OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

OPUSCULUM VI.

DE PERFECTIONE VITAE

AD SORORES

PROLOGUS .

I. Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum . Neminem censeri sapientem fateor, nisi eum solum, quem Spiritus sancti docuerit unctio. Ille enim, teste David propheta, solus vere beatus est, solus vere sapiens, cuius mentem Dominus erudierit, cuius animum de lege sua docuerit. Lex enim Domini sola est immaculata, sola irreprehensibilis, sola convertens animas ad salutem. lluius autem legis doctrina sive eruditio non tantum foris quaerenda est in littera, sed potius per devotae mentis affectum. Est autem desideranda in spiritu et virtute , ut ille videlicet intus doceat, qui solus novit exteriorem legis asperitatem in interiorem dulcedinem commutare. Docet autem lex Domini, quid agendum, quid fugiendum, quid credendum, quid orandum, quid desiderandum, quid timendum: docet esse immaculatum et irreprehensibilem: docet servare promissa, deflere commissa ; docet mundana contemnere, carnalia respuere: docet denique totum cor, totam animam, totam mentem in solum convertere Iesum Christum Ad huius doctrinae comparationem omnis mundana sapientia stulta est et fatua. Bernardus : " Dicat quicumque vult, ego non dicam sapientem, dum non timebit neque diliget Deum ". Qui huius doctrinae auditor non obliviosus, sed faetor fuerit studiosus, hic vere sapiens erit, hic vere beatus. Beatus ergo homo est, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.

2. Tu itaque, Deo devota, dilecta mihi, reverenda mater , rogasti me, ut de cordis mei penuria aliquid dictando scriberem, in quo tuum animum devotionis gratia valeas pro tempore erudire. Sed certe fateor, pro insufficientia mea buiusmodi eruditione me potius indigere, praesertim cum apud me nec vita foris resplendeat, nec devotio intus ardeat, nec scientia suffragetur: tuae tamen devotionis provocatus desiderio, sic obedivi humiliter , sicut suppliciter postulasti. Rogo autem beatitudinem tuam, mater sanctissima, quatenus magis penses intentionis affectum quam operis effectum, magis dictorum veritatem quam sermonis venustatem: et ubi tuo minus satisfeci desiderio propter brevitatem et occupationem temporis, mihi benigne indulgeas et ignoscas.

Ut autem facilius possis invenire quod quaeris, ideo singulorum capitulorum praemisi titulos.

Et primo agitur de vera sui ipsius cognitione.

Secundo, de vera humilitate.

Tertio, de perfecta paupertate. .

Quarto, de silentio et taciturnitate.

Quinto, de studio orationis.

Sexto, de passionis Christi memoria.

Septimo, de perfecta Dei caritate.

Octavo, de finali perseverantia.

Capitulum I. De vera sui ipsius cognitione.

1. Ad perfectionis vitae fastigium sponsae Christi cupienti conscendere primum necesse est, ut a se ipsa incipiat, ita ut, omnium exteriorum oblita, ingrediatur in secretum conscientiae suae, ibique omnes defectus suos, omnes consuetudines, omnes affectiones, omnes operationes, omnia peccata tam praeterita quam praesentia diligenti consideratione discutiat, examinet et inspiciat: et si quid minus rectum apud se invenerit, statim defleat in amaritudine cordis sui. Et ut ad hanc cognitionem, dilecta mater, melius possis venire, scire debes, quod omnia peccata nostra et mala aut committimus per negligentiam, aut per concupiscentiam, aut per nequitiam . Et circa ista tria debet omnium malorum tuorum versari recordatio: alioquin ad tui ipsius cognitionem perfectam nunquam poteris pervenire.

2. Si igitur te ipsam cupis cognoscere, cognoscendo mala commissa deplangere ; primo debes recogitare, si aliqua in te sit vel fuerit negligentia: debes, inquam, recogitare, quam negligenter cor tuum custodis, quam negligenter tempus tuum expendis, quam malum finem operi tuo imponis. Haec enim tria cum summa diligentia sunt observanda, ut scilicet cor bene custodiatur, tempus utiliter expendatur, et finis bonus et debitus in omni opere praefigatur.

Item debes recogitare, quam negligens fueris in oratione, quam negligens in lectione et quam negligens in operis exsecutione. In his enim tribus debes diligentissime te ipsam exercere et excolere,

si vis fructum bonum facere et dare in tempore suo , ita quod nequaquam unum sufficit sine alio istorum.

Item debes recogitare, quam negligens sis vel fueris ad poenitendum, quam negligens ad resistendum et quam negligens ad proficiendum. Debes enim cum summa diligentia deflere mala commissa , repellere diabolica tentamenta et proficere de una virtute in aliam , ut possis pervenire ad terram promissam. Sic debet circa negligentiam tuam versari cognitio.

3. Si autem melius te ipsam cupis cognoscere, debes secundo recogitare, si in te vigeat vel viguerit concupiscentia voluptatis, curiositatis aut vanitatis .

Certe tunc viget concupiscentia voluptatis in religioso homine, quando appetit dulcia, videlicet cibaria saporosa, quando appetit mollia, scilicet vestimenta deliciosa, quando appetit carnalia, videlicet oblectamenta luxuriosa.

Certe tunc viget concupiscentia curiositatis in Dei famula, quando appetit scire occulta, quando appetit videre pulcra , quando appetit habere rara.

Certe tunc viget concupiscentia vanitatis in sponsa Christi, quando appetit hominum favorem, quando quaeril humanam laudem, quando desiderat humanum honorem. Ista omnia debet ancilla Christi tanquam venenum fugere, quia istae sunt radices omnis mali.

Item, si certam tui ipsius vis habere notitiam, debes tertio recogitare diligenter, si in te vigeat vel viguerit nequitia iracundiae, nequitia invidiae, nequitia accidiae.

Audi quod dico sollii cite. Certe tunc in religioso homine viget iracundia, quando vel animo, vel corde, vel affectu, vel signo, vel facie, vel verbo, vel clamore quantumcumque modicam indignationem ex corde, vel rancorem proximo suo ostendit.

Tunc autem in homine regnat invidia, quando gaudet de proximi adversitate et tristatur de proximi prosperitate, quando laetatur de malis proximi et tabescit de bonis ipsius.

Tunc autem accidia viget in religioso, quando fuerit tepidus, somnolentus, otiosus, tardus, negligens, remissus, dissolutus, indevotus, tristis et taediosus . Haec omnia sponsa Christi debet detestari et fugere tanquam venenum mortiferum, quia in his consistit perditio corporis et animae.

5. Si igitur, Deo amabilis famula, ad tui ipsius perfectam vis venire cognitionem, " redeas ad temetipsam , intres in cor tuum, discas aestimare spiritum tuum. Discute, quid sis, quid fueris, quid esse debueris, quid esse poteris: quid fueris per naturam, quid modo sis per culpam, quid esse debueris per industriam, quid adhuc esse poteris per gratiam ". " Audi adhuc, mater, audi prophetam David, quomodo se tibi in exemplum proponat : Meditatus sum, inquit, nocte cum corde meo, exercitabar et scopebam spiritum meum. Meditabatur ille cum corde suo: meditare et tu cum corde tuo. Scopebat ille spiritum suum: scope et tu spiritum tuum; exerce agrum istum, attende ad temetipsam. Absque dubio, insistens huic exercitio, invenies thesaurum pretiosum absconditum . Ex hoc enim exercitio crescit auri copia, multiplicatur scientia, augmentatur sapientia: ex hoc exercitio cordis oculus mundatur, ingenium acuitur, intelligentia dilatatur. Nihil recte aestimat qui se ipsum ignorat, qui conditionem suae dignitatis non pensat. Nescit omnino, nescit, quid de spiritu angelico, quid de divino sentire debeat qui spiritum suum prius non cogitat. Si nondum idonea es redire ad te ipsam, quomodo ad illa rimanda idonea eris, quae sunt supra temetipsam ; si nondum digna es intrare tabernaculum primum, qua fronte praesumes ingredi tabernaculum secundum "?

6. Si cupis elevari ad secundum et tertium caelum , sit tibi transitus per primum, id est cor tuum: et qualiter hoc possis vel debeas facere, ecce, iam satis docui te superius: tamen et beatus Bernardus optime te informat dicens: " Integritatis tuae curiosus explorator, vitam tuam assidua discussione examina et cogita diligenter, quantum proficias et quantum deficias, qualis sis in moribus, qualis in affectibus, quam similis Deo vel quam dissimilis, quam prope vel quam longe ".

