Caput VII.
1
Et conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis, qui venerant ab Hierosolymis.
2
Qui cum, vidissent quosdam ex discipulis ejus inmundis manibus, hoc est inlotis, edentes
panes, . . . eraverunt.
3
Pharisaei. . . et omnes Judaei nisi momento laverint manus, non edunt panem †, tenentes
traditionem seniorum:
4
et, a foro cum venerint †, nisi baptizati fuerint, non edunt: et alia multa sunt illis,
quae acceperunt tradita, baptismos calicum, et urceorum, et caccaborum, et lectorum.
5
Et interroga. . . nt eum Pharisaei, et Scribae, dicentes: Quare discipuli tui non
sequuntur secundum traditionem seniorum, sed immundis manibus edunt panem?
6
Ad ille respondens, dixit: Bene prophetavit Eseias de vobis simulatoribus, qui dixit
†: Populus labiis me diligit †, cor autem illorum longe est a
7
me. Vane autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum;
8
baptizantes urceos, et calices, et alia multa his similia, quae facitis, derelicto
mandato Dei, tenentes traditionem hominum †.
9
Et dixit illis: Bene inritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram
10
statuatis †. Moyses enim dixit: Honorifica patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit
patrem †, aut matrem, morti moriatur.
11
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri suo, aut matri: Donum, (quod est munus) quo
a me melior factus
12
fueris: non sinetis amplius aliquit facere patri,
13
aut matri, spernentes verbum Dei, per traditionem vestram stultam †, quam tradidistis:
et similia hujusmodi multa facitis.
14
Et, convocans turbam iterum, dixit illis: Audite me omnes, et intellegite.
15
Nihil est a foris hominis †, quod intrans in eum, possit eum coinquinare: sed, quae
de homine profiscuntur, illa sunt, quae coinquinant hominem.
16
Si quis habet aures audiendi, audiat.
17
Et, cum introisset in domum prae multitudine, interrogabant eum discipuli ejus similitudinem.
18
Et ait illis: Sic et vos inprudentes estis? Non intellegitis, quia omne, quod a foris
introit in hominem, non potest eum coinquinare:
19
nec enim † introit in cor ejus, sed in ventrem ejus, et in secessum exit, purgans
omnes escas, et exit in rivum.
20
Dicebat autem: quia, quae de homine exeunt; illa coinquinant hominem.
21
Ex interioribus enim de corde hominum procedunt cogitationes malae, adulteria,
22
furta, fornicationes, homicidia †, avaritia, nequitia, dolus, inpudicitia, oculus
nequa †, blasphemia, superbia,
23
stultitia. Omnia haec mala de intus procedunt, et coinquinant hominem.
24
Et exurgens, abiit in finibus Tyri †; et, cum intrasset in domum, neminem voluit scire,
et non potuit
25
latere. Cum audisset enim mulier. . . li- . . . ebat spiritum inmundum, venit, et
procidit ad pedes ejus.
26
Mulier autem erat Graeca, † natione Syraphoenissa. Et rogabat illum, ut daemonium
eiceret de
27
filia ejus. Et dicit ei: Sine primum satiari filios: non est enim bonum sumere panem
filiorum, et proicere canibus.
28
Ad illa respondit ei, dicens: Ita Domine; nam et catelli subtus mensam edunt de micis
puerorum.
29
Et dixit ei: Vade; propter hunc verbum tuum exiit daemonium a filia tua.
30
Et, cum isset domi aput se, invenit daemonem exisse, et filiam suam recumbentem inlecto.
31
Et deinceps egressus de finibus Tyrii, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios
fines Decapolis.
32
Et offerunt ei surdum, et mutum; rogantes, ut inponeret ei manus.
33
Et adprehendens eum de turba seorsum, expuens, misit † digitos suos in auribus ejus,
et tetigit linguam ejus:
34
et aspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Epita: quod est: adaperire.
35
Et † apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur
diserte, adeo ut omnes stuperent.
36
Praecepitque eis, ne cui dicerent. Cum prae. . . eret ill. . . O magis clamabant,
37
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos facit audire, et
mutos loqui.