In quo destruitur radix erroris praemissi.
Ad hunc autem errorem radicitus extirpandum, oportet eius radicem sive originem invenire. Videtur autem ex hoc praedictus error procedere, quod aestimant in consiliis principaliter perfectionem existere, et praecepta ad consilia ordinari sicut imperfectum ordinatur ad perfectum; ut sic necesse sit a praeceptis ad consilia transire, sicut ab imperfecto ad perfectum pervenitur. Cum autem hoc simpliciter de praeceptis enuntient, falluntur.
Manifestum est enim praecipua praecepta esse de dilectione dei et proximi, secundum quod dominus dicit Matth. XXII, 37, quod primum et maximum mandatum legis est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo. Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his autem duobus praeceptis essentialiter consistit vitae christianae perfectio. Unde apostolus dicit ad Col. III 14: super omnia caritatem habete, quae est vinculum perfectionis.
Ubi dicit glosa quod: cetera praecepta perfectum faciunt, in quantum scilicet ad caritatem ordinantur, caritas autem omnia ligat. Et inde est quod cum dominus Matth. V, 48, praecepta de proximi dilectione dedisset, subiunxit: estote ergo perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Et matth.
XIX, 27, super illud, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, dicit Hieronymus: quia non sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est, id est: secuti sumus te.
Sequebantur autem apostoli dominum non tam passibus corporis, quam affectibus mentis; unde super illud Luc. V 27: et ait illi, sequere me, dicit Ambrosius: sequi iubet non corporis gressu, sed mentis affectu.
Patet igitur quod praecipue in affectu caritatis ad deum perfectio christianae vitae consistit. Et hoc rationabiliter.
Cuiuslibet enim rei perfectio in assecutione sui finis consistit. Finis autem christianae vitae est caritas, ad quam sunt omnia ordinanda secundum illud apostoli I ad tim.
I, 5: finis praecepti caritas est: ubi dicit Glossa: caritas est finis, idest perfectio, praecepti, idest praeceptorum omnium, quorum impletio est dilectio dei et proximi.
Oportet autem considerare, quod aliter est iudicandum de fine, et de his quae sunt ad finem. In his enim quae sunt ad finem, praefigenda est quaedam mensura secundum quod congruit fini. Sed circa ipsum finem nulla mensura adhibetur: sed unusquisque ipsum assequitur quantum potest: sicut medicus medicinam quidem moderatur ne superexcedat; sanitatem autem inducit quanto perfectius potest.
Sic igitur praeceptum dilectionis dei, quod est ultimus finis christianae vitae, nullis terminis coarctatur, ut possit dici, quod tanta dei dilectio cadat sub praecepto, maior autem dilectio limites praecepti excedens sub consilio cadat; sed unicuique praecipitur ut deum diligat quantum potest: quod ex ipsa forma praecepti apparet cum dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo.
Unusquisque autem hoc observat secundum suam mensuram: unus quidem perfectius, alius autem minus perfecte. Ille autem totaliter ab observantia huius praecepti deficit qui deum in suo amore non omnibus praefert. Qui vero ipsum praefert omnibus ut ultimum finem, implet quidem praeceptum vel perfectius vel minus perfecte, secundum quod magis vel minus detinetur aliarum rerum amore. Unde Augustinus dicit in Lib. 83 quaestionum: caritatis venenum est spes adipiscendorum aut recipiendorum temporalium: quod est intelligendum, si sperentur tanquam ultimus finis: nutrimentum eius est imminutio cupiditatis: perfectio, nulla cupiditas.
Est autem et aliquis modus perfectus observantiae huius praecepti, qui non potest observari in via. Dicit enim Augustinus in Lib. De perfectione iustitiae, quod in illa plenitudine caritatis quae erit in patria, caritatis praeceptum illud implebitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo etc.; et postea subdit: cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur.