O quam magni periculi res est in homine religioso multa velle scire, et se ipsum nescires O quam prope ille religiosus est perditioni et interitui, qui in cognoscendis rebus est curiosus, in iudicando aliorum conscientias sollicitus, se ipsum autem ignorat et nescit ! O Deus meus, unde in religioso tanta caecitas? Ecce, in promptu ratio est, audi: quia mens hominis sollicitudinibus distracta, non intrat ad se per memoriam: quia phantasmatibus obnubilata, non redit ad se per intelligentiam: quia concupiscentiis illicitis illecta, ad se nequaquam revertitur per desiderium suavitatis internae et laelitiae spiritualis: ideo totaliter in his sensibilibus iacens, non potest ad se tanquam ad Dei imaginem intrare, et sic totus miser se ipsum ignorat et nescit . Omnibus ergo postpositis, tui ipsius habe memoriam et notitiam. Hoc etiam beatus Bernardus orabat, dicens: " Deus det mihi non aliud scire, quam ut me ipsum cognoscam ".

Capitulum II. De vera humilitate.

1. Verum quia defectus proprios cordis oculo contemplanti necesse est vere humiliari sub potenti manu Dei : ideo te, famulam Christi, admoneo, ut tuorum defectuum certa cognitione adepta, valde humilies spiritum tuum et tibi ipsi vilescas. " Humilitas enim est virtus, ut dicit beatus Bernardus , qua homo verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit ". Hac humilitate apud se ipsum viluit pater noster beatus Franciscus: hanc amavit et exquisivit ab initio religionis suae usque in finem: pro hac mundum reliquit, nudum se trahi per civitatem praecepit, leprosis servivit, peccata sua in praedicatione manifestavit, exprobrari sibi mandavit . Hanc virtutem maxime a Filio Dei, mater Deo devota, discere debes, quia ipse dicit : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, " Qui enim virtutes sine humilitate congregat in ventum pulverem portat ", ut dicit beatus Gregorius. Sicut enim principium omnis peccati est superbia, sic fundamentum omnium virtutum est humilitas. Disce autem veraciter esse humilis, non fallaciter, sicut illi qui nequiter se humiliant, ut hypocritae, de quibus dicit Ecclesiasticus : Est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. " Verus enim humilis, ut dicit beatus Bernardus, semper vult vilis reputari, non humilis praedicari ".

2. Si igitur, mater dilectissima, ad perfectam humilitatem vis pervenire, oportet te per triplicem

. semitam incedere.

Prima semita est consideratio

Dei. Debes enim considerare Deum ut auctorem omnium bonorum: quia omnium bonorum est auctor, ideo sibi debemus dicere : Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Et quia talis est, ideo sibi omne bonum debes tribuere et nihil tibi, considerans, quod non fortitudo tua aut robur manuum tuarum fecit bona, quae habes, quia Dominus fecit nos, et non ipsi nos. Et talis consideratio destruit totam superbiam eorum qui dicunt: Manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia. Haec superbia exclusit luciferum a caeli gloria. Non considerabat lucifer se de nihilo factum, sed potius aspiciebat suum decorem, suam pulcritudinem , qualiter omnis lapis pretiosus operimentum eius , et extulit eum superbia cordis sui: et quia superbum sequitur humilitas, ideo statim deiectus est de sede nobilitatis suae in locum extremae vilitatis, et qui prius fuerat inter Angelos excellentissimus factus est inter daemones miserrimus.

3. O quot sunt hodie luciferiani, imitatores et imitatrices luciferi, filii et filiae superbiae, quos patienter tolerat Dominus, cum tamen " tolerabilior sit superbia in divite quam in paupere ", ut dicit Bernardus super Cantica ! Oportet ergo, ancillam Christi semper valde inveniri humilem, quae debet intrare in locum angeli repudiati. Humilitas enim sola placet Deo sive in Angelo sive in homine. Non credas, quod virginitas Deo placeat sine humilitate: certe nec Maria Dei mater fuisset effecta, si superbiam habuisset in se. Propterea dicit beatus Bernardus : " Sine humilitate, audeo dicere, nec virginitas Mariae

Deo placuisset "; et ideo magna virtus est, sine cuius obtentu non solum virtus non est, sed etiam in superbiam erumpit.

4. Secunda semita est rememoratio Christi. Rememorari debes, quod Christus humiliatus fuit usque ad vituperabilissimum genus mortis et in tantum factus est humilis, ut quasi leprosus reputaretur

unde dixit Isaias propheta: Reputavimus eum quasi leprosum et a Deo humiliatum

immo in tantum fuit humiliatus, ut tempore ipsius nihil eo vilius reputaretur. Unde idem Isaias dicit: In humilitate iudicium eius sublatum est: ac si diceret: tanta fuit eius humilitas, tantum se deiecerat, ut nullus de eo daret rectum iudicium, ut a nullo crederetur esse Deus. Si ergo ipse Dominus noster et magister inquit: Non est servus maior domino suo, et discipulus non est super magistrum: si ancilla Christi es, si discipula Christi es, vilis et contemptibiis esse debes et humilis.

O quam abominabilis est ille religiosus Deo, qui vestem fert humilem et cor superbum ! O quam inutilis est ille Christianus, qui Dominum suum videt humilem et despectum, et ipse exaltat cor suum et ambulat in magnis et in mirabilibus super se ! Quid amplius detestandum in sponsa Christi, quid gravius puniendum in ancilla Christi, quam quod, postquam summus factus est imus, immensus parvus et homo, putredo et vermis apponat se magnificare? De talibus dicit beatus Augustinus : " O pellis morticina, quid extendens? o sanies foetida, quid inflaris? Caput humile, et membrum superbum "? quasi dicat: non decet.

5. Tertia semita, per quam debes incedere, si vis ad perfectam humilitatem pervenire, est circumspectio tui. Tunc te ipsam, carissima mater, circumspicis, quando recogitas, unde veneris, aut quo vadis .

Considera ergo, unde veneris, et scias, quia de massa perditionis et de pulvere et limo terrae facta es et in peccatis conversata et exsul es de beatitudine paradisi. Et haec consideratio spiritum tumoris abiicit et excludit in tantum, ut clamare incipias cum tribus pueris in Daniele : Sumus hodie humiles in universa terra propter peccata nostra.

Considera etiam illud, quo tendis: tendis enim ad corruptionem et incinerationem, quia pulvis es et in pulverem reverteris . Quid igitur superbis, terra et cinis? Si hodie es, cras non eris: si hodie sana, cras infirmaberis forte: si hodie sapiens, cras forte stulta eris: si hodie dives in virtutibus, cras forte mendica eris et misera. Quis ergo miser ille Christianus, qui audeat superbire, cum tantis miseriis et calamitatibus undique se videat circumdatum ?

6. Discite igitur, o virgines sacratae, humilem habere spiritum, humilem incessum, humiles sensus, humilem habitum: sola enim humilitas est, quae divinam mitigat iram, quae divinam invenit gratiam. Quanto enim magnus es, humilia te in omnibus, dicitur in Ecclesiastico , et coram Deo invenies gratiam. Hoc modo Maria invenit gratiam apud Dominum, sicut ipsa testatur dicens: Respexit humilitatem ancillae suae. Nec mirum, quia humilitas caritati locum praeparat, mentem a vanitate evacuat. Propter quod dicit Augustinus : " Quanto sumus a tumore superbiae inaniores, tanto sumus dilectione pleniores ". Et sicut aqua confluit ad valles, sic gratia Spiritus sancti confluit ad humiles: et sicut aqua tanto fortius fluit, quanto magis descendit, sic qui toto corde humiliatus procedit magis propinquat ad Dominum, ut impetret gratiam. Propterea dicit Ecclesiasticus : Oratio humiliantis se nubes penetrat,

et donec appropinquet ad Altissimum, non consolabitur , quia Dominus timentium se faciet voluntatem et deprecationem eorum exaudiet.

7. Sitis ergo, o famulae Dei, o ancillae Christi, humiles, ita ut nunquam superbiam in cordibus vestris dominari permittatis , quia magistrum habuistis humilem, scilicet Dominum nostrum Iesum Christum, et quia magistram habuistis humilem, scilicet Virginem Mariam, reginam omnium. Sitis humiles, quia patrem habuistis humilem, scilicet beatum Franciscum: sitis humiles, quia matrem habuistis humilem , scilicet beatam Claram, humilitatis exemplar.

Sic tamen sitis humiles, ut testis humilitatis vestrae sit patientia. Virtus enim humilitatis per patientiam perficitur, neque est vera humilitas, cui non est adiuncta patientia. Et hoc bene testatur beatus Augustinus dicens: " Facile est velum ante oculos ponere, vestes viles et despectas habere, demisso capite incedere; sed verum humilem probat patientia ", iuxta illud Ecclesiastici: In humilitate tua patientiam habe.

