CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 7

In quo solvuntur rationes adversariorum suprapositae.

His igitur visis, facile est ea quibus innituntur, refellere.

Quod enim primo inducunt de adolescente cui dominus consilium perfectionis dedit, ut puta iam in mandatis exercitato quia dixerat: haec omnia servavi a iuventute mea manifestum est, secundum Hieronymum, efficaciam non habere: dicit enim super Matth.: mentitur adolescens. Si enim quod positum est in mandatis, diliges proximum tuum sicut te ipsum, opere complesset; quomodo postea audiens, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, tristis recessit? et, sicut Origenes super Matth. Narrat, scriptum est in evangelio secundum Hebraeos, quod cum dominus dixisset ei: vade, et vende omnia quae habes, coepit dives scalpere caput suum, et dixit ad eum dominus: quomodo dicis, feci legem et prophetas? scriptum est in lege: diliges proximum tuum sicut te ipsum: et ecce multi fratres tui filii Abrahae amicti sunt stercore, morientes prae fame; et domus tua plena est multis bonis; et non egreditur aliquid omnino ex ea ad eos. Itaque dominus redarguens eum, dicit: si vis perfectus esse etc.. Impossibile est enim implere mandatum quod dicit: diliges proximum tuum sicut te ipsum, et esse divitem, et maxime tantas habere possessiones.

Sed haec intelligenda sunt quantum ad perfectum modum observantiae huius praecepti.

Nihil autem prohibet dicere eum imperfecte praecepta prius observasse, et quantum ad hoc eum non fuisse mentitum, sicut chrysostomus et alii expositores dicunt.

Nec tamen quia exercitato aliqualiter in observantia mandatorum dominus perfectionis consilium dedit, ideo necessaria forma praescribitur ut solis talibus aditus ad consilia pateat: quia etiam matthaeum non exercitatum in praeceptis, sed potius in peccatis conversatum, ad consilia sequenda vocavit; ut sic nec peccatoribus, nec innocentibus perfectionis viam praecluderet.

Quod vero secundo inductum est, quod post sacramenta ad mandata servanda est auditor instruendus, hoc nihil ad propositum facit: quia instructio in mandatis omnibus necessaria est sive in saeculo remanentibus, sive etiam assumentibus perfectionis viam per religionis ingressum; sicut etiam doctrina fidei et sacramenta, de quibus praemittitur, sunt utrisque communia.

Similiter quod tertio est inductum, quod faciendo mandata homo venit ad latitudinem sapientiae, nihil aliud indicat nisi quod per observantiam mandatorum homo meretur sapientiam occultorum: unde ibidem inducitur illud quod habetur Eccli. I, 33, secundum aliam litteram: concupisti sapientiam; serva mandata, et dominus praebebit illam tibi quod manifestum est nihil ad propositum pertinere.

Iam vero quod quarto propositum est de Glossa super illud Psalmi: sicut ablactatus super matre sua, diligentius discutiamus: quia quamvis sit frivolum, multum tamen hoc iactant, et inaniter innituntur eidem. Patet autem ex ipso processu Glosae inductae quod agit de nutritione noviter ad fidem conversorum.

Sic enim praemittitur, quod post baptismum bonis operibus informamur, et lacte simplicis doctrinae nutrimur proficiendo, donec iam grandiusculi a lacte matris accedamus ad mensam patris, idest, a simpliciori doctrina ubi praedicatur verbum caro factum accedamus ad verbum patris in principio apud deum: quod manifestum est ad doctrinae ordinem pertinere.

Postmodum vero ecclesiastica observatio in exemplum inducitur, quae quinque tempora observat: in quorum primo: per exorcismum et catechismum nuper conversi ad fidem rudimentis christianitatis imbuuntur.

Secundum tempus est quando: in utero ecclesiae aluntur usque ad sabbatum sanctum; et tunc est tertium tempus in quo per baptismum ad lucem generantur. Quartum tempus est in quo manibus ecclesiae gestantur et lacte nutriuntur usque ad Pentecosten, quo tempore nulla difficilia indicuntur: non ieiunatur, non media nocte surgitur. Quintum tempus est in quo spiritu Paraclito confirmati quasi ablactati incipiunt ieiunare et alia difficilia servare: quod videtur ad eorum propositum pertinere, quia manifeste agitur de ordine transeundi a facilioribus operibus ad difficiliora.