Quomodo autem sciretur si nullis praeceptis ostenderetur? ad haec igitur praecepta dilectionis dei et proximi omnia alia praecepta et consilia ordinantur sicut ad finem: unde Augustinus dicit in enchiridion: quaecumque mandat deus, ex quibus unum est, non moechaberis; et quaecumque non iubentur sed spirituali consilio monentur, ex quibus unum est, bonum est homini mulierem non tangere, tunc recte fiunt cum referuntur ad diligendum deum, et proximum propter deum.
Aliter tamen ad caritatis praecepta ordinantur alia praecepta legis, aliter autem consilia.
Ad finem enim aliquid ordinatur ut sine quo finis haberi non potest, sicut cibus, ad vitam conservandam: aliquid vero ordinatur in finem sicut per quod et facilius et securius et perfectius finis obtinetur: sicut ad vitam corporis conservandam ordinatur cibus ex necessitate; medicina vero conservativa sanitatis, ut perfectius et securius sanitas habeatur.
Primo igitur modo ad caritatem ordinantur alia legis praecepta. Nullo enim modo potest praecepta caritatis implere qui vel alios deos colit, per quod disceditur a dei dilectione; vel qui homicidium aut furtum committit, quae dilectioni proximi adversantur.
Secundo autem modo ordinantur ad caritatem consilia. Et de consilio quidem virginitatis expressa est apostoli sententia ostendentis, quod ad dilectionem dei ordinatur: dicit enim I ad Cor. VII, 32: qui sine uxore est, sollicitus est quae sunt domini quomodo placeat deo: qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. De consilio vero paupertatis ipse salvator dicit, quod ad sui sequelam ordinatur; ut patet Matth. XIX. Quae quidem sequela in affectu caritatis consistit, ut ostensum est. Caritas autem per cupiditatis minutionem perficitur, cupiditas vero et divitiarum amor per abiectionem earum diminuitur, vel etiam totaliter aufertur.
Dicit enim Augustinus in epistola ad Paulinum et therasiam: artius adepta quam concupita constringunt. Aliud enim est iam nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere. Utrumque etiam consilium ad dilectionem proximi ordinatur. Cum enim ea quae dominus praecipit Matth. V, ad dilectionem proximi pertinentia, sint in praeparatione animi observanda; manifestum est quod magis ad horum observantiam praeparatur animus qui circa propria non solicitatur: facilius enim tollenti tunicam, et pallium dimittere est paratus, si necesse fuerit, qui nihil habere in suo animo destinavit, quam qui habet animum aliquid in hoc saeculo possidendi.
Quia vero caritas non solum finis est, sed etiam radix omnium virtutum et praeceptorum quae de actibus virtutum dantur; consequens est ut sicut per consilia homo proficit ad perfectius diligendum deum et proximum, ita etiam proficiat ad perfectius observanda quae de necessitate ad caritatem ordinantur.
Qui enim continentiam aut paupertatem servare proposuit propter christum, longius ab adulterio et furto recessit. Adduntur etiam in religionis statu multae observantiae, puta vigiliarum, ieiuniorum et sequestrationis a saecularium vita, per quae homines magis a vitiis arcentur, et ad virtutis perfectionem facilius promoventur: et sic consiliorum observatio adminiculatur ad aliorum observantiam praeceptorum; non tamen ordinatur ad ea sicut ad finem: non enim aliquis virginitatem servat ut adulterium vitet; vel paupertatem, ut a furto desistat: sed ut in dei dilectione proficiat: maiora enim non ordinantur ad minora sicut ad finem.
