DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 8

De fallacia compositionis et divisionis.

Sequitur de fallacia compositionis et divisionis: in quibus, sicut supra dictum est, deceptio provenit ex potentiali multiplici unius orationis.

Dicitur autem una oratio potentialiter multiplex pro eo quod dictiones eaedem diversimode componi possunt ad invicem, vel ab invicem distingui, sicut cum dicitur: quidquid vivit semper est; haec dictio semper potest componi cum hoc verbo vivit vel dividi ab eodem. Et quia oratio per compositionem partium constituitur, et ipsae partes se habent ad orationem sicut materia, compositio vero sicut forma; ubi sunt ergo eaedem partes, sed non eadem compositio, est oratio eadem multiplex potentialiter et materialiter, sed non formaliter et actualiter. Et propter hoc est multiplex potentiale, quia oratio quae est una formaliter, potentialiter plura significat.

Et in hoc differunt illae fallaciae ab amphibologia, quia in amphibologia semper in eodem ponitur cum eodem, licet non uniformiter; unde est eadem compositio, et per consequens eadem oratio formaliter et actualiter una est secundum multiplex actuale; hic autem non est actualis unitas et formalis, sed solum potentialis, quia unum componitur cum diversis.

Differunt autem hae duae fallaciae, scilicet compositionis et divisionis.

Quando enim oratio in sensu composito est falsa, tunc est fallacia secundum compositionem; quando autem in sensu diviso est falsa, tunc est fallacia secundum divisionem.

Et nota quod tunc oratio est composita, quando partes magis debito ordinantur; et tunc est divisa, quando partes minus ordinantur. Causa autem apparentiae sive principium motivum est unitas potentialis orationis plura significantis; causa vero non existentiae sive principium defectus est diversitas significationis secundum quod intelligitur composita vel divisa.

Sunt autem tres modi sive tres species utriusque fallaciae.

Primus modus est quando aliquod dictum potest supponere verbo vel ratione totius vel ratione partis: si ratione totius supponat, erit oratio composita; si ratione partis, erit divisa oratio: et tunc si sub composito sensu falsa oratio erit, fallacia est compositionis; si autem in sensu diviso est falsa, erit fallacia divisionis; si autem in utroque sit falsa vel vera, tunc nulla fallacia est: quod etiam in aliis multiplicibus intelligendum est.

Et formatur sic paralogismus: quemcumque possibile est esse album, possibile est quod ipse sit albus. Sed nigrum possibile est esse album. Ergo possibile est quod niger sit albus. Non valet: quia illud dictum, nigrum esse album, potest supponere ei quod dicitur possibile vel ratione subiecti, et tunc possibilitas attribuitur subiecto dicti et est modalis de re, et tunc est divisa et vera; est enim sensus quod ille qui est niger, potentiam habet quod sit albus; vel potest idem supponere ratione totius dicti, et sic est modalis de dicto, et est composita et falsa, et est sensus quod hoc dictum, album esse nigrum, sit possibile: unde est fallacia compositionis.

Et potest etiam formari sic paralogismus: quodcumque esse nigrum est impossibile, ipsum non potest esse nigrum. Sed album esse nigrum est impossibile; igitur album non potest esse nigrum. Non valet: quia minor est duplex, sicut supra dictum est; et in sensu composito est vera, et in diviso est falsa, unde est fallacia divisionis.

Secundus modus provenit ex eo quod aliquando praedicatum, in quo plura adunantur per coniunctionem copulativam vel disiunctivam, potest attribui subiecto coniunctim vel divisim. Si coniunctim, est oratio composita; si divisim, oratio est divisa: et tunc si in sensu composito oratio est falsa, est fallacia compositionis; si in sensu diviso est falsa, est fallacia divisionis, ut patet in his paralogismis: quicumque numerus componitur ex duobus et tribus, est duo et tria. Sed quinque non sunt duo et tria. Ergo quinque non componitur ex duobus et tribus. Non sequitur: media enim sive minor est duplex, ex eo quod hoc praedicatum duo et tria potest intelligi et removeri a subiecto divisim, et sic est vera: est enim sensus quod quinque nec sunt duo, nec tria. Vel potest removeri a subiecto coniunctim, et sic est falsa: est enim sensus, quod duo et tria simul iuncta non sunt quinque. Unde in hoc sensu procedit conclusio: unde est fallacia compositionis.