Hic autem eorum processus tripliciter deficit. Primo quidem, quia alia est ratio in his quae sponte assumuntur, alia in his quae ex necessitate indicuntur. Item est alia ratio de nuper conversis ad fidem, qui sunt quasi pueri nutriendi; atque alia de poenitentibus, qui sunt quasi infirmi sanandi.

Si igitur aliqui fuerint de novo ad fidem conversi, non sunt eis ex necessitate a principio difficilia imponenda; sed primum in levioribus exercitandi, postmodum vero sunt eis arctiora imponenda; sicut pueri prius nutriuntur lacte, postmodum vero durioribus cibis: et in hoc casu loquitur Glossa. Si tamen mox conversi ad fidem sponte propria voluerint manum mittere ad altiora, quis eos audebit arcere? et ut ab exemplo Glossae non recedamus: sicut post solemnem baptismum, qui fit in vigilia Paschae, quaedam requies a laboriosis operibus indulgetur propter infirmos; ita post solemnem baptismum, qui in vigilia Pentecostes celebratur, statim ecclesia indicit ieiunia, ad significandum eos qui ex fervore spiritus in baptismo suscepti statim se arctiori vitae subiiciunt.

De poenitentibus autem est alia ratio: quia eis a principio iniungitur poenitentia arctior, postmodum vero paulatim levigatur; sicut etiam infirmis, cum sanari coeperint, artior diaeta imponitur quam postmodum cum in valetudine profecerint.

Secundum hoc ergo ecclesia innocentibus a principio leviora imponit onera praeceptorum, quae ex necessitate servantur; consilia vero ex necessitate eis ecclesia non imponit, nec tamen prohibet, si ea velint propria voluntate assumere; poenitentibus autem secundum statuta canonum in primis annis arctiores observantiae iniunguntur.

Secundus defectus est, quia in quolibet officio vel statu a facilioribus ad difficiliora transitur; non tamen oportet quod quicumque altiorem statum accipit, quod in leviori prius exerceatur. Non enim necesse est ut qui in aliquo artificio exerceri voluerit, prius in alio leviori exerceatur, sed in eodem artificio a levioribus ad maiora perducitur. Unde non oportet ut qui in statu religionis per consiliorum observantiam exerceri voluerit, prius exerceatur in saeculo in observantia praeceptorum; sed quod de his quae ad religionem pertinent, a principio minora ei imponantur: sicut nec oportet quod qui volunt clericale officium assumere, prius in laicali vita exerceantur; aut qui volunt continenter vivere, non prius oportet eos in continentia coniugali exerceri.

Tertius defectus est quod duplex est operis difficultas. Quaedam ex sola magnitudine operum; et talis difficultas, quia requirit perfectionem virtutis, non imponitur imperfectis. Quaedam vero est difficultas cohibitionis, qua magis indigent qui sunt imperfectae virtutis. Unde pueris arctior adhibetur custodia dum sub paedagogis educantur, quam postmodum cum pervenerint ad aetatem perfectam.

Status autem religionis est quaedam disciplina cohibens a peccatis, et facilius ad perfectionem inducens; sicut ex praedictis apparet. Et ideo hi qui sunt imperfectae virtutis, puta nondum in praeceptis exercitati, magis indigent tali custodia, quia facilius est eos a peccatis abstinere tali disciplinae subiectos, quam si liberius in saeculo nutriantur.

Quod vero in Glossa subditur: multi vero hunc ordinem pervertunt, ut haeretici et schismatici; manifeste apparet per sequentia, ad ordinem doctrinae pertinere: sequitur enim: hic vero se servasse dicit, constringens se maledicto, sic quasi: non modo in aliis fui humilis, sed etiam in scientia; quia ego humiliter sentiebam prius nutritus in lacte quod est verbum caro factum, ut sic crescerem ad panem Angelorum, scilicet ad verbum quod est in principio apud deum: et sic redit ad id quod prius dixerat.

Unde quod in medio positum est, causa exempli inducitur.

Quod vero quinto inductum est de quinque millibus hominum, quos christus de quinque panibus prius pavit, et postmodum quatuor millia de septem panibus; tam frivolum est, ut responsione non egeat. Nec enim oportet secundum ordinem figurarum ordinem rerum esse quae figurantur: quia quandoque per priora figurantur posteriora, et e converso. Nec ab huiusmodi figuris efficax argumentatio trahitur, ut Augustinus dicit in quadam epistola contra donatistas. Et dionysius dicit in epistola ad titum, quod symbolica theologia non est argumentativa.