Sed heu, cum dolore loquor, multi sumus, qui volumus superbire in claustro, qui certe non nisi humiles fuimus in mundo. Unde beatus Bernardus dicit: " Video, quod multum doleo, post spretam saeculi pompam nonnullos in schola humilitatis superbiam magis addiscere ac sub alis mitis humilisque magistri gravius insolescere et impatientes amplius fieri in claustro, quam fuissent in saeculo: quodque magis perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur haberi contemptui, qui in sua non nisi contemptibiles esse potuerunt ". 8. Consulo ergo tibi, dilecta mater, consule filiabus tuis, consule virginibus Deo sacratis, ut virginitatem in humilitate et humilitatem in virginitate conservent. Est enim virginitas mixta humilitati sicut gemma auro superaddita. Propterea beatus Bernardus dicit : Pulcra permixtio virginitatis cum humilitate. Non mediocriter placet Deo ista anima, in qua humilitas commendat virginitatem, et virginitas humilitatem exornat ". - Audi denique consilium fratris tui , audi mater, et placebit tibi. Fuge superbas famulas velut viperas, sperne superbas virgines tanquam daemones, contemne societatem superborum velut virus mortiferum. Et quare hoc? Audi quare. Quidam sapiens ita describit superbum dicens: " Omnis superbus intolerabilis, habitu superfluus , in incessu pomposus, cervix erecta, facies torva, truces oculi, de loco superiori decertat, praeferri se melioribus affectat, sententias et verba et facta iactat, reverentiam in obsequio non servat ". Propterea debes, famula Dei, sponsa Christi, virgo Domini, fugere superborum consortia, ne et tu eis similis efficiaris. Dicit enim Ecclesiasticus : Qui communicat superbo induet superbiam.

Capitulum III. De perfecta paupertate.

1. Est etiam paupertas virtus ad perfectionis integritatem necessaria in tantum, ut nullus omnino sine ea possit esse perfectus, teste Domino, qui dicit in Evangelio : Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus. Cum enim summa evangelicae perfectionis consistat in excellentia paupertatis, non credat, se apprehendisse perfectionis apicem, qui nondum imitator perfectus factus est evangelica paupertatis. Ait namque Hugo de sancto Victore : " Quidquid perfectionis in religiosis reperiri poterit, nec tamen aestimetur perfectionis integritas, nisi diligatur paupertas ".

2. Sunt autem duo, quae quemlibet religiosum, immo quemlibet hominem movere debent ad amorem paupertatis. Primum est diuinum exemplum, quod est irreprehensibile; secundum est divinum promissum, quod est inaestimabile.

Primum, dico, quod te, famulam Christi, movere debet ad amorem paupertatis, amor est et exemplum Domini nostri Iesu Christi. Ipse enim fuit pauper nascendo, pauper conversando, pauper moriendo.

3. Vide, quale exemplum paupertatis tibi reliquit , ut suo exemplo paupertatis amica efficiaris. Pauper fuit Dominus noster Iesus Christus nascendo in tantum, ut nec haberet hospitium nec vestimentum nec alimentum, sed pro hospitio habuit stabulum, pro vestimento vilem panniculum, pro alimento lac virgineum. Unde Apostolus Paulus hanc considerans paupertatem suspirans exclamavit, dicens ad Corinthios : Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, qui, cum esset dives, pro nobis egenus factus est, ut eius inopia divites essemus, fit beatus Bernardus dicit: " Bonorum omnium aeteraa affluentia in caelis suppetebat, sed paupertas non inveniebatur in eis. Porro in terris abundabat et superabundabat haec species, et nesciebat homo pretium eius. Hanc itaque Filius Dei concupiscens descendit, ut eam sibi eligat nobisque sua aestimatione faciat pretiosam ".

4. Praebuit etiam se nobis in exemplum paupertatis Dominus noster Iesus Christus conversando in mundo. Audi, virgo beata, audite omnes, qui professi estis paupertatem, quam pauper Filius Dei, Rex Angelorum, fuerit, dum vixit in mundo. In tantum fuit pauper, quod aliquoties bospitium habere non potuit, sed cum suis Apostolis multoties extra civitatem et villas dormire oportuit. Propterea dicit

Marcus evangelista : Circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. Super hoc verbo dicit Glossa: " Circumspectis, si quis eum hospitio susciperet, quia tantae erat paupertatis et ita nulli adulatus, ut in tanta urbe nullum hospitium inveniret ". Et Matthaeus dicit: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet.

Non solum Dominus Angelorum fuit pauper nascendo, non solum fuit pauper conversando, verum etiam, ut ad amorem paupertatis nos accenderet, fuit pauperrimus moriendo. O vos omnes, qui vovistis paupertatem, attendite et videte , quam pauper ille dives Rex caelorum propter nos factus fuerit tempore mortis suae ! Fuit enim spoliatus et privatus omnibus, quae habuit: fuit, inquam, spoliatus vestibus, quando diviserunt vestimenta sua et super vestem suam miserunt sortem . Fuit etiam spoliatus corpore et anima, quando per acerbissimae mortis passionem anima ipsius de corpore eiecta fuit. Fuit etiam spoliatus divina gloria, quando ipsum non sicut Deum glorificaverunt , sed tanquam maleficum tractaverunt, sicut ipse Iob undevigesimo conqueritur: Spoliaverunt me gloria mea. De tantae paupertatis exemplis loquitur beatus Bernardus , dicens: " Videte pauperem Christum natum sine hospitio, iacentem inter bovem et asinum in praesepio, involutum vili panniculo, fugientem in Aegyptum, sedentem in asino, pendentem nudum in patibulo ".

6. Quis igitur ille miser Christianus, quis ille desperatus et obturatus religiosus, qui adhuc divitias amet, qui paupertatem abhorreat, cum videat et audiat Deum deorum, Dominum mundi, Regem caeli, Unigenitum Dei tantae paupertatis sustinnisse defectum ? " Magna utique, ut dicit beatus Bernardus ,

abusio est et nimis magna, ut dives esse velit vermiculus, vilis, propter quem Deus maiestatis et Dominus Sabaoth voluit pauper fieri ". "Quaerat divitias paganus, qui sine Deo vivit: quaerat divitias ludaeus, qui terrenas promissiones accepit " : sed tu virgo Christi, tu ancilla Domini, qua mente quaeris divitias, cum paupertatem voveris, cum inter pauperes Iesu Christi vivas, cum pauperis patris Francisci velis esse filia, cum pauperis matris Clarae promiseris esse imitatrix ? Supra modum, mater carissima, tua ac mea confunditur avaritia, quia, cum simus professores paupertatis, paupertatem avaritia commutamus, appetentes quae non licent, appetentes quae regula prohibet, cum tamen Filius Dei pro nobis egenus foetus sit .

7. Scio, quod ita sit, quod quanto ferventiores professae paupertatis fueritis amatrices, quanto pertectiores evangelicae paupertatis fueritis imitatrices, tanto magis bonis omnibus tam temporalibus quam spiritualibus abundabitis. Si autem ad contrarium vos convertentis, si paupertatem, quam professae estis, contempseritis: omnium bonorum tam temporalium quam spiritualium egentes eritis. Illa quondam pauper genitrix pauperis Iesu Maria dicit : Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Hoc etiam testatur Propheta ille sanctissimus, dicens: Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Nunquid non legistis, nunquid non audistis Dominum Iesum loquentem Apostolis suis in Evangelio Matthaei et dicentem : Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus , aut quid bibemus ? Scit enim Pater vester, quid vobis necesse sit. Audi iterum, quid dicit eis in Evangelio Lucae: Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At Hii dixerunt: Nihil. Si igitur inter Iudaeos duros et incredulos pascebat Dominus discipulos suos sine omni sollicitudine: quid mirum, si pascat Fratres Minores eiusdem perfectionis professores, quid mirum, si pascal pauperes Sorores, paupertatis evangelicae imitatrices, inter populos christianos et fideles? Omnem itaque sollicitudinem

vestram proiicite in eum, quoniam ipsi cura est de vobis .

8. Cum igitur tanta sit Dei Patris circa nos sollicitudo, tanta sit sibi cura de nobis: mirum videtur, cur istis temporalibus, cur istis rebus curiosis et defeclibilibus tanta occupatione sollicitamur. Certe aliam causam non invenio nisi matrem confusionis et damnationis avaritiam: aliam causam non reperio, nisi quia affectiones noslrae longe recesserunt a Deo salutari nostro : alia causa non est, nisi quia fervor divinae caritatis refriguit et congelatus est in nobis. Certe, si essemus bene ferventes, nudi nudum Christum sequeremur . Nam homines, cum magnum aestum habent, consueverunt se denudare et spoliare. Signum magnae frigiditatis est in nobis, quia ita attrahimus nobis ista temporalia. O Deus meus ! quomodo possumus esse ita duri contra Christum, qui exivit de terra sua, id est de caelis, et de cognatione sua, id est de Angelis, et de domo Patris sui , id est de sinu Patris, et factus est pro nobis pauper, abiectus et despectus ? Et nos nolumus pro eo relinquere unum miserum et foetidum mundum ? Corpore quidem relinquimus mundum , sed heu, totum cor, tota mens, totum desiderium nostrum occupatur et absorbetur a mundo.

