Caput XVII.
1
sua. Et factum est † post dies sex adsumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Johannen
fratrem ejus, et duxit illos in montem excelsum seorsum:
2
et transfiguratum est Jesus † ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta
autem ejus facta sunt alba
3
sicut nix. Et ecce apparuit † illi Moyses et Helias cum eo loquentes,
4
Respondens autem Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus
hic tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Heliae unum.
5
Adhuc eo loquente, ecce nubs lucida inumbravit eos. Et ecce vox de nube audita est,
dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
6
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt
7
valde. Et accessit Jesus, et tetigit eos; dixitque eis: Surgite, et nolite
8
timere. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum
9
Jesum. Et descendentibus illis de monte, praecipit eis Jesus dicens: Videte nemini
dixeritis visum, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quomodo ergo Scribae dicunt quod Helian
oportet primum venire?
11
Ad ipse respondens, ait: Helias quidem venturus est conponere
12
omnia. Dico autem vobis, quod Helias quidem jam venit, et non cognoverunt eum, sed
fecerunt ei † quanta voluerunt.
13
Tunc intellexerunt discipuli quod de Johanne Baptista dixit illis: Sic et Filius hominis
necesse habet pati ab eis †.
14
Et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus probolutans ante eum, dicens:
Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur: nam saepe cadit in
ignem, et aliquando † in aquam.
15
Et optuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
16
Et respondens Jesus, ait: O generatio incredibilis, et perversa, quousque patiar vos?
quousque ero vobiscum? Adhuc. . . e hoc illum ad me.
17
Et increpavit eum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
18
Tunc acesserunt disci. . . li ad Jesum secreto, et dixerunt ei: Quare nos non potuim.
. .eicere illum?
19
Dixit illis: Propter incredulitatem vestram. Amen dico vovobis, si habueritis fidem,
sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil
inpossibile
20
erit vobis. Hoc autem genus daemonii non cicitur nisi per orationem et jejunium.
21
Ipsis autem conversantibus in Galilaea, dixit illis Jesus: Futurum est, ut Filius
hominis tradatur in manus. . .
22
. . um: et occident eum, et post tertium diem † resurget. Quo audito contristati sunt
vehementer.
23
Et cum venissent Cafarnaum, accesserunt ad Petrum qui tributum exigebant, et dixerunt
ei: Magister vester non solvit tributum?
24
ait et ille: Utique. Et intrantes in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi
vide- . . . Reges . . . rae a quibus accipiunt tributum vel cen- . . . m? a filiis
suis, aut ab alienis?
25
Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberati sunt filii.
26
Ut autem non scandalixzemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui
primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies ibi † staterem: illum sumens
da eis pro me, et te.