Hoc tamen non obstante, dicamus quod per istum ordinem miraculorum designatur ordo praeceptorum ad consilia quantum ad statum totius humani generis. Non enim consilia fuerunt data in veteri testamento, sed in novo: quia nihil ad perfectum adduxit lex: et hoc patet per Glossam: quae quinque panes dicit esse legalia praecepta, septem autem panes evangelicam perfectionem.

Non autem propter hoc oportet quod iidem homines prius exerceantur in praeceptis legalibus in saeculari vita, et postmodum in consiliis in vita religiosa.

Non enim legitur quod iidem homines fuerint inter quinque millia, et postmodum inter quatuor millia.

Similiter vero quod sexto proponitur de illis quatuor ex quibus sancta evangelia contexuntur, non facit ad propositum: quia quod dicitur in exemplis, perfectio, non refertur ad consilia, sed ad perfectum modum observandi praecepta, quae sunt de actibus virtutum, sicut christus observavit. Unde subditur in glosa: exempla ut hoc: discite a me quia mitis sum etc., et estote perfecti sicut et pater vester etc., et alibi: exemplum dedi vobis, etc..

Iam vero quod septimo proponitur de ordine vitae activae ad contemplativam, diligentius considerandum est: quia hoc ab eis frequentius inculcatur.

Verum quidem igitur est quod activa vita contemplativam praecedit; sed ignorare videntur quid sit vita activa.

Primo quidem, quia credunt vitam activam in sola dispensatione rerum temporalium existere: ita quod asserunt, religiosos, qui nihil possident nec proprium nec commune, activae vitae participes esse non posse: quod manifeste falsum ostenditur in hoc quod Gregorius dicit in 2 homilia secundae partis super Ezech.: activa vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibuscumque expediunt dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere valeant, providere. Ex quo patet quod ad activam vitam pertinet non solum in temporalibus, sed etiam in spiritualibus docendo vel corrigendo aliis providere: ad quae magis homines redduntur idonei nihil penitus in hoc mundo habentes: unde et dominus apostolos orbis doctores futuros rebus omnibus huius mundi spoliavit, ut habetur Matth. X.

Est autem quaerendum ulterius utrum exercitium Moralium virtutum hominis ad se ipsum, ad vitam activam pertineat.

Et si quidem doctrinam sequamur philosophi, morales virtutes omnes pertinent ad vitam activam, ut patet in 10 ethic.: intellectuales vero ad vitam contemplativam: cui etiam Augustinus attestatur 12 de Trin.; ubi rationem inferiorem, quae temporalia dispensat sive ad se sive ad alium pertinentia, deputat actioni; superiorem vero rationem, quae rationibus aeternis inhaeret, deputat contemplationi.

Hoc ergo habito, in promptu est ratio quare vita activa praecedat contemplativam: quia nisi homo per virtutes morales habeat animam a passionibus depuratam, quod pertinet ad vitam activam, non est idoneus ad divinam veritatem contemplandam, secundum illud Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt, et hic imperfecta, et in futuro contemplatione perfecta.

Sic igitur exercitium vitae activae non solum est in saecularibus, sed etiam in religiosis. Primo quidem inquantum per virtutes morales animae passiones refrenantur. Secundo, quia ipsi etiam in alios possunt misericordiae officia exhibere, vel docendo, vel corrigendo, vel saltem infirmos visitando, moestos consolando, vel in saeculo existentes, vel secum in monasterio viventes. Unde quantum ad haec duo dicitur Iacobi I, 27: religio munda et immaculata apud deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Tertio, quia in ipso religionis ingressu etiam temporalia dispensaverunt quae habebant, pauperibus largientes.

Non ergo propter hoc Glossa inducta praecepta dicit ad activam vitam pertinere, consilia vero ad contemplativam, quia praecepta ad solam vitam activam pertineant: dicit enim ibidem Gregorius: contemplativa vita est caritatem dei et proximi tota mente retinere, quae sunt magna praecepta in lege, ut dicitur matth.

XXII, 38-40: neque ita quod consilia pertineant ad solam contemplativam, sicut ostensum est: sed quia consilia principaliter disponunt ad vitam contemplativam; praecepta autem sine consiliis observata, non sufficienter disponunt ad vitam contemplativam, ad quam requiritur maior perfectio.

Non ergo propter hoc oportet aliquem in saeculo remanere ut ibi exercitetur in vita activa; quia etiam in statu religionis potest homo habere exercitium vitae activae, quantum necesse est ad hoc quod homo promoveatur ad contemplationem.

