Caput XVI.
7
(
Haec quae sequuntur in cod. Vercellensi, scripta sunt secundis curis ab alio Antiquario
juxta editionem S. Hieronymi.
)
Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixi
8
vobis. At illae exeuntes, fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor, et pavor:
et nemini quicquam dixerunt; timebant
9
enim. Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua
ejecerat
10
septem daemonia. Illa vadens, nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus, et flentibus.
11
Et illi audientes, quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
12
Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus
in villam.
13
Et illi euntes, nuntiaverunt ceteris; nec illis crediderunt.
14
Novissime, recumbentibus illis undecim apparuit; et exprobravit incredulitatem illorum,
et duritiam cordis: quia his, qui viderant eum resurrexisse,
15
non crediderunt. Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium
16
omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit,
condemnabitur.
17
Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eicient:
linguis loquentur novis:
18
serpentes tollent: et, si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros
manus inponent, et bene habebunt.
19
Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedit
a dextris Dei.
20
Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante
sequentibus signis.