Et potest sic formari paralogismus: quaecumque sunt duo et tria, sunt duo. Sed quinque sunt duo et tria: ergo quinque sunt duo. Haec similiter minor est duplex: quia in sensu composito est vera, et in sensu diviso est falsa; unde est fallacia divisionis.

Simile est si in praedicato ponatur coniunctio disiunctiva, sicut hic: omne animal est rationale vel irrationale.

Sed non omne animal est rationale. Ergo omne animal est irrationale. Non valet: quia prima est duplex, eo quod praedicatum potest attribui coniunctim subiecto, et sic est composita et vera: est enim sensus, quod de quolibet animali est verum dicere, quod est rationale vel irrationale.

Vel potest attribui divisim, et sic est falsa: est enim sensus quod altera istarum sit vera. Omne animal est rationale, vel omne animal est irrationale; cum tamen utraque sit falsa: unde est fallacia divisionis.

Potest etiam sic formari paralogismus: quicquid non est rationale vel irrationale, nec est rationale nec irrationale. Sed non omne animal est rationale vel irrationale: ergo animal est quod nec est rationale nec irrationale. Non sequitur: nam minor est in sensu diviso vera, in sensu composito falsa: unde est fallacia compositionis.

Est autem sciendum quod quando praedicatum comparatur ad subiectum coniunctim, tunc coniunctio coniungit terminos; et sic accipitur in VI unius propositionis, quia duo termini coniunctim accepti sumuntur ut unum praedicatum, et cum simul attribuantur subiecto subiectum erit etiam unum; ex uno autem subiecto et uno praedicato fit una oratio. Quando vero termini in praedicato positi copulato vel diviso divisim subiecto attribuuntur, sic accipiuntur ut duo praedicata, et per consequens ut duo subiecta eis respondentia, et sic intelliguntur quasi duae orationes per coniunctionem copulativam vel disiunctivam.

Tertius modus est quando una dictio potest coniungi diversis dictionibus in locutione positis: erit autem tunc secundum hoc composita oratio, quando coniungitur cum dictione cui magis apparet, vel apta nata coniungi; diversa vero, quando ab ea disiungitur. Sicut in hoc paralogismo patet: quod potest unum solum ferre, plura potest ferre. Sed quod solum unum potest ferre, non potest nisi unum ferre. Ergo quod non potest nisi unum solum ferre, potest plura ferre. Non valet: nam prima est duplex, ex eo quod haec dictio solum potest coniungi cum hac dictione potest, cum qua magis videtur coniungi, et sic est composita et falsa: est enim sensus, quod ille qui non potest portare nisi unum solum pondus, potest plura portare. Vel potest dividi ab hoc verbo potest et coniungi cum hac dictione ferre, et sic est divisa et vera: est enim sensus quod ille qui modo potest ferre unum solum pondus, potest quandoque plura ferre: unde est fallacia compositionis.

Item: quicumque vivit, semper est. Iste asinus vivit: ergo semper est. Non sequitur: nam prima est duplex, ex eo quod hoc adverbium semper potest componi cum verbo est cum quo magis videtur componi, et sic est composita et falsa. Vel dividi ab eo, et componi cum hoc verbo vivit, et sic est divisa et vera, unde est fallacia compositionis.

E contrario est fallacia divisionis, ut patet in his paralogismis: quocumque vides hunc percussum, illo percussus est.

Sed oculo vides hunc percussum: ergo oculo percussus est. Non valet: quia minor est duplex, eo quod iste ablativus oculo potest componi cum hoc verbo, vides, cum quo magis videtur componi, et sic est composita et vera: vel dividi ab eo, et componi cum hoc participio, percussum, et sic et divisa et falsa; unde est fallacia divisionis. Item: quicumque est hodie natus, hodie primo incoepit esse. Sed tu es hodie natus, constat enim quod hodie es, et es natus: ergo hodie coepisti esse.

Non valet: quia minor est duplex, ex eo quod hoc adverbium, hodie, potest componi cum hoc verbo, es, et sic est composita et vera; vel cum hoc participio, natus, et sic est divisa et falsa.

Et est notandum quod obliqui et adverbia magis videntur determinare verbum quam participium, et magis verbum principale quam secundarium, quod implicatur in subiecto. Cum enim dicitur: quicumque currit, movetur; movetur est verbum principale, currit secundarium in subiecto implicatum.