DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 4

De fallaciis in genere.

Nunc restat videre de modis argumentationum, quibus ad praedicta inconvenientia sophista nititur ducere respondentem.

Est autem sciendum quod, sicut argumentatio dialectica firmitatem habet ex loco vero, ita argumentatio sophistica apparentem firmitatem habet ex loco apparenti.

Locus autem verus firmitatem dialecticae argumentationis praestans, est habitudo inferentis ad illatam, quae dicitur maxima, vel differentia maximae, ut genus, species, totum et pars: ex quorum habitudine veritas maximae propositionis oritur, super quam fundatur veritas dialectici argumenti: sicut ex habitudine speciei ad genus sumitur haec maxima de quocumque praedicatur species, et genus, ex qua hoc argumentum formatur: socrates est homo; igitur socrates est animal.

Et similiter locus sophisticus consistit in habitudine inferentis ad illatam, ex qua sumitur aliqua falsa propositio, sed apparens vera, secundum quam procedit sophisticum argumentum, sicut cum dicitur: cognosco venientem. Coriscus est veniens.

Ergo cognosco Coriscum. Hic enim proceditur ab accidente ad subiectum, scilicet a veniente ad Coriscum, secundum virtutem huius maximae: quicquid est verum de accidente, et de subiecto; quae quidem maxima falsa est propter diversitatem accidentis et subiecti; videtur tamen vera propter convenientiam utriusque.

Unde ad praedictum locum sophisticum duo concurrunt: unum quod est causa apparentiae, quod facit argumentum apparere bonum, et dicitur etiam principium motivum, quia movet hominem ad hoc ut argumento sophistico assentiat: et hoc est in praedicto argumento unio accidentis ad subiectum; aliud est principium defectus, quia scilicet facit defectum necessitatis in argumento: et vocatur etiam causa non existentiae, quae in praedicto argumento est diversitas subiecti et accidentis.

Ex his autem duobus contingit hominem falli: quia scilicet apparet aliquid et non est. Unde locus sophisticus alio nomine fallacia dicitur, quia scilicet est causa fallendi quantum est de se, licet aliquis non fallatur per ipsum in actu, nisi ignorantia adveniente.

Sicut autem loci dialectici distinguuntur penes diversas habitudines, ex quibus maxime causatur firmitas argumenti et argumenta ipsa sumuntur; ita et loci sophistici sive fallaciae distinguuntur penes principia motiva, ex quibus apparet esse firmitas in sophisticis argumentis. Hoc autem contingit dupliciter. Uno quidem modo ex parte vocis, quando propter unitatem vocis creditur esse unitas rei per vocem significatae; sicut illa quae per nomen canis significantur, unum esse videntur, quia hoc nomen canis est unum. Alio modo ex parte rei: ex eo scilicet quod aliquae res quae aliquo modo conveniunt simpliciter unum esse videntur, sicut supra dictum est de subiecto et accidente.