Caput XII.
1
Coepit autem il . . . e . . . Vineam plantavit homo, et circumdedit saepem, et fodit
torcular, et aedivificavit turrem . . . locavit eam vinitoribus, et peregre profectus
2
est. Et misit ad vinitores . . . ent
3
illi. Et † adprehensum . . . ceciderunt, et dimiserunt eum vacuum ad illum †.
4
Et iterum misit ad eos alium servum; et illum in capite vulneraverunt, et injuriose
tractaverunt.
5
Et alium misit servum †; et illum occiderunt: et multos alios; quosdam ceciderunt,
quosdam vero occiderunt.
6
Cum haberet autem adhuc unicum filium dilectum, novissime, illum misit, dicens: Forsitan
† filium meum reverebuntur.
7
Vinitores autem dixerunt inter se: Hic est heres; venite, occidamus illum, et nostra
erit hereditas.
8
Quem adprehensum, occiderunt, et projecerunt eum extra vineam.
9
Quid ergo faciet Dominus vineae? Veniet, et perdet vinitores, et dabit vineam aliis.
10
Nec Scripturam hanc legistis? Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus
est in capite anguli.
11
A Domino factus est: hic est mirabilis in oculis nostris.
12
Et quaerebant eum tenere; et timuerunt turbam: cognoverunt enim, quod ad eos parabolam
dixisset. Et, relicto illo, abierunt.
13
Et immiserunt quosdam ex Pharisaeis, et Herodianis, ut eum captarent
14
verbo. Et illi venientes, interrogabant illum †: Magister, scimus, quia verax es,
et quia non pertinet te de ulla re; nec enim accipis personam hominum, sed in veritate
viam Dei doces. Dic ergo nobis †: Licet dare tributum Caesari, aut non †?
15
Sciens autem Jesus † simulationem illorum, ait illis: Quid me temptatis? adferte mihi
denarium, ut videam.
16
Ad illi attulerunt †. Et ait illis: Cujus est imago, et inscriptio? Dixerunt: Caesaris.
17
Respondens autem Jesus, dixit illis: Reddite igitur, quae Caesaris sunt, Caesari,
et, quae Dei sunt, Deo. Et mirabantur super
18
eum. Et venerunt Sadducaei ad illum; qui dicunt, non esse resurrectionem: et interrogabant
eum,
19
dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis, ut, si cujus frater decesserit, et habuerit
uxorem †, et filium non reliquerit, et accipiat frater illius uxorem ejus, et resuscitet
semen fratri suo.
20
Erant autem aput nos † VII. fratres; et prior, accepta uxore, decessit, et non reliquit
semen.
21
Et sequens accepit illam, et decessit; et nec hic reliquid semen. Et tertius
22
similiter. Acceperunt eam VII. et non reliquerunt semen. Postea et mulier defuncta
23
est. In resurrectione ergo, cum resurrexerit, cujus illorum erit uxor? VII. enim habuerunt
illam uxorem.
24
Respondens autem Jesus, dixit eis: Propter hoc erratis, nescientes Scripturas, neque
virtutem
25
Dei. Cum enim a mortuis resurrexerint, nec nubunt, nec nubuntur, sed sunt, tanquam
Angeli
26
in caelis. De mortuis autem, quia resurgunt, non legistis in libro Moysi, de rubo
quomodo dixit illi Deus, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isac, et Deus Jacob?
27
Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
28
Et accedens † unus ex Scribis, cum audisset illos conquirentes; videns, quoniam bene
illis respondit, interrogabat eum: Quod est mandatum primum?
29
Et Jesus ait illi: Omnium primum †: Audi Istrahel, Dominus Deus noster †, unus
30
est; et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis
viribus tuis †, et ex tota fortitudine
31
tua; et propinquum tuum, tanquam te ipsum. Hoc est magnum mandatum.
32
Et dixit illi Scriba: Vere dixisti Magister, quia unus est Deus, et non est, praeter
ipsum.
33
Et diligere illum ex toto corde, et ex omni virtute, et ex omnibus viribus †; et diligere
proximum, tanquam se, plus est omnium holocaustorum, et hostiarum.
34
Et cum vidisset eum Jesus, quia sensate respondit, ait illi: Non es longe a regno
Dei. Et nemo audebat amplius illum interrogare.
35
Et respondens Jesus, dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt Scribae, quia Christus
Filius est David?
36
Ipse David in Spiritu Sancto dicit: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextram meam;
donec ponam inimicos tuos, scabillum pedum
37
tuorum. Ipse David dicit eum Deum: et unde est filius ejus? Et multa turba audiebat
illum libentissime.
38
Ad ille docens, simul dicebat eis †: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare,
et salutari in foro,
39
et primos consessus in Synagogis, et primos cubitos incenis;
40
qui comedunt domos viduarum, et pupillorum †, occansione longa orantes: hi accipient
amplius poenae.
41
Et sedens contra gajophylacium, videbat quomodo turba mittit pecuniam in gajophylacium;
et multi divites mittebant
42
multa. Cum venisset autem una vidua †, misit minuta duo, quod est quadrans;
43
et convocans discipulos suos, dixit eis: Amen dico vobis, quoniam vidua paupercula
haec amplius omnium misit munus in gajophylacio.
44
Omnes enim ex eo, quod superfuit illis, miserunt; haec autem de aegentia sua, omnia,
quaecumque habuit, misit, idest totam substantiam suam.