DE AETATE, SIVE DE JUVENTUTE ET SENECTUTE LIBER.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT VI.

De senio et proprietatibus ejus.

Senium autem sive aetas decrepita est, quae est frigida et humida, non quidem intrinseca humiditate et naturali, sed extrinseca et accidentali.

Quod ut intelligatur, revocanda sunt ad memoriam quae in quarto Meteororum dicta sunt. Cum enim extrahatur continue de profundo humidum evaporante calido, remanet humidum in superficie, et est viscosum phlegmaticum propter suam frigiditatem a destitutione caloris causatam : eo quod calidae partes evolaverunt. Adhaeret igitur primo membris similibus intrinsecus de medullis membrorum exspirans cum calido antequam ad superficiem aetatis educatur : et ideo membra similia efficiuntur in tali aetate humida aliena humiditate, non naturali, sed corrupta : et haec vocatur humiditas phlegmatica adhaerens et non augens.

Haec autem aetas est cum diminutione substantiae et virtutis, eo quod tunc membra destituta sensibiliter intrinseco humido contrahuntur et obrigescunt, et pellis corrugatur frigore, et induratur, et nervi exsiccati, et quasi spasmatici contrahuntur, et post se trahunt membra quibus colligantur sicut spinam dorsi : et tunc incurvatur dorsum : et ex frigido sicco spiritus deficiunt, et pauci qui remanent, inspissantur et ingrossantur : et ideo non penetrant in poros : et tunc obsurdescunt aures, et caligant oculi : et haec est corruptio naturalis in omnibus viventibus : et ideo egregie dicit Aristoteles in quarto Meleororum , quod" omnis corruptio naturalis est in via vetustatis et senectutis. "

Cum autem comparata fuerit haec aetas ad senectutem praecedentem, tunc est interius siccior, et exterius humidior in membris humiditate innaturali : et haec est causa, quod multas corruptas humiditates ejiciunt senes, et sunt multae egestionis et multae comestionis : et egestio multa eorum causatur ex multa comestione eorum indigesta. Comestio autem eorum multa causatur ex frigido et pondere cibi, quod semper tendit ad fundum per portanarium stomachi ad secessum, sicut de melancholicis diximus in libro de Somno et Vigilia : et sunt eorum egestiones quasi fluxus lienterici, et sunt malarum operationum animalium, ita quod incipiunt tandem puerilia amare et facere: quod contingit propter spirituum animalium grossitiem et pigritiam, qui non penetrant ad cellam logisticam, sed remanent in interiori capitis cum defectu : et ideo non prohibetur apprehensio phantastica in eis per actum rationis : et tunc sunt deliri, eo quod distemperata est harmonia virtutum animalium eorum, sicut lyra dissona. Sunt etiam tunc memoriae eorum malae ad recipiendum, propter frigus et interiorem siccitatem. Haec autem, sicut diximus, in homine magis apparent : sed imaginari nos oportet, quod proportionaliter sint in omnibus aliis vivis. In omni enim eo in quo agit calidum et humidum, tandem necesse est induci talem exitum vitae et induci corruptionem.

Haec autem aetas habet etiam differentias tres, sicut omne medium quod est inter duo extrema : ea enim pars quae est juxta aetatem priorem, magis accedit ad frigidum siccum : et ea quae est in ultimo vitae, magis accedit ad frigidum rigens, et humidum extraneum valde viscosum extrinsecum inhaerens : propter quod omnes fere tussiunt senes, et respirant cum quodam cantu anhelitus. Cujus causa est, quia pulmonos eorum implentur superfluo viscoso phlegmate.

Ea autem pars aetatis hujus quae est media, medias etiam habet proprietates : sed in medietatibus istarum duarum ultimarum aetatum differentia est ad priorum aetatum medietates : quoniam medietates duarum primarum aetatum accedunt ad temperantiam complexionis secundum veritatem : medietates autem duarum ultimarum accedunt ad intemperantiam : una quidem est secundum siccitatem, et altera secundum frigiditatem, quae sunt duae causae mortis.