Quod vero octavo propositum est, nemo repente fit summus, non multum ad propositum facit, quamvis etiam super hoc multum innitantur. Est enim summum et infimum accipere in eodem statu et in eodem homine, aut in diversis statibus et in diversis hominibus.

Si quidem igitur utrumque accipiatur in eodem statu et in eodem homine, manifestum est quod nemo repente fit summus; quia unusquisque recte vivens, toto tempore vitae suae proficit, ut ad summum perveniat. Si vero hoc referatur ad diversos status, non oportet ut quicumque vult ad superiorem statum pervenire, a minori statu incipiat; sicut non oportet ut qui vult esse clericus, prius in laicali vita exerceatur; sed statim a puerilibus annis aliqui clericali militiae adscribuntur.

Similiter etiam nec hoc oportet quantum ad diversas personas. Unus enim ab altiori sanctitatis gradu incipit quam sit summum alterius, ad quod per totam vitam suam alter perveniet. Unde Gregorius dicit in II dialogorum: omnes agnoscant benedictus puer conversationis gratiam a quanta perfectione coepisset.

Quod vero nono proponitur de parietibus recentibus, quibus non sunt tignorum onera imponenda: et quod decimo proponitur: casum quaerit qui postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum: non sunt ad propositum: quia auctoritates illae loquuntur de onere praelationis, quod requirit perfectam virtutem et ideo non est imperfectis imponendum.

Sed consilia sunt promotiones quaedam ad perfectionem, et cohibitiones a peccatis, quibus novi parietes indigent, ut exsiccentur ab humore vitiorum; et quibus quasi per debitos gradus ad perfectionem pervenitur.

Quod vero undecimo proponitur, priora esse naturae ordine praecepta consiliis; patet ex praedictis qualiter habeat veritatem.

Si enim loquamur de praeceptis finalibus, quae sunt dilectio dei et proximi; manifestum est quod consilia ordinantur ad ea sicut ad finem. Talis est ergo ordo consiliorum ad praecepta huiusmodi, qualis eorum quae sunt ad finem, respectu finis.

Finis autem prior est in intentione, posterior autem in executione; et sic si consilia ordinarentur ad praedicta praecepta, sicut quae sine eis nullatenus possunt servari, sequeretur quod necesse esset prius observari consilia quam aliquis diligat deum et proximum: quod est manifeste falsum. Sed quia hoc modo consilia ordinantur ad praedicta praecepta, ut per ea facilius et perfectius custodiantur, consequens est quod per huiusmodi consilia perveniatur ad perfectam dilectionem dei et proximi, quae intentione praecedit consilia, sequitur autem secundum operis executionem.

Si autem comparemus consilia ad alia praecepta, quae ordinantur ad dilectionem dei et proximi, sic inter ea duplex comparatio potest attendi.

Quia enim consilia sine praeceptis observari non possunt, praecepta vero a multis observantur sine consiliis; poterunt comparari consilia ad praecepta communiter considerata: et sic erit ordo consiliorum ad praecepta sicut ordo proprii ad commune, quod est quodammodo naturae ordine proprio prius, non tamen oportet quod tempore.

Et secundum hoc non oportebit quod aliquis prius exercitetur in praeceptis, et sic ad consilia transeat.

Alia vero comparatio potest attendi consiliorum ad praecepta huiusmodi, secundum quod sine consiliis observantur; et sic est comparatio consiliorum ad praecepta sicut unius speciei perfectae ad aliam speciem imperfectam, sicut animal rationale comparatur ad animal ratione carens: et sic consilia naturae ordine sunt priora praeceptis, quia perfectum in quolibet genere naturaliter prius est: natura enim, ut boetius dicit, a perfectis sumit initium.

Nec tamen oportet quod praecepta sic considerata, sint tempore priora consiliis: non enim oportet ut aliquid sit primo in specie imperfecta ad hoc quod transeat ad perfectam; sed necesse est quod infra limites eiusdem speciei aliquis de imperfecto transeat ad perfectum.

Quod vero ultimo propositum est quod non esset salus sine consiliis, si consilia praecepta praecederent; manifestum est ex praemissis quod ex falso intellectu procedit eorum quae dicuntur.

Non enim sic dicimus consilia ordinari ad praecepta ut sine quibus praecepta servari non possunt, sed sicut ea per quae praecepta perfectius et melius servantur.