In quo solvuntur rationes contra veritatem supra inductae.
Ea vero quibus innituntur contrarium asserentes, de facili refelluntur.
Quod enim primo inductum est, quod in arduis et difficilibus sunt maxime consilia requirenda; verum est, ubi non est veritas manifesta. Sed quando id quod melius est altiori consilio est diffinitum, iniuriosum est iterum id in dubium revocare, iterato consilia requirendo.
Quod vero secundo propositum est, quod votum animi deliberatione firmatur, ad propositum non facit.
Haec enim deliberatio in interiori consistit proposito, quo aliquis eligit maius bonum cui se obligare intendit vovendo. Omne autem quod ex electione agitur, ex deliberatione sive consilio agitur; quia electio est appetitus praeconsiliati, ut dicitur in 3 ethic.. Et sicut a spiritu sancto, qui est spiritus fortitudinis et pietatis, hoc propositum homini inspiratur; ita etiam ab eodem, qui est consilii et scientiae spiritus, deliberatio interius ministratur.
Quod etiam tertio inducitur, probate spiritus si ex deo sunt, ad propositum non facit.
Ibi enim necessaria est probatio ubi non est certitudo: unde super illud I ad thess.
Ult.: omnia probate, dicit glosa: certa non egent discussione. Incertum autem potest esse his quibus alios ad religionem recipere incumbit, quo spiritu ad religionem veniant: utrum scilicet desiderio spiritualis profectus, an etiam, sicut quandoque accidit, ad explorandum vel ad malefaciendum; vel etiam utrum sint ad religionem apti qui veniunt. Et ideo indicitur eis tam per statutum ecclesiae quam per regulare edictum, eorum qui sunt recipiendi, probatio. Sed his qui propositum religionis assumendae gerunt, dubium esse non potest qua intentione id faciant. Unde eis deliberandi necessitas non incumbit; praecipue si de suis corporalibus viribus non diffidant; ad quas examinandas religionem intrantibus annus probationis conceditur.
Quod vero quarto proponitur, quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis et multotiens bona suggerit intentione fallendi, verum est; sed sicut glosa dicit ibidem: quando diabolus sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia, qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum: vel cum se bonum fingens ea vel facit vel dicit quae bonis Angelis congruunt, etiam si credatur bonus, non est error periculosus aut morbidus.
Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, ne quis post eum eat opus est magna vigilantia.
Detur ergo quod diabolus aliquem incitet ad religionem intrandum; hoc opus bonum est, et bonis Angelis congruum: unde non est periculum si quis in hoc ei consentiat; sed vigilandum erit, ut ei resistatur cum ad superbiam vel ad alia vitia inceperit ducere. Frequenter enim contingit quod deus utitur malitia Daemonum in bonum sanctorum - quibus (diabolus) praeparat coronas invitus -, et sic eis a sanctis illuditur.
Sciendum tamen, quod si cui a diabolo suggeratur vel etiam ab homine religionis introitus, per quem aliquis accedit ad christum sequendum; talis suggestio efficaciam non habet, nisi interius attrahatur a deo.
Dicit enim Augustinus in libro de praedestinatione sanctorum quod omnes sunt docibiles dei, non quia omnes ad christum veniant, sed quia nemo aliter venit: et sic religionis propositum a quocumque suggeratur, a deo est.
Quod vero quinto proponitur, quod in his est requirendum consilium quae malum exitum possunt sortiri, distinctione indiget. Aut enim malus exitus potest contingere ex parte ipsius rei quae assumenda imminet, aut ex parte hominis assumentis. Si ex parte rei quae assumenda est periculum imminet: si hoc quidem frequenter accidat, magna deliberatione opus est, ut periculis obvietur, vel res totaliter relinquatur. Si vero ut in paucioribus periculum accidat; non est magna deliberatione opus, sed vigilantia et cautela, ne aliquo casu in periculum incidatur: alioquin daretur occasio omnia humana studia praetermittendi, secundum illud Eccli. XI, 4: qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet: et prov.
XXVI, 13, dicitur: dicit piger: leo est in via, leaena in itineribus: ubi dicit Glossa: multi cum verba exhortationis audiunt, dicunt se velle viam iustitiae incipere, sed a Satana retrahi ne perficiant.
Quandoque vero res ipsa in se secura est, habet tamen malum exitum, propter hoc quod homo mutat propositum: et ex ista causa non debet homo retrahi, vel differre sub specie maioris deliberationis religionis ingressum, quamvis aliqui mutato proposito a religione apostatantes deteriores fiant: alioquin etiam similis ratio esset de accessu ad fidem et fidei sacramenta: quia dicitur II Petr. II, 21: melius erat viam veritatis non cognoscere, quam post agnitam retroire. Et secundum apostolum ad Hebr. X 29: deteriora meretur supplicia qui sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiae contumeliam fecerit. Non esset etiam passim ad iustitiae opera procedendum, quia scriptum est Eccli. XXVI 27: eum qui transgreditur a iustitia ad peccatum, deus paravit ad rhomphaeam.
Iam vero quod sexto propositum est: si est ex deo consilium hoc aut opus, non poteritis illud dissolvere, diligentius considerandum est: tum quia ab eis frequentius inculcatur, tum quia latet ibi virus haereticae pravitatis.
Ex hoc enim verbo prave intellecto, nostri temporis haeretici duo erronea concludere nituntur. Quorum primum est, quod corpora quae corrumpuntur, a deo non sunt; secundum est, quod si aliquis gratiam habet vel caritatem a deo, amitti non potest.
Assumamus et alia: si diabolus peccavit, opus dei non fuit: si Iudas a choro apostolorum decidit, eius electio a deo non fuit: si simon magus post baptismum in haeresim decidit, a deo non fuit quod eum Philippus baptizavit.
Cum quibus omnibus addamus et horum argumentum mirabile, consimilem virtutem habens cum praedictis: si iste qui religionem intravit, ab ea egreditur: propositum quo intravit, a deo non fuit; vel studium eorum a deo non fuit qui eum ad religionem attraxerunt.
Contra quos utamur verbis Augustini in I Lib. Contra Iulianum, qui dicebat: non potest mali radix in eo quod donum dei est locari: contra quem Augustinus dicit: erit profecto Manichaeus victor, nisi et illi resistatur, et tibi. Veritas ergo fidei catholicae ideo vincit Manichaeum, quia vincit te ipsum. Ut ergo ipsi pariter cum Manichaeis vincantur, dicamus, quod consilium dei nunquam dissolvitur, secundum illud Isai. XLVI, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Ex hoc tamen consilio etiam immutabili, sicut dat rebus corruptibilibus esse temporale, quibus sempiternitatem non tribuit; ita quibusdam dat iustitiam temporalem, quibus non largitur perseverantiae donum, ut Augustinus dicit in Lib. De perseverantia. Et sic vincuntur Manichaei, quia aeterno dei consilio corruptibilia instituuntur, ut temporaliter sint; vincuntur et isti, quia ex inviolabili dei consilio quibusdam datur secundum aeternum dei consilium propositum religionem intrandi, quibus in ea perseverandi donum non datur.