9. O beata Dei famula, recordare paupertatis pauperis Domini nostri Iesu Christi, imprime cordi tuo paupertatem pauperis patris tui Francisci, memorare paupertatis matris tuae Clarae et toto studio, toto conamine inbaere paupertati, amplectere dominam paupertatem nec aliud sub caelo pro nomine Domini diligere velis quam paupertatem, non honorem, non aliquas res temporales, non divitias: sed paupertatem sanctam, quam vovisti, cura firmiter observare. Divitias enim habere et amare infructuosum est, amare et non habere periculosum est, habere autem et non amare laboriosum est. Igitur nec habere divitias nec amare utile est, securum est, delectabile est et actus virtutis perfectae: et ideo tam consilium Domini de paupertate quam exemplum omnem Christianum movere debet et accendere ad amorem paupertatis. O beata paupertas,

quam amabilem Deo, quam securum in mundo reddis amatorem tuum ! " Qui enim, ut dicit Gregorius , nihil habet in mundo, quod diligat, nihil est in mundo, quod pertimescat ". Unde legitur in Vitis

. Patrum , quod quidam pauper frater habebat unam mattam, de medietate se cooperiebat in nocte et alteram medietatem sibi submittebat. Quodam autem tempore, cum esset validum frigus, Pater monasterii de nocte exiens audivit eum dicentem: Gratias ago tibi, Domine, quia quot, quot sunt divites in custodia, et qui in ferro sedent, aut ferro vinculati sunt, aut pedes habent in ligno constrictos ! Ego autem velut imperator sum, extendens pedes meos, et quo volo, ambulo.

Sic ergo habes primum, scilicet exemplum paupertatis.

10. Secundum, quod te ad amorem paupertatis accendere debet, est divinum promissum, quod est inaestimabile. O dives in omnes , o bone Domine

Iesu, quis potest digne verbo exprimere, corde percipere, manu scribere illam caelestem gloriam, quam tuis pauperibus te daturum promisisti? Ipsi enim paupertate voluntaria merentur " gloriae Conditoris assistere ", ipsi merentur intrare in potentias Domini, in illa aeterna tabernacula, in illas lucidissimas mansiones. Ipsi merentur fieri cives illius civitatis, cuius artifex et conditor est Deus. Tu enim ore tuo benedicto promisisti eis, dicens : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Non aliud est, Domine Iesu Christe, regnum caelorum quam tu ipse, qui es Rex regum et Dominus dominantium. Te ipsum dabis eis in praemium, in mercedem et in gaudium. lpsi te fruentur, de te gaudebunt, de te satiabuntur. Edent enim pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum, vivent corda eorum in saeculum saeculi. Amen.

Capitulum IV. De silentio et taeitumitate.

1. Non mediocriter cooperatur ad perfectionem religioso homini virtus silentii, quia, sicut in multiloquio non deerit peccatum , sic breviter et raro loqui ad hoc valet, ut homo caveat sibi a peccato. Et sicut ex nimia loquela frequenter sequitur iniuria tam Dei quam proximi, sic ex silentio nutritur iustitia, ex qua velut ex quadam arbore colligitur fructus pacis. Unde cum claustralibus pax sit summe necessaria, valde necessarium est eis silentium, per quod pax eis tam cordis quam corporis conservatur. Propterea Isaias propheta, virtutem silentii considerans , ait : Erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium: quasi dicat: tantae virtutis est silentium, quod in homine conservat Dei iustitiam et inter proximos pacem nutrit et custodit. Nisi enim homo valde diligenter ori suo adhibeat custodiam ,

et bona gratuita, quae habet, cito dissipat et etiam in multa mala corruit. Lingua quidem, ut dicit beatus Iacobus in Canonica sua , modicum membrum est et magna exaltat: et sequitur: Lingua nostra ignis est, universitas iniquitatis, ubi dicit Glossa, quod " per eam pene cuncta facinora concinnantur, aut patrantur ". Vis audire, o famula Dei, vis scire, quanta mala ex lingua prodeunt, si diligenter non custodiatur? Audi, et dicam. Ex lingua prodeunt blasphemia, murmuratio, peccati defensio , periurium, mendacium, detractio, adulatio, maledictio, convitium, contentio, bonorum derisio, pravum consilium, rumor, iactantia, secreti revelatio, indiscreta comminatio, indiscreta promissio, multiloquium, scurrilitas. In veritate magna confusio est sexui femineo et magnum dedecus est sacris virginibus non habere oris custodiunt, non servare linguae disciplinam, cum tanta mala per linguae inquietudinem committantur. Certe audeo dicere:: frustra ille religiosus gloriatur de possessione virtutis in corde, qui dissipat disciplinam silentii per inquietudinem multiloquii. Si quis enim, teste Scriptura , putat, se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum: huius vana est re-ligio.

2. O Iesu Christi sponsae amabiles, intuemini dominam vestram atque meam, intuemini virtutum speculum Mariam et discite ab ea silentii disciplinam ! Quantae taciturnitatis fuerit beata Virgo, salis patet Si enim percurramus Evangelium , perpauca et cum paucis eam locutam invenimus. Cum quatuor tantum personis legimus eam habuisse sermonem et non nisi septem verba eam locutam fuisse: cum Angelo duo, cum Filio suo duo, cum Elisabeth duo, cum ministris in nuptiis unum tantum verbum. In hoc confunditur nostra loquacitas, qua proni sumus ad multiplicationem verborum, cum tamen magna sit utilitas silentii.

3. Una utilitas est, quia inducit compunctionem. Homo, cum tacet, cogitat vias suas et locum habet cogitandi, quam multiplex sit suus defectus, quam modicus profectus, et ex hoc surgit compunctio. Unde dicit propheta David : Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis, et dolor meus renovatus est.

Alia utilitas silentii est, quod hominem demonstrat caelestem esse. Argumentum quasi infallibile est: si sit homo in Theutonia et non loquatur Theutonica videtur, quod non sit TiieuIonicus ; sic qui est in mundo et mundana non loquitur evidenter demonstrat, se non esse de mundo. Qui enim de terra est de terra loquitur, dicitur in Evangelio Ioannis .

Nihil autem tantum religioso homini valet ad conservandum silentium, nisi ut fugiat consortia hominum et ducat vitam solitariam. Ille enim homo, qui iam levavit se supra statum hominum, non debet habere consolatorem et collocutorem nisi solum Deum: et ideo debet esse solitarius et tacere: ex quo enim Deum habet pro socio, non debet curare de humano consortio. Propterea dicitur Threnorum tertio : Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se supra se. Sedebit, inquam, solitarius, consortia hominum fugiendo, et tacebit, de caelestibus meditando, et levavit se supra se, caelestem dulcedinem degustando.

4. Etsi omnibus religiosis necessarium sit silentium ad perfectionem virtutum, maxime tamen virginibus Deo dicatis et famulabus Iesu Christi est necessarium, ut disciplinam servent silentii. Ita enim sermo earum deberet esse pretiosus, ita deberent esse verecundae in labiis, ut nunquam nisi in magna necessitate loquerentur. Ideo beatus Hieronymus dicit: " Sit sermo virginis modestus et rarus nec tam eloquentia pretiosus quam pudore ". Hoc etiam consulit philosophus dicens: " Ad summam perfectionem volo te esse breviloquum, rariloquum et submissa voce loquentem ".

Audi, verbosa famula, audi, virgo clamorosa et garrula: certe, ut possis consuescere tenere silentium, deberes facere, sicut fecit Agathon abbas, de quo legitur in Vitis Patrum , " quod lapidem in ore suo per triennium mittebat, donec taciturnitatem disceret ". Alliga et tu lapidem ad linguam, affige linguam tuam ad palatum, pone digitum super os tuu , ut possis taciturnitatem addiscere: quia magnum dedecus sponsae Christi est, ut cum alio quam cum sponso suo Iesu Christo velit sermonem habere.

5. Loquere ergo raro et pauca et breviter, loquere cum timore et pudore, immo in tua causa

vix loquere . Tege faciem tuam velo verecundiae, consue labia filo disciplinae, et sermo tuus sit brevis, pretiosus et utilis, sit modestus et humilis. Loquere, famula Dei, raro et parum, quia in multiloquio non deerit peccatum . Non loquaris verbum otiosum, quia de omni verbo otioso, quod locuti

fuerint homines, reddent rationem in die iudicii. " Verbum otiosum est, ut dicit Glossa, quod sine necessitate dicitur proferentis, aut utilitate audientis ". Semper igitur melius est et utilius tacere quam loqui, " quia, dicit sapiens , locutum me esse, aliquando poenituit, tacuisse vero, nunquam ".

Capitulum V. De studio orationis.

