De diversis modis quibus corrumpuntur diversa.
Quia vero mors est corruptio quaedam, oportet nos determinare modos corruptionis primum, ut ex his sciamus causam mortis naturalis. Oportet enim causas quaerere ex ipsis corruptibilibus et mortalibus : et has scire non possumus nisi corruptibile secundum quod corruptibile investigemus. Sic igitur oportet accipere primo quid proprie est corruptibile in rebus illis quae naturaliter subsistunt, quia de numero illarum sunt ea quae participant vita et morte.
Dicimus igitur ex his quae in libro Peri geneseos determinata sunt, quod corpora simplicia quae sunt prima gene- rabilium et corruptibilium, sicut ignis, et aqua, quae in ambabus qualitatibus contraria sunt, et sicut his proxima in altera qualitate cum eis convenientia, quae sunt aer, et terra, sunt primae causae generationis et corruptionis tamquam ea quae non habent eamdem potentiam ex qualitatibus activis et passivis, sed contrariam ad invicem. Similiter autem est unumquodque aliorum quod non est ejusdem facultatis sive potentiae in agendo et patiendo cum altero. Similia enim non agunt neque patiuntur, sed contraria : eo quod non est eis potentia una agendi. Et quia sic se habent ad invicem illa simplicia, rationabile est quod similiter constantia ex his participent naturam simplicium in causa generationis et corruptionis. Quia scilicet tam in simplicibus quam in compositis ex simplicibus primis contrarietatem habentibus, causetur corruptio ex actione et passione contrariorum : quamvis enim excellentiae contrariorum in medio actu mixtionis fractae sint, tamen adhuc manent essentiae contrariorum in ipsis. Et ideo cum nihil ad aequalitatem arithmeticam misceri possit, ut alibi probatum est, ideo contingit aliquando vincere aliquod contrariorum, et inducere corruptionem in omnibus talibus commixtis. Hac igitur de causa tam simplicia elementa quam commixta ex eis, secundum naturam sunt corruptibilia. Quaecumque autem sunt non commixtione, sed compositione constantia, in qua componentia secundum suas formas et qualitates salvantur, sicut domus, et alia artificiata, de omnibus talibus est altera ratio corruptionis tamquam de aliis ab his quae natura existunt. Existentibus enim multis eorum quae sunt, insunt propriae corruptiones quae non aliis conveniunt. Et ideo oportet illos modos corruptionis distinguere, antequam sciri possint causae velocis aut tardae corruptio-
nis. Talia autem sunt sicut scientia, sanitas, et aegritudo : quorum nihil corrumpitur ex communi causa corruptionis quae causatur ex contrarietate elementorum, ut supra diximus. Haec enim corrumpuntur aliquando etiam quamvis non corrumpantur subjecta in quibus sunt, quae secundum alterationis mutationem suscipiunt ea. Licet enim subjecta sint ea salvanda in esse, sicut et caetera accidentia omnia salvantur in subjectis quae suscipiunt ea, tamen aliquando corrumpuntur subjectis salvatis et manentibus, sicut ignorantia quae est malae dispositionis, quae quidem qualitas corruptio quaedam est.
Et est duplex ejus corruptio. Si enim ignorantia talis causata fuerit ex oblivione principiorum verorum, etiam acceptione contrariorum, tunc corrumpitur per reminiscibilitatem verorum principiorum. Si autem ignorantia hujusmodi causatur ex simplici acceptione, qua aliquis accipit contraria principia pro principiis, tunc corrumpitur docibilitate quae fit per demonstrationem. Talis autem ignorantia est falsigraphia in geometria, et est similiter in aliis scientiis, licet forte non in omnibus sit nominata. Ignorantia autem quae nescientia vocatur, et est pura negatio scientiae, non habet contrarium, neque proprie corrumpitur, sed ipsa est in se corruptio quaedam. Est igitur ista quae dicta est, propria ignorantiae corruptio, quae non est alicujus aliorum entium.
Similiter autem scientiae propria corruptio est oblivio principiorum, vel corruptio contra vera principia ex contrariis eorum contingens, sicut patet per ante dicta. Haec autem talia licet proprias habeant corruptiones per sua contraria, cum etiam habent corruptiones, non sunt per se convenientes, sed per accidens : nec sunt eis propriae, sed communes. Omnia enim quae insunt subjectis ut accidentia, corrumpuntur una communi corruptione, eo quod talium corruptio consequitur ad physicas corruptiones sub- jectorum. Physicas autem voco corruptiones quae fiunt actione qualitatum elementalium, ut supra diximus. Quod autem consequatur corruptio accidentalium formarum ad physicas corruptiones subjectorum, patet ex hoc quod corruptis animalibus, corrumpuntur pariter doctrina et sanitas et accidentia caetera quae sunt in ipsis ratione conjuncti. Et si salvatur aliquod accidentium, illius non fuit subjectum animal per se, sed corpus ejus tantum, non in quantum animatum, sed in quantum est corpus quantitatem habens.