Caput VIII.
1
In illis autem † diebus iterum, cum turba magna esset, et non haberent, quod ederent,
convocans discipulos, dixit
2
eis: Misereor turbae huic, quoniam jam triduum. . . quo hic. . . † et non habent quod
edant,
3
et dimittere illos jejunos dom. . . ne patiantur in via; quoniam quidam illorum a
longe venerunt.
4
Et responderunt. . . discipuli sui: Unde hic tantos poterit aliquis saturare panibus
in aeremia?
5
Et interrogabat illos: Quot panes habetis? Qui dixerunt:
6
VII, et praecepit turbae discumbere super terram. Et accepit septem panes, et, gratias
agens, fregit, et dedit discipulis suis, ut apponerent: et apposuerunt turbae.
7
Et habebant pisciculos paucos; et ipsos benedixit, et jussit
8
apponi. Et manducaverunt, et satiati sunt: et sustulerunt, quod superaverat fragmentorum
†, VII.
9
sportas. Erant autem, qui manducaverunt, ad quattuor milia hominum: et dimisit illos.
10
Et protinus ascendit naviculam cum discipulis suis, et venit in partes Magedan †.
11
Et exeuntes Pharisaei, c. . . nt di. . . cum eo, quaerentes ab illo signum de cae.
. . temptantes illum.
12
Et ingemiscens. . . suo, dixit: Quid generatio haec quaerit signum? Amen dico vobis,
si dabitur generationi huic signum.
13
Et, dimissis his, rursum ascensa nave, abiit trans
14
fretum: et obliti sunt sumere panes. . . unum panem habebant secum in nave.
15
Et praecepit illis, dicens: Cavate a fermento Pharisaeorum, et a fermento Herodis.
16
Et cogitabant ad alterutrum, quod † panes non haberent †.
17
Et, cum rescisset Jesus, ait illis: Quid cogitatis in cordibus vestris †, quia panes
non habetis? nondum intellegitis, nec perspicitis? obtusum est cor vestrum?
18
oculos habentes, non videtis? et aures habentes, non auditis? Nec memores
19
estis, cum confregi quinque panes in quinque milia hominum? ex quibus, quot corbes
fragmentorum sustulistis? ad illi dixerunt †: Doudecim.
20
Quando autem VII. in quattuor milia, quot sportas fragmentorum sustulistis? Qui dixerunt:
21
VII. Et dicit † illis: Quomodo nondum intellegitis?
22
Et venerunt in Bethania, et offerunt ei caecum, depraecantes illum, ut eum tangeret.
23
Et, adpraehensa manu caeci, produxit illum extra municipium; et expuens in oculos
ejus, imposuit illi manus, et interrogabat eum, an aliquid videret.
24
Et respiciens, ait: Video homines, veluti arbores, ambulantes.
25
Deinceps inponens manum super oculos ejus, (
sic) et fecit illum videre, et curatus est; ita ut videret clare omnia,
26
Et dimisit illum in domum suam, dicens: Vade domi aput te, et ne in municipio intres,
nec cuiquam dicas.
27
Et exiit Jesus cum discipulis suis in Caesaream † Philippi; et in itinere interrogabat
discipulos suos, dicens †: Quem me dicunt esse homines?
28
Ad illi responderunt ei, dicentes: Johannen Baptistam; alii autem Helian; alii vero
quasi unum ex Prophetis.
29
Ipse autem interrogabat illos: Vos autem quem me dicitis esse? Et respondens Petrus,
dicit ei: Tu es Christus.
30
Et objurgavit eos, ne cui dicerent de
31
se. Et coepit docere illos, quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a
Senioribus, et a Principibus, et Scribis, et occidi, et post tertium diem resurgere.
32
Et palam verbum loquebatur. Et adprehendens Petrus eum, coepit objurgare eum, dicens:
Domine, propitius esto; nam hoc non erit.
33
Qui conversus, ut vidit discipulos suos, objurgavit Petrum, dicens: Vade post me Satana,
quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
34
Et, convocata turba cum discipulis suis, dixit †: Si quis vult sequi me, abneget se
ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
35
Quisque enim voluerit animam suam salvare, perdet eam; qui autem perdiderit animam
suam † causa Evangelii, salvabit eam.
36
Quid enim prodest homini, si lucratus fuerit totum saeculum, et jacturatus fuerit
animam suam?
37
Aut quam dabit homo commutationem † pro (
sic) animam suam?
38
Quisque enim confusus fuerit me, et mea verba in generatione adultera, et peccatrice,
et Filius hominis confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis.
39
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam hic stantes mecum †, qui non gustabunt
mortem, donec videant regnum Dei venientem in virtutem.