1. Supra modum sponsae Christi cupienti proficere necesse est, ut assiduis orationum studiis et devotionibus animum suum exerceat, quia revera religiosus indevotus et tepidus , orationem non frequentans assidue, non solum est miser et inutilis, quinimmo coram Deo mortuam fert animam in vivo corpore. Cum enim tantae efficaciae sit devotionis virtus, ut ipsa sola maligni hostis devincat tentamenta et versutias, qui solus famulam Dei impedit, ne sursum ad caelum ascendat; non est mirum, quod tentationibus frequenter miserabiliter succumbat qui studium orationis assidue non frequentat. Unde beatus Isidorus dicit: " Hoc est remedium eius qui vitiorum tentamentis aestuat: quoties quolibet vitio tangitur, toties se ad orationem subdat, quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit ". Et hoc est quod Dominus in Evangelio dicit: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.

Est autem tan- tae virtutis devota oratio, ut ad omnia valeat et in omni tempore homo possit per eam lucrari: in hieme et aestate, in sereno et pluviali tempore, de nocte et de die, festivis diebus et ferialibus, in infirmitate et sanitate, in iuventute et senectute, stando, sedendo et eundo, in choro et extra chorum ; immo quandoque una hora lucratur plus orando, quam valeat totus mundus, quia modica oratione devota acquirit homo regnum caelorum. Ut autem cognoscas,

quomodo et qualiter orare debeas, quantum mihi Dominus donaverit, te informato, licet ego in hoc negotio magis indigeam informari quam tu.

2. Scias itaque, Deo digna famula, quod ad perfectam orationem tria tibi sunt necessaria. Primum 1 est, quando in oratione constituta fueris, tunc, erecto corpore et erecto corde, omnibus clausis sensibus, debes sine strepitu ex amaro et contrito corde de omnibus miseriis tuis cogitare, scilicet praesentibus , praeteritis et futuris.

Primo siquidem debes sollicite cogitare, quam magna et quam multa peccata omnibus diebus vitae tuae commisisti, quam multa et quam magna bona in saeculo et in Ordine omisisti, quam multam et quam magnam Creatoris tui gratiam frequenter amisisti .

Debes etiam 1 cogitare, quam longe facta es a Deo per peccatum, quae aliquando fueras prope: quam dissimilis facta es Deo, quae aliquando fueras valde similis ; quam pulcra aliquando eras in anima, quae modo valde turpis es et foeda.

Debes cogitare, quo tendas per peccatum, quia ad portas inferni: quid tibi occurret, quia tremendus dies iudicii: quid pro his omnibus tibi dabitur, quia aeternae mortis incendium.

Et statim pro his omnibus debes cum publicano pectus tuum percutere , cum propheta David debes rugire a gemitu cordis tui, et cum Maria Magdalena debes lacrymis rigare pedes Domini

Iesu: nec debes aliquem modum habere in lacrymis, quia sine modo tuum dilectum Iesum offendisti. Et hoc est quod ait beatus Isidorus : " Cum Deo in oratione assistimus, gemere et fiere debemus, reminiscentes , quam gravia sunt quae commisimus, quam dura inferni supplicia, quae timemus ". Et hujusmodi lacrymosae meditationes debent luae orationis esse principium.

3. Secundum, quod sponsae Dei in oratione est necessarium, est gratiarum actio, ut videlicet suo Creatori cum omni humilitate grates referat pro beneficiis ab eo iam receptis et adhuc recipiendis. Et hoc consuluit Paulus Apostolus ad Colossenses quarto , dicens: Orationi instantes, vigilantes in ea in gratiarum actione. Nihil enim est, quod hominem ita dignum reddit divinis muneribus, sicut semper Deo gratias reddere et agere pro receptis donis. Unde beatus Augustinus scribens ad Aurelium dicit: " Quid melius animo geramus et ore promamus et calamo exprimamus quam Deo gratias ? Hoc nec dici brevius nec audiri laetius nec intelligi grandius nec agi fructuosius potest ".

Debes ergo in oratione posita cum gratiarum actione meditari, quia Deus hominem te fecit, quia Christianam te fecit, quia innumerabilia peccata tibi indulsit ; quia in multa peccata incidisses, si Dominus te non cuslodivissel : quia in saeculo te mori non permisit, quia ad altissimam et perfectissimam religionem te elegit et quia sine labore tuo te pavit et pascit: quia pro te homo factus est, circumcisus et baptizatus est; quia pro te pauper et nudus, humilis et despectus factus est, quia propter te ieiunavit, esurivit, sitivit, laboravit et fatigatus est: quia propter te ploravit, sudorem sanguineum sudavit, te sanctissimo corpore suo cibavit, pretiosissimo sanguine suo potavit: quia propter te colaphizatus est, consputus et derisus est, flagellatus est: quia propter te crucifixus est, vulneratus est, morte turpissima et amarissima occisus est et sic te redemit : quia sepultus, resurrexit, ad caelos ascendit, Spiritum sanctum dedit et quia tibi et omnibus suis electis regnum caelorum dare promisit. - Talis gratiarum actio supra modum utilis est in oratione, nec sine ea aliqua potest valere oratio. Nam "ingratitudo, ut dicit beatus Bernardus , est ventus urens, exsiccans fontem pietatis, rorem misericordiae et fluenta gratiae ".

4. Tertium, quod ad perfectionem orationis necessario requiritur, est, ut animus luas nihil aliud in oratione cogitet praeter id solum, quod precaris . Valde enim indecens est, ut quis cum Deo loquatur ore et aliud meditetur corde, ut dimidium cor dirigatur in caelum, et dimidium retineatur in terra; et talis oratio nunquam exauditur a Domino. Unde super illo verbo Psalmi : Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine: dicit Glossa: " Divisum cor non impetrat ". Debet enim famula Dei tempore orationis cor suum ab omnibus exterioribus curis, ab omnibus mundanis desideriis, ab omnibus carnalibus amoribus revocare ad interiora et illi soli in toto corde et tota mente intendere, ad quem suam orationem dirigit. Et hoc consuluit tibi Sponsus tuus Iesus in Evangelio , dicens: Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Tunc cubiculum es ingressa, quando omnes cogitationes, omnia desideria, omnes affectiones tuas in secretum cordis tui revocasti: tunc clausisti ostium tuum, quando sic diligenter cor tuum custodis, ut per nullas cogitationes tuas phantasticas possis in devotione impediri. " Oratio enim, ut dicit Augustinus , est conversio mentis in Deum, per pium et humilem affectum ".

b. Audi, O beatissima mater, audi, O famula Iesu Christi, et inclina aurem tuam ad verba oris mei . Noli falli, noli decipi, non amittas magnum tuae orationis fructum, non perdas suavitatem, non frustreris dulcedine, quam in oratione haurire debes.

Oratio enim hausorium est, quo Spiritus sancti gratia hauritur de fonte supereffluentia dulcedinis illius beatissimae Trinitatis. Et hoc expertus erat ille devotissimus propheta David, qui dicebat : Os meum aperui et attraxi spiritum. Os meum aperui, dicit Glossa: Orando, quaerendo, pulsando ", et attraxi spiritum, dicit Glossa: " Id est hausi ".

Nunquid iam non dixi tibi, quid sit oratio? Audi iterum: " Oratio est conversio mentis in Deum ". Vis scire, quomodo mentem tuam in Deum debeas convertere? Intende. Cum stas in oratione, totam debes temetipsam colligere et cum dilecto tuo in cubiculum cordis tui ingredi et sola cum solo morari, omnium exteriorum oblivisci et toto corde, tota mente, loto affectu, toto desiderio, tota devotione debes te levare supra te . Nec debes ab oratione spiritum relaxare, sed tamdiu per devotionis ardorem sursum ascendere, donec ingrediaris in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei , et ibi utcumque cordis oculo dilecto tuo viso et utcumque degustato, quam suavis est Dominus, et quam magna multitudo dulcedinis eius, in amplexus eius ruas, impressis labiis intimae devotionis oscula figas, ut sic tota a te alienata, tota in caelnm rapta, tota in Christum transformata, non valeas cohibere spiritum tuum, sed exclames cum propheta David et dicas: Renuit consolari anima mea: memor fui Dei et delectatus sum.

6. Ut autem cor tuum, mater carissima, per devotionem orationis sublimius elevetur et ferventius ad Deum inflammetur, nota diligenter, quod tribus de causis in mentis alienationem deducimur: aliquando prae magnitudine devotionis, aliquando prae magnitudine admirationis, aliquando prae magnitudine exsultationis.

Dico, quod aliquando fit prae magnitudine devotionis, " ut mens semetipsam non capiat et supra semetipsam elevata in alienationem transeat ", " quando tanto caelestis desiderii igne succendimur, ut omne, quod foris est, vertatur in amaritudinem et fastidium, et amoris intimi flamma ultra humanum modum excrescat, quae animam ad cerae similitudinem liquefactam in se ipsa deficere faciat, ad instar fumi aromatum in superna elevet et ad summa emittat ". Et tunc cogimur exclamare cum Propheta et dicere: Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.