Sic igitur patet quod consilia ad vitae perfectionem pertinent, non quia in eis principaliter consistat perfectio, sed quia sunt via quaedam vel instrumenta ad perfectionem caritatis habendam. Unde Augustinus dicit in Lib. De moribus ecclesiae, de vita religiosorum loquens: concupiscentiae domandae et dilectioni fratrum retinendae, invigilat omnis intentio. Et ibidem dicit: caritas praecipue custoditur, caritati virtus, caritati sermo, caritati habitus, caritati vultus aptatur. Et in collationibus patrum dicit abbas Moyses: pro hac, scilicet puritate cordis et caritate, universa agimus atque toleramus: pro hac parentes, patria, dignitates, divitiae, deliciae mundi huius, et voluptas universa contemnitur: pro hac ieiuniorum inediam, vigilias, labores, corporis nuditatem, lectiones, ceterasque virtutes suscipimus: ut per ista ab universis passionibus noxiis illaesum praeparare cor nostrum et conservare possimus, et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere.
Sic igitur, cum duplex sit modus observandi praecepta, perfectus scilicet et imperfectus, necesse est etiam duplex esse exercitium praeceptorum: unum quidem quo aliquis exercitatur in perfecta observantia praeceptorum: et hoc idem exercitium fit per consilia, sicut ex praemissis apparet; aliud autem est exercitium in imperfecta observantia praeceptorum, quod fit in vita saeculari absque consiliis.
Cum ergo dicitur, quod oportet aliquem prius exercitari in praeceptis quam ad consilia transeat, idem est ac si dicatur; oportet prius hominem exercitari in imperfecta observantia praeceptorum quam exercitari in perfecta observantia eorumdem: quod valde inepte dicitur, sive ad ipsa praecepta caritatis inspiciamus, sive ad ipsa exercitia.
Quis enim tam insanae mentis esse poterit qui aliquem volentem perfecte diligere deum et proximum, retrahat, cogens ipsum prius diligere imperfecte? nonne hoc formae dilectionis contradicit, quae nobis traditur in praecepto caritatis divinae cum dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo? numquid timendum est ne nimis cito homo incipiat deum perfecte diligere, quasi possit in diligendo modum praeterire? dicitur eccli.
XLIII 32: glorificantes deum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc.
Unde apostolus I ad Cor. IX, 24, monet: sic currite ut comprehendatis; et ad hebr.
IV, 11, dicit: festinemus ingredi in illam requiem: quia quantumcumque homo tempestive viam perfectionis incipiat, semper sibi remanet quo possit proficere, quousque ultimam perfectionem homo consequatur in patria.
Si vero ad ipsa exercitia inspiciamus, maior apparebit absurditas. Quis enim dicat volenti continentiam vel virginitatem servare, ut prius in matrimonio caste vivat? quis dicat paupertatem pro christo volenti subire, ut prius in divitiis iuste vivat, quasi per divitias animus hominis ad paupertatem praeparetur, et non magis propositum paupertatis impediant? quod manifeste apparet Matth. XIX, de adolescente qui paupertatis consilium a domino non suscepit, sed abiit tristis propter divitias quas habebat.
Et haec quidem dicta sunt, si comparentur consilia ad praecepta caritatis.
Si vero comparemus ea ad alia legis praecepta, quis non videat quanta sequatur absurditas? si enim per consilia et religionis observantias tolluntur occasiones peccatorum per quae sunt praeceptorum transgressiones, quis non videat tanto aliquem magis indigere ut occasiones peccatorum evitet? numquid igitur dicendum erit iuveni: vivas interim inter mulieres et lascivorum consortia, ut sic in castitate exercitatus, postmodum in religione castitatem observes? tanquam facilius sit in saeculo quam in religione castitatem servare. Idem etiam de aliis virtutibus et peccatis apparet.
Similes sunt igitur huiusmodi doctrinam promulgantes bellorum ducibus, qui milites in suo tirocinii exordio acrioribus bellis exponerent. Fatemur autem, quod si qui sunt in vita saeculari exercitium praeceptorum habentes, melius possunt in religione proficere. Sed sicut ex una parte praeceptorum exercitium in vita saeculari praeparat hominem ad consilia melius observanda, ita ex alia parte saecularis vitae consuetudo consiliis observandis impedimentum praestat. Unde Gregorius dicit in principio Moral.: cum adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere; ut in eo iam non specie, sed quod est gravius, mente retinerer.