CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 5

Quod praedicta assertio locum non habet in peccatoribus per poenitentiam conversis.

Denique videamus, an in tertio genere hominum, scilicet de peccatis poenitentium, nondum in praeceptis exercitatorum, conveniens esse possit quod dicunt.

Ubi primo assumendum videtur quod in evangelio legitur de conversione matthaei, quem dominus de telonei lucris ad sui sequelam vocavit: et quamvis non statim sit in apostolatum assumptus, statim tamen ad consiliorum perfectionem assumpsit. Dicitur enim Luc. V, 28, quod relictis omnibus, surgens secutus est eum; et sicut Ambrosius ibidem dicit, propria dereliquit qui rapiebat aliena.

Ex quo manifeste ostenditur quod statim poenitentes post quamcumque immanitatem peccatorum, viam consiliorum possunt accipere. Quinimmo, ut verius dicatur, eis maxime competit perfectiorem viam consiliorum assumere. Gregorius enim in quadam homilia exponens illud quod habetur Luc. III, 8: facite dignos fructus poenitentiae, dicit: quisquis illicita nulla commisit, huic conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se licita debet abscidere, quanto se meminit illicita perpetrasse. Et postmodum subdit: per hoc etiam cuiuslibet conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam.

Quia igitur in statu religionis homines etiam a licitis abstinent, et perfectorum operum lucra quaerunt; manifestum est quod a peccatis recedentes, non in observantia praeceptorum sed in eorum potius transgressione exercitati, debent viam consiliorum assumere, religionem intrando, quae est perfectae poenitentiae status. Unde, ut habetur 33, quaest. 2, stephanus Papa astulphum quendam, qui gravia peccata patraverat, admonet dicens: placeat tibi consilium nostrum.

Ingredere monasterium, humiliare sub manu abbatis, et fratrum multorum precibus adiutus observa cuncta simplici animo quae tibi fuerint imperata: et postea subdit: sin autem poenitentiam publicam permanens in domo tua vel in hoc mundo vis agere, quod peius tibi et durius et gravius esse non dubites, ita ut agere debeas exhortamur. Et subiungit quaedam gravissima, quibus tamen omnibus utilius et melius esse dicit religionis ingressum.

Sic igitur patet quod non exercitati in praeceptis, sed potius in peccatis conversati, salubriter admonentur ad religionis ingressum, qui tamen per horum admirabilem sapientiam a consiliis assumendis arcentur. Quorum in hoc sententia, apostoli sententia confutatur, qui dicit Rom. VI, 19: humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem: ubi dicit Glossa: humanum dico, quia plus servitutis debetis iustitiae quam peccato. Et baruch V dicitur: sicut fuit sensus vester ut erraretis a deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: quia videlicet post peccata, quibus homo a deo recessit eius praecepta transgrediens, ad maiora debet manum extendere, et non esse mediocribus contentus.

Huic etiam rei multa sanctorum exempla suffragantur. Plurimi enim utriusque sexus post gravia facinora et flagitia perpetrata, in quibus totam vitam suam consumpserant, statim consiliorum viam assumentes, nullo praemisso praeceptorum exercitio, religioni arctissimae se dederunt.

Nec solum hoc sanctorum auctoritatibus et exemplis, sed etiam philosophicis documentis comprobatur. Dicit enim philosophus in 2 ethic.: multum enim abducentes a peccato, in medium veniemus: quod tortuosa lignorum dirigentes faciunt. Oportet igitur eos qui per peccata sunt distorti, ad rectitudinem deduci, perfectiora virtutis opera observando.

Patet igitur ex praemissis, quod in nullo genere hominum locum habere potest quod dicunt, non debere aliquos ad religionem transire, nisi prius fuerint in praeceptis exercitati.