8. Item, aliquando fit prae magnitudine admirationis, " quando divino lumine mens irradiata et summae pulcritudinis admiratione suspensa, tam vehementi stupore concutitur, ut a suo statu funditus excutiatur et in modum fulguris coruscantis, quanto profundius per despectum sui invisae pulcritudinis respectu in ima dejicitur, tanto sublimius tantoque celerius per summorum desideriorum ardorem relevata et super semetipsam rapta, in sublimia elevatur ". Et tunc cogitur exclamare cum illa sanctissima Esther: Vidi te, domine, quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.

9. Item, aliquando fit prae multitudine exsultationis, " quando intima illa internae suavitatis abundantia potata, immo plene inebriata, quid sit, quid fuerit, penitus obliviscitur et in supermundanum quendam affectum sub quodam mirae felicitatis stata rapta transformatur . Et tunc cogitur exclamare et dicere illud Prophetae: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultauerunt in Deum vivum.

10. Sic ergo debet famula Dei exercere animum suum in studium orationis devotae et discere per frequentem orationis usum , per mundati et purificati cordis oculum, per infatigabilem devotionis spiritum, qualiter efficiatur idonea ad contemplanda divina et . degustandam divinae dulcedinis suavitatem. Non enim decet animam insignitam Dei imagine, decoratam Dei similitudine, redemptam Dei sanguine, capacem beatitudinis volitare circa ista temporalia, sed ascendere debet super Cherubim et volare super pennas

ventorum, id est ordines Angelorum, ad contemplandam ipsam Trinitatem et Christi humanitatem, et meditari gloriam et laetitiam supernorum civium, scilicet Angelorum et Sanctorum omnium.

Sed qui sunt hodie, qui huiusmodi meditationibus vacent, qui sint exploratores gaudii caelestis, qui corde et animo conversentur in caelis Rari sunt. Unde bene potest dici de quibusdam religiosis illud verbum, quod beatus Bernardus dicit: " Quorum studium deberet esse devotione caelos penetrare, mente circuire supernas mansiones, salutare Apostolos et choros Prophetarum Martyrumque admirari triumphos, omnibus his postpositis, turpi se mancipant corporis servituti ad obediendum carni, ad satisfaciendum gulae et ventri ".

Capitulum VI. De passionis Christi memoria.

1. Quoniam devotionis fervor per frequentem Christi passionis memoriam nutritur et conservatur in homine, ideo necesse est, ut frequenter, ut semper oculis cordis sui Christum in cruce tanquam morientem videat qui devotionem in se vult inexstinguibilem conservare. Propter hoc Dominus dicit in Levitico : Ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiiciens ligna per singulos dies. Audi, mater devotissima: Altare Dei est cor tuum ; in hoc altari debet semper ardere ignis fervidae devotionis, quem singulis diebus debes nutrire per ligna crucis Christi et memoriam passionis ipsius. Et hoc est quod dicit Isaias propheta : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: ac si diceret: quicumque desiderat a Deo aquas gratiarum , aquas devotionis, aquas lacrymarum, ille hauriat de fontibus Salvatoris, id est de quinque vulneribus Iesu Christi.

-2. Accede ergo tu, o famula, pedibus affectio-

. num tuarum ad Iesum vulneratum, ad Iesum spinis coronatum, ad Iesum patibulo crucis affixum, et cum beato Thoma Apostolo non solnm intuere in manibus eius fixuram clavorum, non solum mitte digitum tuum in locum clavorum, non solum mitte manum tuam in latus eius , sed totaliter per ostium lateris ingredere usque ad cor ipsius Iesu, ibique ardentissimo Crucifixi amore in Christum transformata, clavis divini timoris confixa, lancea praecordialis dilectionis transfixa, gladio intimae compassionis transverberata, nihil aliud quaeras, nihil aliud desideres, in nullo alio velis consolari, quam ut cum Christo tu possis in cruce mori. Et tunc cum Paulo Apostolo exclames et dicas: Christo confixus sum cruci. Vivo iam non ego, vivit vero in me Christus.

3. Debes autem per hunc modum passionem Christi in memoria habere, ut cogites, quoniam passio eius fuit ignominiosissima, acerbissima, generalissima et diuturnissima.

Primo considera, Deo digna famula, quam mors Iesu Christi sponsi tui fuit ignominiosissima. Fuit enim crucifixus tanquam fur et latro. Nulli enim in lege veteri tali morte puniebantur nisi pessimi et sceleratissimi et fures et latrones.

Adhuc attende Christi maiorem ignominiam. Fuit enim in loco turpissimo et vilissimo crucifixus, scilicet in monte Calvariae , ubi multa ossa et cadavera mortuorum iacebant. Ille siquidem locus erat morti damnatorum deputatus, et ibi decollabantur et suspendebantur non alii nisi pessimi homines.

Adhuc vide Christi maiorem ignominiam, quia inter latrones tanquam latro suspenditur et in medio tanquam princeps latronum. Unde Isaias dicit: Cum sceleratis reputatus est.

Adhuc intuere Sponsi tui maiorem ignominiam, quia aeri deputatus est et inter caelum et terram suspensus , ac si non esset dignus vivere aut mori in terra. O digna indignatio et iniuria ! Domino orbis terrarum totus negatus est orbis, vilius in mundo nihil aestimatum est Domino mundi. Sic ergo fuit mors Filii Dei ignominiosissima propter genus mortis, quia in patibulo suspensus: propter socios mortis, quia cum iniquis deputatus et condemnatus : propter locum mortis, quia in monte Calvariae foetidissimo crucifixus.

4. O bone Iesu, o benigne Salvator, quia non semel, sed multoties confunderis ! Quanto quis pluribus locis confunditur, tanto ignominiosior efficitur mundo; et ecce, tu Domine Iesu, in horto ligaris, in domo Annae alapa caederis, in atrio Caiphae conspaeris, in hospitio Herodis illudens, in via crucem baiulas, in Golgotha crucifigeris. Heu me, heu me, ecce, libertas captivorum capitur, gloria Angelorum illuditur, vita hominum occiditur 1 O Iudaei miseri, bene implevistis quod promisistis ! Dixistis enim :

Morte turpissima condemnemus eum. Propterea beatus Bernardus dicit: " Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens ; Filius erat et factus est servus, nec formam servi solum accepit, ut subesset, sed etiam mali servi, ut vapularet, ut paenam solveret, cum culpam non haberet "; et erat non solum servus servorum Dei, ut Papa , sed etiam servus servorum diaboli factus, serviens infima peccata peccatorum expurgando. Nec hoc sibi suffecit, sed mortem omni morte confusibiliorem elegit, ne et tu pati similia formidares. Humiliavit enim semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis , " quae est ignominiosior ", ut dicit Glossa. 5. Secundo considera et attende, virgo Deo devota, quoniam passio Christi fuit acerbissima. Crux enim illa beata membra in se extensa contrahi in dolore mortis non permisit, quod tamen solet esse quoddam levamen et solatium cordibus anxiatis, nec habuit illud reverendum divinum caput, ubi ad dimissionem animae se inclinaret.

Attende adhuc melius, quam acerba mors Christi fuerit. Quanto quid tenerius tanto patitur gravius: nunquam autem fuit corpus ita tenerum ad sustinendum passiones, sicut corpus Salvatoris. Corpus enim mulieris tenerius est quam corpus viri: caro autem Christi tota virginea fuit, quia de Spiritu sancto concepta et de Virgine nata: igitur passio Christi fuit omnium passionum acerbior, quia omnium virginum tenerior . Si enim ad solam mortis recordationem sic tristis facta est anima sua prae teneritudine carnis, ut sudor corporis sui fieret sicut sudor sanguinis decurrentis in terram : quantus superadditus est ei dolor, quanta inflicta poena in degustatione acerbissimas passionis. Ideo beatus Bernardus dicit: (Angustias cordis tui, Domine Iesu Christe, certissime indicabat sudor ille sanguineus, qui orationis tempore de tua sanctissima carne decurrebat in terram ". " Quid fecisti, dulcissime puer, ut ita tractarerist Quid commisisti, o amantissime iuvenis, ut ita radicareris 1 Ecce, ego sum causa tui doloris, ego plaga tuae occisionis

Adhuc vide diligentius, quam amara mors Christi fuerit. Quanto quis innocentior, tanto poena ad tolerandum gravior. Si enim Christus propter sua peccata illum dolorem sustinuisset, aliquantulum esset tolerabilior: sed ipse peccatum non fecit, sed nec inventus est dolus in ore eius . Et hoc ipsum testatur Pilatus, dicens: Nullam causam mortis invenio in eo. Ipse enim est candor lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius, sicut dicitur Sapientiae septimo.

6. Considera adhuc plenius, quam poenalis fuerit mors dilecti Sponsi tui, Iesu Christi. Quanto generalior, tanto poena acerbior: Christus autem, Sponsus tuus, passus est in omni parte corporis sui, sic quod nullum ita parvum membrum fuerit in eo, quin specialem poenam haberet: nullus ita modicus locus, quin repletus esset amaritudine. A planta enim pedis usque ad verticem capitis non fuit in eo sanitas . Unde prae nimia doloris vehementia clamavit, dicens: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Re vera, Domine Iesu Christe, nunquam fuit dolor similis dolori tuo. Tanta enim fuit sanguinis tui effusio, ut totum corpus tuum aspergeretur .

