Caput IX.
1
Et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Johannen, et duxit illos in
montem altum seorsum solus, et transfiguratus est in conspectu eorum.
2
Et vestimenta ejus facta sunt fulgentia, candida valde, tan-
3
quam nix. Et visus e. . . Helias, cum Moysi; et conloquebantur cum Jesu.
4
Et Petrus dixit ad Jesum: Rabbi, optimum est nobis hic esse. . . si vis, f. . . mus
tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Heliae unum.
5
Nesciebat enim, quod loqueretur; timore enim perterriti sunt.
6
Et facta est nubs obumbrans eos; et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus
karissimus: audite eum.
7
Et statim respicientes, neminem alium viderunt, nisi. . . .lum.
8
Et cum descenderent de monte, praecepit illis, ne cui, quae viderunt, enarrarent,
nisi cum Filius hominis a mortuis. . . .- rexerit.
9
Et verbum retinuerunt aput se; quaerentes, quid est, cum a mortuis surrexerit?
10
Et interrogaverunt eum, dicentes: Quid ergo Scribae † dicunt: . . . venire?
11
Quibus respondens, dixit illis: Et Helias venien. . . primum, restituet omnia: et,
quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur, et spernatur.
12
Sed dico vobis, quia Helias venit, et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum
est de. . .
13
Et, cum venisset ad discipulos †, vidit turbam magnam ad. . . es
14
cum. . . statim, ut viderunt eum, omnis turba paverunt eum. . . salutaverunt
15
eum. Et interrobat Scribas: Quid inquirebatis inter vos?
16
Et respondit . . † . . . Magister at- . . . me- . . . tem . . . inmundum; . . .
17
henderit eum, allidet eum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit diu: etiam discipulis
tuis dixi, ut expellerent; et non potuerunt eicere illut †.
18
Et respondens, dixit eis: O generatio incr . . . usque . . . apud . . . ero? qu .
. . patiar . . . erte . . . ad
19
me . . . attulerunt . . . m. Et cum vidisset . . . spiritus † conturbavit puerum;
et cadens in terram, volvebatur spumans.
20
Et interrogavit Jesum patrem pueri, dicens: Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?
Ad ille respondens, ait: Ex infantia.
21
Et frequenter in ignem misit illum . . . as, ut per- . . et eum. . . quid potes, adjuva
nos Domine, misertus nostri.
22
Et ait illi Jesus: Quid est, si quid potes? si potes credere, omnia possibilia credenti
†.
23
Et protinus exclamans pater pueri, cum lacrimis dixit: Credo, Domine: adjuva incredulitatem
meam.
24
Et cum vidisset Jesus, quod concurreret † turba, objurgavit spiritum immundum, dicens:
Ego tibi impero, surde et mute spirite; exi ab illo, nec amplius intraveris in eum.
25
Et exclamans, cum multum conlisisset eum, exiit ab eo: et factus est, tamquam mortuus;
adeo ut multi dicerent, eum mortuum
26
esse. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit.
27
Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non
potuimus eicere illut?
28
Et dixit eis: Hoc genus daemonii nulla alia re potest exire, nisi in oratione, et
jejunio.
29
Et inde egressi, iter faciebant per Galilaeam, et nolebant quemquam
30
scire. Docebat enim discipulos suos, et dicebat illis: Quia Filius hominis tradetur
in manus hominum, et interficient illum, et post tertium diem resurget.
31
Ad illi ignorabant Verbum, et timebant eum interrogare.
32
Et venerunt in Capharnaum. Et cum fuisset domi, interrogabat illos: Quid in via disputabatis?
33
Ad illi silebant: inter se enim † disputaverant, quis illorum major esset.
34
Et cum consedisset, vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, fiat
omnium nobissimus, et omnium
35
minister. Et acceptum puerum, statuit illum in medio ipsorum: et, cum in sinu sumpsisset
eum, ait illis:
36
Si quis ex hujusmodi pueris receperit unum in nomine meo, me recipit; et quicumque
me recipit, non me recipit, sed eum, qui misit me.
37
Respondens autem Johannes, dixit: Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem
daemonia, qui non sequitur nobiscum, et prohibuimus illum.
38
Ad ille respondens, ait: Nolite prohibere †: nemo est enim, qui faciat virtutem in
nomine meo, et poterit † male
39
loqui de me. Qui enim non est adversus vos, pro vobis
40
est. Quicumque enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi
estis, amen dico vobis, non perdet mercedem
41
suam. Et quicumque scandalizaverit unum ex minimis vestris fidem habentibus, bonum
est illi, si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
42
Et, si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam: bonum est te debilem introire
in vitam; quam duas manus habentem mitti in gehennam, in ignem inextinctibilem,
43
ubi vermis illorum non morietur, et ignis non extinguetur.
44
Et si pes tuus scandalizat te, amputa illum: bonum est tibi clodum introire in vitam
aeternam; quam duos pedes habentem mitti in gehennam, ubi ignis est inextinctibilis,
45
ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur.
46
Et si oculus tuus scandalizat te, exime illum: bonum est tibi luscum introire in regnum
Dei; quam duos oculos habentem mitti in gehennam †,
47
ubi vermes eorum non morientur, et ignis non extinguetur.
48
Omnis hostia insalabitur.
49
Et bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illut condietis? Habete in vobis
salem, et pacem habete inter vos.