Caput XVIII.
1
In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: . . is putas major est in regno
caelorum?
2
Et Jesus vocavit ad se puerum, et statuit eum in me-
3
dio eorum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut
pueri, non intrabitis in regno
4
caelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic erit major in regno
caelorum.
5
Et qui accoeperit unum puerum talem, me
6
accipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis, qui in me credunt, expedit ei
ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
7
Vae autem huic mundo a scandalis. Nece . . . est enim venir . . scandala: v . . .
tam . . . vae ho . . . illi, per quem scandalum venit.
8
Quod si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et proice abs te: bonum
tibi est in vitam venire debilem vel clodum, quam duos pedes vel duas manus habentem
mitti in ignem aeternum.
9
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proice abs te: bonum tibi est oculum
unum habentem in vitam venire, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
10
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quod angeli eorum in
caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis
11
est. Venit autem Filius hominis salvare, quod perierat.
12
Quid autem vobis videtur? si fuerint alicui homini † centum oves. et si erraverit
una ex eis: nonne relinquet Xcviiii. in montibus, et vadit quaerere eam quae
13
erravit? et si contigerit ut inveniat eam: Amen dico vobis, quod gaudebit in eam magis
quam in Xcviiii. quae non erraverunt.
14
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui est in caelis, ut pereat unus de pusillis
istis.
15
Quod si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum.
Si te audieret, lucratus eris fratrem tuum.
16
Si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc et unum, vel duos; ut in ore duorum testium,
vel trium stet omne verbum.
17
Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi
sicut ethnicus et publicanus.
18
Amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram, erunt alligata in caelo: et
quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.
19
I . . . rum amen † dico vobis, quia si duobus convenerit super terram, de omni re
quaecumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis
20
est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi et ego sum in medio
21
eorum. Tunc accedens ad eum Petrus . . . xit ei: Domine si peccaverit in me frater
meus, quotiens remittam ei? usque septies?
22
Dicit illi Jesus? non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
23
Ideo simile est habitus regni caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum
servis
24
suis. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debeb . . . ecem
milia talenta.
25
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venundari, et uxorem ejus,
et filios, et omnia quae habebat, et reddi debitum.
26
Procidens autem servus ille ad pedes domini sui, orabat eum, dicens: Patientiam habe
in me, et omnia reddam tibi.
27
Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum remisit ei.
28
Egressus autem servus ille, invenit unum ex conservis suis, qui debebat ei centum
denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes.
29
Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et reddam
30
tibi. Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
31
Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt: et venerunt, et narraverunt
domino suo omnia quae facta erant.
32
Tunc vocavit eum dominus suus: et ait illi: Serve nequa, omne debitum remisi tibi,
quoniam rogasti me:
33
non ergo oportuit et te quoque misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum?
34
Et iratus dominus tradidit eum tortoribus, quo ad usque redderet universum debitum.
35
Sic et vobis faciet Pater meus qui in caelis est, si non remiseritis unusquisque fratri
suo de cordibus vestris.