jesus autem † dixit illis: Adtendite vobis a fermento Pharisaeorum.
7
Tunc † cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
8
Quibus cogitantibus, dixit illis Jesus: Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia
panes non
9
habetis? Nondum intelle- . . . n . . que meminis . . . quinque panum, et quinque milium
hominum, et quod cophinos sumpsistis?
10
neque septem panum, et I I I I. milia hominum, et quod sportas
11
sumsistis? Quare non intellegitis, quia non de pane dixi †: Adtendite a fermento Pharisaeorum,
et Sadducaeorum?
12
Tunc intellexerunt, quia non dixit † illis ut abstinerent f . . . mento, sed a doctrina
Pharisaeorum, adtenderent sibi.
13
Venit autem Jesus in partem Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens:
Quem me † homines dicunt esse, Filium hominis?
14
Ad illi dixerunt: Johannem † Baptistam; alii autem Helian, alii vero Jeremian, aut
unum ex prophetis.
15
Dicit illis: Vos autem quem me
16
dicitis esse? Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
17
Respondens Jesus, dixit illi: Beatus es Simon Bar-Jona: quia caro et sanguis non revelavit
tibi, sed Pater meus, qui est in caelis.
18
Ego enim tibi dico, quoniam tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, et portae inferni non vincent
19
eam. Et dabo tibi claves regni caelorum. Et quodcumque adligaveris in terram, erit
alligatum in caelis: et quodcumque solveris in terram, erit solutum in caelis.
20
Tunc imperavit discipulis suis, ut nemini dicerent quod ipse esset Christus.
21
Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oportet eum ire Hierosolyma †,
et multa pati a senioribus, et principibus sacerdotum, et occidi, et post tertium
diem † resurgere.
22
Et adsumens eum Petrus coepit increpare, et dicere †: Propitius tibi †, Domine, non
erit istut. Ad
23
ipse † conversus Petro, dixit: Vade retro post me Satanas, scandalum es mihi: quia
non quae Dei sunt sapis, sed quae hominum.
24
Tunc. . . dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget se. . . et tollat
crucem suam, et sequ- 25 . . . ur me. Qui enim volueverit animam suam salvam facere,
perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26
Quid enim prodeest homini, si totum mundum lucretur, animae suae vero detrimentum
patiatur? Aut quam dabit homo commutationem animae suae?
27
Nam Filius hominis venturus est in majestate Patris sui cum angelis ejus: et reddet
unicuique secundum opera ejus.
28
Amen dico vobis, sunt aliqui de istis adstantibus, qui non gustabunt mortem, donec
videant Filium hominis venientem in majestate