De aetate in communi et de ordine et causa dicendorum.
Jam. ex.plevim.us omnia quae de passionibus et operibus animae videbantur esse dicenda, sive essent animae propria, sive etiam essent communia animae et corpori, secundum omnem rationem communitatis. Quia tamen virtutes hujus non sunt infinitae, ut in primo Coeli et Mundi probatum est, ideo adhuc nos oportet quaerere de initio et statu et declinatione harum virtutum, et de fine quem habent secundum naturam. Et ideo adjungemus omnibus habitis adhuc duos libros, quorum primum de Juventute et Senectute vocant Peripatetici, in quo de incremento et statu et declinatione virtutum et operationum animae in corpore determinaverunt Antiqui. Secundum autem de Causis longioris et brevioris vitae vocaverunt, in
quo consideraverunt causas fruitionis operum et virtutum animae in corpore, in omnibus viventibus. De masculino autem et foeminino non potest in scientia de Animalibus determinari, eo quod hoc ad corporis tantum pertinet naturam et complexionem.
Determinantes autem de his, dabimus causas generales omnibus viventibus secundum quod pertinet naturali scientiae, et accipiemus illas in notioribus apud nos. Et arguemus quod proportionaliter sint in omnibus aliis. Non enim potest esse, quin ea quae communicant in incremento virtutum et operum vitae et statu et declinatione ad minus secundum proportionis communitatem, communicent etiam in animis eorumdem : et cum scitur causa in quibusdam, sciretur in omnibus aliis secundum proportionem ad illa comparatis. Commune autem in quo sunt omnes conditiones virtutum animalium et generaliter vivorum, vocatur aetas, sive periodus vitae. In hoc enim communis virtus vitae crescit et stat et declinat et deficit omnino : et tunc est finis periodi et aetatis.
Dicamus igitur incipientes a communi, quod aetas est spatium temporis in vivente relictum, in quo virtus vitae omnem. perficit suae mensurae modum, nisi per accidens impediatur. In hac enim notificatione spatium ponit aetatem in genere : et quod additur, temporis, distinguit ab his quae sunt in aliis spatiis loci, vel secundum Platonem, perennitatis. Plato enim dicit perennitatem esse spatium stans ex quo et generatur tempus et in idem corrumpitur, sicut narrat Apuleius in primo libro de dogmate Platonis. Quod autem additur, in vivente relictum, propter duo additur : quorum unum est, quod temporis spatium in se consideratum non est aetas, sed temporis quantitas, sed aetas vocatur secundum statum qui relinquitur ex tanto spatio in re temporali viva. Secundum autem est, quod non viva non proprie habent aetatem : quia virtus eorum non ita variatur secundum periodum sicut aliorum, sicut sunt elementa et mineralia : et elementa minus participant aetatem quam mineralia : eo quod longius recedunt a vita et periodo : et ideo diximus in libris Mineralium, quod habent periodum mineralia. Quod autem additur, in quo virtus vitae omnem suae mensurae perficit operationem, dicitur propterea quod omnibus vivis communiter diffinitio congruat. Vita enim in animalibus et plantis communiter, licet inaequaliter inventa est, et tam plantae quam animalia variantur in operationibus vitae secundum aetatem. Quod autem ultimo additur, nisi impediatur per accidens, ideo dictum est, quia et modus vitae et terminus aliquando breviatur, et aliquando prolongatur ex accidentalibus causis, et alias etiam ex accidentibus recipit varietates, sed secundam naturam habet periodum determinatam. Convertibilis igitur aetatis est inducta diffinitio.