O bone Iesu, o dulcissime Domine ! cum non gutta, sed sanguinis unda ita largiter per quinque partes corporis tui emanaverit de manibus et pedibus in crucifixione, de capite in coronatione, de toto corpore in flagellatione, de ipso corde in lateris apertione: mirum videtur, si quid sanguinis remansit in te. Dic, quaeso, dilecte mi Domine, die, cum unica tui sacratissimi sanguinis gutta potuisset sufficere ad totius mundi redemptionem, cur tantum sanguinem de corpore tuo effundi permisisti Scio, Domine, et vere scio, quia propter aliud hoc non fecisti, nisi ut ostenderes, quanto affectu me diligeres.

7. Quid igitur retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi ? " Certe, Domine, quamdiu vixero, memor ero laborum tuorum, quos sustinuisti in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, lacrymarum in compatiendo, dolorum, convitiorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, clavorum et vulnerum: alioquin requiretur a me sanguis iusti, qui effusus est super terram ". Quis igitur dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum , ut possim fiere die ac nocte mortem Domini mei Iesu, quam non pro suis, sed pro meis peccatis sustinuit 1 Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, sicut dicit Isaias propheta.

8. Ultimo considera et attende diligenter, quia mors et passio Christi fuit diulurnissima. A prima enim die nativitatis suae usque ad ultimum diem mortis semper fuit in passionibus et doloribus, sicut ipse testatur per Prophetam dicens : Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea; et alibi dicit: Fui flagellatus tota die, id est toto tempore vitae meae.

Adhuc aliter considera, quam morosa passio Christi fuerit. Ad hoc enim suspensus fuit, ut poena magis duraret, ut dolor non cito finiretur, ut mors protraheretur et sic diutius cruciaretur et fortius vexaretur.

9. Ex his omnibus, quae iam dixi, colligere potes, o virgo Christi, o famula Dei, quam probrosa, quam dolorosa, quam universalis, quam morosa fuerit mors et passio dilectissimi Sponsi tui, Iesu Christi. Et haec omnia sustinuit, ut ad suum amorem te accenderet, ut pro omnibus his toto corde, tota anima, tota mente ipsum diligeres . Quid enim benevolentia, quam quod Dominus propter servi salutem accipiat servi formam ? Quid magis informat hominem ad salutem, quam exemplum tolerandi mortem propter iustitiam et obedientiam divinam ? Quid vero magis incitat hominem ad diligendum Deum, quam tanta benignitas, qua pro nobis Filius Dei altissimi absque meritis, immo cum multis nostris demeritis, posuit animam suam ? Hoc tantae benignitatis est, ut nihil clementius, nihil benignius, nihil amicabilius cogitari possit. Haec benignitas tanto ostenditur maior, quanto pro nobis graviora et abiectiora sustinuit vel pati voluit. Deus enim, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non cum illo omnia nobis donavit ? Ex quo invitamur ad ipsum amandum et amatum imitandum.

10. Vae ergo illis qui tantae benignitatis beneficiis sunt ingrati, in quorum animabus nullum mors Christi habet effectum ! " Vide, inquit Bernardus , caput Christi inclinatum ad osculandum, brachia extensa ad amplexandum, manus perfossas ad largiendum, latus apertum ad diligendum, totius corporis extensionem ad se totum impendendum ". Vae iterum illis qui suis peccatis rursum Christum in semetipsis crucifigentes, super dolorem vulnerum ipsius dolorem adiiciunt ! Sed vae tertio illis quorum corda ad planctum emolliri non possunt, ad benevolentiam provocari nequeunt, ad boni operis virtutem inflammare non valet tanti sanguinis tanta effusio, tanti pretii tam ingens magnitudo ! Certe isti tales inimici crucis Christi plus Christum, Dei Filium hodie ad dexteram Dei Patris sedentem in caelis blasphemant, quam olim Iudaei fecerunt in crucis patibulo pendentem. Ad tales, et de talibus Dominus conquerendo, per beatum Bernardum loquitur dicens: " Homo, vide, quid pro te patior: si est dolor, sicut quo crucior: ad te clamo qui pro te morior: vide poenas,

quibus afficior: vide clavos, quibus confodior. Cum sit tantus dolor exterior, sed interior planctus est gravior, dum te sic ingratum experior ".

Ii. Cave igitur, mater, cave, ne tanto ingrata sis beneficio, ne tanto pro te dato indevota sis pretio: sed pone Iesum Christum crucifixum sicut signaculum super cor tuum , ut, sicut sigillum in cera molli, sic Iesum Sponsum tuum imprimas cordi tuo et dicas cum Propheta: Factum est cor meum tanquam cera liquescens. Pone eum etiam ut signaculum super brachium tuum , ut videlicet nunquam desinas bonum operari, nunquam fatigeris laborare pro nomine Domini Iesu: sed cum omnia operata fueris, tunc primum incipe, quasi nihil feceris. Si autem aliquando aliquid triste, aliquid grave, aliquid taedii, aliquid amaritudinis acciderit, vel certe si aliquando aliquod bonum desipuerit , statim recurras ad crucifixum Iesum pendentem in cruce; ibique intuere coronam spineam, clavos ferreos, lanceam lateris: ibique contemplare vulnera pedum et vulnera manuum, vulnera capitis, vulnus, lateris, vulnera totius corporis, recolens, quia qui sic pro te passus fuit, qui pro te tanta sustinuit, quantum te amaverit. Crede mihi, quia statim tali intuitu omne triste laetum, omne grave leve, omne laediosum amabile, asperum dulce et suave reperies, sic ut et tu exclamare cum beato Iob incipias et dicas: Quae prius noluit tangere anima mea, nunc prae angustia, passionis Christi, cibi mei sunt, ac si diceres: bona, quae prius animae meae desipiebant, nunc propter angustiam passionis Christi, quam video, dulcia et delectabilia facta sunt mihi.

Unde legitur , quod quidam, cum conversus fuisset ad religionem, multum factus est impatiens propter asperitatem ciborum et ceterarum disciplinarum religionis: et cum sic ex nimia impatientia angustiatus fuisset, procidit ante imaginem Crucifixi et ibi replicare coepit cum multis lacrymis intolerabiles angustias et labores Ordinis, insipiditatem ciborum panis et potus: et statim ex latere imaginis coepit sanguis emanare, et cum ille, fortiter flens,

suas angustias replicaret, respondens imago Christi dixit, quandocumque sentiret aliquam asperitatem in cibo vel potu, quod intingeret in salsamento sanguinis Christi.

Capitulum VII. De perfecta Dei caritate.

i. Superius te, famulam Dei, prout inspiravit Dominus, docui, qualiter animum tuum exercere debeas, ut quasi gradatim ascendere possis et de virtute in virtutem proficere . Nunc septimo loco restat dicendum de forma virtutum, scilicet caritate, . quae sola ducit hominem ad perfectionem. Ad mortificandum enim vitia, ad proficiendum in gratia, ad consequendum omnium virtutum perfectionem summam nihil dici melius, nihil excogitari potest utilius caritate. Propterea dicit Prosper in libro de Vita contemplativa : " Caritas est vita virtutum, mors vitiorum ", et sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt vitia a facie caritatis. Tantae siquidem virtutis est caritas, quod ipsa sola claudit infernum, sola aperit caelum, sola spem salutis tribuit, sola Deo amabilem reddit. Tantae virtutis caritas est, quod ipsa sola inter virtutes virtus nominata est, quam qui habet dives et locuples et beatus est, quam qui non habet pauper et mendicus et miser est . Unde super illo verbo ad Corinthios : Si caritatem non habuero, dicit Glossa: " Attende, quanta sit caritas, quae si desit, frustra habentur cetera; si autem adsit, habentur omnia ; quam qui habere coeperit Spiritum sanctum habebit ". Et beatus Augustinus dicit: " Si virtus ad beatam vitam nos ducit, nihil esse virtutem omnino affirmaverim nisi summum amorem Dei ". Cum igitur caritas virtus tanta sit, prae cunctis virtutibus caritati est insistendum, et non cuilibet caritati, sed ei solum, qua Deus diligitur super omnia et proximus propter Deum.

