DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT I.

Et est DIGRESSIO declarans qualiter hic

liber ad alios ordinatur, et de utilitate hujus scientiae. Probatum est in fine primi Caeli et Mundi, quod nulla virtus rei generatae movet per tempus infinitum. Sunt autem absque dubio omnes illae virtutes praeci- pue vegetabilium et sensibilium, quae sunt animata mortalia, virtutes generatorum. Ex quo relinquitur eas nullo modo movere per tempus infinitum : propter quod motus ipsarum est terminus secundum naturam, qui. terminus est quando non potest moveri plus animatum ab anima. Et hic terminus est mors naturalis. Propter quod non sciuntur virtutes animae in animato corpore, nisi sciatur ad quem terminum secundum naturam possint movere.

Oportet igitur nos post omnia praedicta in quibus de operibus communibus animae et corporis egimus, et de statu et profectu secundum naturam et defectum virtutum in operando, adjungere hic librum hunc, in quo investigemus de morte animatorum. Sed quia null .a ratione de morte scientiam habere possu-

mus plenam, nisi sciamus de vita, quia privationes non agnoscuntur nisi per habitus, et mors est privatio vitae, ideo etiam de vita oportet nos facere mentionem. Et quando illa scientia tradita fuerit, tunc omnia scientur opera et passiones a quibus natura animae et virtutes ejus dependent, exceptis his quae concernunt honestum et inhonestum, de quibus oportet esse magnam philosophiam per se, qua) moralis vocatur, de qua hic modo nullam facimus mentionem.

Cum autem de vita quaerimus et de morte secundum quod sunt mensurae potentiae, qua potest anima movere corpus secundum naturam, oportet nos praecipue dare causas naturales longitudinis vitae, et causas brevitatis vitae eorum quae vivunt : quia aliter non sciremus virtutem potentiae moventis, qua movere potest ipsum quod movetur secundum naturam. Sicut enim in ''Coelo et Mundo ostendimus esse motorem virtutis infinitae, qui ipsum quod movetur per se movere potest sine termino temporis secundum naturam : ita nunc quando pertractamus de eo quod movetur per se et est mortale, oportet nos ostendere rationem et proportionem motoris ad id quod movetur secundum quantitatem longitudinis, in qua secundum naturam movere potest : et postquam longitudinem corrupta proportione mobilis ad motorem, motum deficere est necesse.

Haec igitur causa est quare hunc ultimum librum inter eos qui sunt de communibus animae et corporis ponimus, licet pluribus conveniat mori et vivere, quam sentire et intelligere et moveri secundum locum.

Cum autem quaerimus causas longitudinis vitae et brevitatis, non faciemus aliquam indagationem de causis per accidens longioris vitae vel brevioris, nec particulariter uni vivorum convenientes assignabimus, sed in communi omnibus vivis convenientes et per se : quia ex illis cognoscitur quantitas secundum quam anima potest movere corpus, et secundum quam corpus potest moveri ab anima.