CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 2

Rationes quibus astruere nituntur non debere aliquos ad religionem admitti antequam fuerint in praeceptis exercitati.

Nituntur autem multipliciter ostendere quod consiliorum viam non debent arripere, nisi prius fuerint in observantia mandatorum exercitati.

Salvator enim noster, ubi consilium de paupertate sectanda dedit, primo adolescenti proposuit, ut si vellet vitam ingredi, servaret mandata; et tunc profitenti se a iuventute sua mandata servasse, consilium sectandae paupertatis dedit. Videtur igitur quod observantia mandatorum viam consiliorum praecedere debeat.

Item inducunt quod Matth. Ult.

Super illud, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, dicit Glossa bedae: congruus ordo. Primo enim docendus est auditor, deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus.

Ex quo volunt accipere quod observantia mandatorum praecedere debeat consiliorum assumptionem.

Adhuc, in Psalmo legitur: a mandatis tuis intellexi: ubi dicit Glossa: non mandata ipsa dico me intellexisse, sed a mandatis: quia ea faciendo venit iste ad latitudinem sapientiae. Ex quo etiam idem quod prius volunt concludere.

Item inducunt quod alibi, in psal.

Super illud: sicut ablactatus super matre sua, dicit Glossa: sicut quinque tempora notantur in procreatione carnali et alitione; ita et in spirituali. Prius enim concipimur in utero; deinde ibidem alimur, donec in lucem edamur; deinde manibus matris gestamur et lacte nutrimur quousque ablactati ad mensam patris accedamus. Et postea subdit: haec quinque tempora observat ecclesia. In quarta enim feria quartae hebdomadae quasi ecclesiae infantia concipitur, tunc enim per exorcismum et catechismum rudimentis christianitatis imbuuntur; deinde quasi in utero ecclesiae aluntur usque ad sabbatum sanctum, in quo per baptismum ad lucem generantur; deinde quasi manibus ecclesiae gestantur et lacte nutriuntur usque ad Pentecosten, quo tempore nulla difficilia indicuntur: non ieiunatur, non media nocte surgitur; postea spiritu Paraclito confirmati, quasi ablactati incipiunt ieiunare et alia difficilia servare. Multi vero hunc ordinem pervertunt, ut haeretici et schismatici, se ante tempus a lacte separantes, unde extinguuntur.

Cum igitur observatio consiliorum sit difficilior quam observatio mandatorum; videtur perversus esse ordo, et ad haeresim vel schisma pertinere quod aliquis accedat ad observandum consilia, prius in praeceptis observandis non exercitatus.

Hoc etiam idem probare nituntur per ordinem miraculorum, quibus salvator turbas pavit. Primo enim, ut legitur matth.

XIV, satiavit quinque millia hominum ex quinque panibus et duobus piscibus. Postea vero satiavit quatuor millia hominum de septem panibus et paucis pisciculis, ut habetur Matth. XV. Significantur autem per quinque milia hi qui in saeculari habitu exterioribus recte uti noverunt; nam qui mundo integre renuntiant quatuor milia sunt, et septem panibus, id est evangelica perfectione, sublimes et spirituali gratia reficiuntur.

Ex quo volunt accipere quod prius debent aliqui nutriri in observantia praeceptorum, et postmodum perduci ad perfectionem consiliorum.

Item inducunt quod Hieronymus dicit super marcum in principio: quatuor, inquit, sunt qualitates de quibus sancta evangelia contexuntur; praecepta, mandata, testimonia, exempla. In praeceptis iustitia, in mandatis caritas, in testimoniis fides, in exemplis perfectio. Volunt igitur concludere, quod a iustitia praeceptorum sit procedendum ad perfectionem exemplorum, quae in consiliis videtur consistere.

Inducunt etiam quod Gregorius dicit in 6 Moral.: post Liae amplexus ad Rachelem Iacob pervenit: quia perfectus quisque ante activae vitae ad fecunditatem iungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur. Status autem religionis, qui consiliorum observantiam profitetur, pertinet ad vitam contemplativam; praecepta autem dirigunt nos ad vitam activam: quia matth.

XIX, ubi enumerantur praecepta legis, dicit Glossa: ecce vita activa; ubi autem postea subiicitur, si vis perfectus esse etc., dicit ecce vita contemplativa. Non videtur ergo esse transeundum ad religionis statum, nisi prius aliquis fuerit in vita activa exercitatus per observantiam praeceptorum.

Assumunt etiam quod Gregorius dicit super Ezech.: nemo repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quis inchoat, ut ad magna perveniat. Minima autem videntur esse praecepta Decalogi; magna autem videntur esse consilia, quae pertinent ad perfectionem vitae. Dicit enim Augustinus in Lib. De sermone domini in monte: illa quae praecepta sunt in lege, dicuntur minima; quae autem christus dicturus est, sunt maxima. Nullus ergo debet ad consiliorum observantiam accedere, nisi prius in minoribus, hoc est in praeceptis, exercitatus.

Item. Gregorius dicit, et habetur in decretis dist. XLVIII scimus quod aedificati parietes non prius tignorum pondus accipiunt, nisi a novitatis suae humore siccentur; ne si ante pondera quam solidentur, accipiant, cunctam simul ad terram fabricam deponant. Ibidem etiam habetur ex dictis Gregorii: casum appetit qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum. Unde concludunt, periculosum esse quod aliquis summam perfectionem consiliorum attingere praesumat, nisi prius in minoribus, hoc est in mandatis, fuerit exercitatus.

Adiiciunt etiam, quod naturae ordine mandata praecedunt consilia, utpote magis communia, a quibus non convertitur consequentia essendi. Possunt enim praecepta sine consiliis observari, consilia vero sine praeceptis nequaquam. Unde inordinatum esse concludunt ad consilia tendere, non praemisso exercitio mandatorum.

Addunt etiam, quod si consilia praecepta praecederent, salus esse non posset his qui consilia non observant: quia secundum hoc nec praecepta observare valerent.

Haec igitur sunt quibus maxime utuntur ad ostendendum, quod statum perfectionis per religionis ingressum assumere non debent nisi qui sunt in observantia mandatorum exercitati.