2. Qualiter autem Creatorem tuum debeas diligere, ipse Sponsus tuus docet te in Evangelio , dicens : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Intende diligenter, famula Iesu Christi dilectissima, quam dilectionem dilectus tuus Iesus requirat a te. Vult certe amantissimus tuus, ut amori suo des totum cor, totam animam tuam, totam mentem tuam, sic ut in toto corde tuo, in tota anima tua, in tota mente tua nullus omnino cum eo partem aliquam possideat. Quid ergo facias, ut certe Dominum Deum tuum ex toto corde diligas? Quomodo ex toto corde? Audi beatum Ioannem Chrysostomum docentem te: " Ex toto corde Deum diligere est, ut ad nullius rei dilectionem magis sit inclinatum cor tuum quam Dei, ut non delecteris in specie mundi amplius quam in Deo, non in honoribus, non in parentibus. Si autem aliquo istorum sit occupatus amor cordis tui, iam non ex toto corde diligis ". Rogo te, ancilla Christi, noli in amore decipi. Certe, si quid amas, quod non in Deo, aut propter Deum amas, iam non ex toto corde diligis. Unde Augustinus dicit: " Domine, minus te amat qui tecum aliquid amat ". Si autem aliquid amas, ex cuius dilectione in amore Dei non proficis, iam non ex toto corde diligis: et si quid diligis, pro cuius amore ea quae Christo teneris, negligis, iam non ex toto corde diligis. Dilige itaque Dominum Deum tuum ex toto corde tuo.

3. Non solum ex toto corde, verum etiam ex tota anima diligendus est Dominus Deus Iesus

Christos. Quomodo ex tota anima? Audi beatum Augustinum docentem te: " Ex tota, inquit, anima Deum diligere est ipsum diligere ex tota voluntate sine contrarietate ". Certe tunc ex tota anima diligis, quando non quod tu vis, non quod mundus consulit, non quod caro suggerit, sed quod Dominum Deum tuum scis velle sine contradictione libenter facis. Certe tunc Deum ex tota anima diligis, quando pro amore Iesu Christi animam tuam, si necesse fuerit, morti libenter exponis. Si autem in aliquo istorum negligens fueris, iam non ex tota anima diligis. Dilige ergo Dominum Deum tuum ex tota anima tua, id est, conforma voluntatem tuam voluntati divinae in omnibus,

4. Non autem solum ex toto corde, non solum ex tota anima, sed etiam ex tota mente dilige Sponsum tuum Dominum Iesum. Quomodo ex tota mente f Audi iterum beatum Augustinum te docentem: " Ex tota, inquit, mente Deum diligere est diligere eum ex omni memoria sine oblivione ".

Capitulum VIII. De finali perseverantia.

1. Postquam omnium virtutum quis adeptus est principium, nondum tamen in conspectu Dei apparet gloriosus, nisi virtutum consummatrix adsit perseverantia, quia nullus omnino mortalis, quantumcumque perfectus, laudandus est in vita sua, nisi prius hoc bonum, quod inchoavit, bono et felice fine concludat. Est enim perseverantia finis et " consummatrix virtutum, nutrix ad meritum, mediatrix ad proemium ". Unde beatus Bernardus dicit: " Tolle perseverantiam, nec obsequium nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo praestabit ". Parum enim valeret, hominem fuisse religiosum, fuisse patientem et humilem, fuisse devotum et continentem, Deum dilexisse et ceteras virtutes habuisse, nisi adesset perseverantia. Cum enim omnes virtutes currant, sola perseverantia accipit bravium : quia non ille qui incepit, sed qui perseveraverit salvus erit. Unde Ioannes Chrysostomus dicit: " Quae utilitas seminum florentium et postea tabescentium "? quasi dicat: penitus nulla.

2. Si igitur, Christi virgo dilectissima, aliquas bonorum operum habes virtutes, immo quia multas habes virtutes: in his persevera, in his profice, in his usque ad mortem viriliter age Christi militiam, ut cum extrema dies finisque vitae tuae advenerit, pro stipendio et mercede laboris detur tibi corona gloriae et honoris. Unde Iesus Christus, unice tibi dilectus, alloquitur te in Apocalypsi , dicens: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Haec corona nihil aliud est quam merces vitae aeternae, ad quam adipiscendam inflammari debet desiderium omnium Christianorum. Est enim tam magna, ut nullus omnino eam aestimare possit, sicut dicit beatus Gregorius , tam multa, ut nullus eam dinumerare queat, est denique tam longa et durabilia, ut nunquam terminari valeat et finiri.

Ad hanc mercedem, ad hanc coronam invitat te dilectus Sponsus tuus, Iesus Christus in Canticis dicens: Veni de Libano, sponsa mea, amica mea, veni de Libano, veni coronaberis. Surge ergo, amica

Dei, sponsa Iesu Christi, columba Regis aeterni, veni, propera ad nuptias Filii Dei, quia tota caelestis curia te exspectat, quia omnia sunt parata. 3. Est enim paratus speciosus servus et nobilis, ut tibi serviat: cibus pretiosus et delectabilis, ut te reficiat: societas dulcis et praeamicabilis , ut tibi congaudeat.

Surge ergo et propera festinanter ad nuptias, quia ibi est paratus servus speciosus, qui tibi serviat. Iste servus non est alter nisi coetus angelicus, immo ipse aeterni Dei Filius, sicut ipse de se ipso testatur in Evangelio dicens: Amen dico vobis, quia praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit eis. O quam magna gloria tunc erit pauperibus et abiectis, quando ministrum habebunt Filium Dei, summi Regis, et totum conventum exercitus regni caelestis !

4. Est etiam ibi paratus cibus pretiosus et delactabilis, ut te reficiat. Ipse enim Dei Filius mensam propriis manibus ponet, sicut ipse de se in Evangelio testatur dicens: Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. O quam suavis et deliciosus est ille cibus, quem paravit in. dulcedine sua pauperi Deus ! O quam beatus est ille qui in regno caelorum manducabit panem illum, qui in clibano virginalis uteri coctus est igne sancti Spiritus) Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Tali cibo, tali pane cibat et reiicit suos electos ille Rex caelestis in mensa sua, sicut in libro Sapientiae dicitur: Angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti ei sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem - et deserviens uniuscuiusque voluntati. Ecce, talis est refectio divinae mensae.

5. Est nihilominus parata ibi societas dulcis et praeamicabilis , ut tibi congaudeat. Illic enim erit Iesus cum Patre et Spiritu sancto: illic Maria cum florigero exercitu Virginum: illic Apostoli, Martyres, Confessores et omnium electorum caelestis exercitus. Miserabilis prorsus, qui tam nobilissimae societati non fuerit sociatus: valde mortuum habet desiderium qui huic societati iungi non desiderat.

6. Sed tu, o praeclarissima Christi famula, scio quidem, te desiderare Christum, scio, totis te ad hoc niti viribus, quomodo Regis aeterni possis iungi consortio et amplexibus. Et " nunc excita cor tuum et animam tuam et erige totum intellectum tuum et cogita, quantum potes. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente, quam delectabile sit illud bonum, quod continet iucunditatem omnium bonorum ; si bona est vita creata, quam bona est vita creatrix: si iucunda est salus facta, quam iucunda est salus, quae fecit omnem salutem "? " Qui hoc bono fruetur, quid illi erit, et quid illi non erit? Certe quidquid volet erit, quidquid nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis intellexit . Cur ergo, famula Dei, per multa vagaris, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia nona, et sufficit: desidera simplex bonum, quod est omne bonum, et est satis ".

7. " Ibi est quod amas, mater mea, quod desideras, virgo beata. Quid amas, mater mea, quid desideras, virgo beata? Ibi est quidquid amas, quidquid desideras. Si te delectat pulcritudo, fulgebunt iusti sicut sol . Si delectat lotiga et salubris vita, ibi est sana aeternilas, quia iusti in perpetuum vivent, et salus iustorum aeterna. Si te delectat satietas, satiabuntur, cum apparuerit gloria Dei : si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si te delectat dulcis melodia, ibi Angelorum chori concinunt, sine fine laudantes Deum. Si te delectat amicitia, ibi Sancti diligent Deum plus quam se ipsos et invicem tanquam se ipsos, et Deus diliget illos plus quam illi se ipsos. Si concordia delectat, omnibus illis erit una voluntas, quia nulla illis erit nisi Dei voluntas. Si te delectat honor et divitiae, Deus servos suos et ancillas suas bonos et fideles supra multa constituet , immo filii et filiae Dei vocabuntur et erunt: ubi Deus erit, ibi erunt et illi, lieredes quidem Dei, coheredes autem Christi ".

8. " Quale autem, vel quantum gaudium est, ubi tale ac tantum est bonum? Certe, Domine Iesu, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor

hominis ascendit in bac vita, quantum tui Beati te amabant et de te gaudebunt in illa beata vita ". Quantam quisque hic Deum amat, tantum ibi de Deo gaudebit. Ergo hic Deum multum ama, ut ibi multum gaudeas: crescat hic in te amor Dei, ut ibi plene possideas gaudium Dei. "Meditetur inde mens tua, loquatur inde lingua tua, amet illud cor tuum,

sermocinetur os tuum, esuriat illud anima tua, sitiat illud caro tua, desideret tota substantia tua, donec inires in gaudium Dei tui ", donec venias ad amplexus dilecti tui, donec introducat te in thalamum dilecti Sponsi tui, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat unus Deas per omnia saecula saeculorum. Amen.