DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 10

De fallacia figurae dictionis.

Sequitur de fallacia figurae dictionis.

Figura dictionis, prout hic sumitur, est similitudo unius dictionis ad alteram, sicut aliquid dicitur ad figuram alterius factum quod ei assimilatur: unde fallacia figurae dictionis est deceptio proveniens ex eo quod aliqua dictio similis alteri dictioni videtur habere eumdem modum significandi, cum tamen non habeat: ut haec dictio homo videtur significare hoc aliquid propter similitudinem quam habet cum nominibus significantibus substantias particulares; et sic in hac fallacia non est multiplex verum, sed phantasticum, quia una dictio non significat plura secundum veritatem rei, sed habet unum modum significandi, et videtur habere alium. Causa apparentiae est similitudo unius dictionis cum alia dictione; causa vero non existentiae est diversus modus significandi.

Sunt autem tres modi huius fallaciae. Primus modus provenit ex eo quod dictio quae significat masculinum sumitur ac si significaret femininum vel neutrum, aut e converso, ut patet in hoc paralogismo: quaecumque substantia coloratur albedine, est alba. Papa coloratur albedine: igitur Papa est alba. Non sequitur: quia cum Papa sit nomen viri, non significat foeminam, licet videatur propter similitudinem quam habet cum nominibus foemininis, unde non debet sumi sub distributo feminino. Vel sic: omnis substantia colorata albedine, est alba. Sed vir est substantia colorata albedine: igitur vir est alba. Non sequitur: quia masculinum mutatur in foemininum.

Secundus modus provenit ex eo quod aliqua dictio quae significat per modum unius praedicamenti, potest videri significari per modum alterius; sicut hic: quicquid heri vidisti, hodie vides. Album heri vidisti: ergo album hodie vides. Non valet: quia mutatur quid in quale. Vel: quantumcumque emisti, comedisti. Sed carnes crudas emisti: ergo carnes crudas comedisti. Non sequitur: quia mutatur quantum in quale. Vel sic: quotcumque digitos olim habuisti, modo habes. Sed olim habuisti parvos: ergo modo habes parvos. Non sequitur: quia mutatur quantum quantitatis discretae in quantum quantitatis continuae.

Et est notandum quod non facit fallaciam figurae dictionis mutatio praedicamentorum quantum ad rem significatam, sed quantum ad modum significandi. Albedo enim significat qualitatem, sed significat eam per modum substantiae, quia non significat eam ut inhaerentem; album autem significat eam per modum qualitatis, quia significat eam ut inhaerentem. Unde hic non est fallacia figurae dictionis: quicquid heri vidisti, hodie vides. Albedinem heri vidisti: igitur albedinem hodie vides.

Tertius modus provenit ex eo quod aliqua dictio, quae significat quale quid, significare videtur hoc aliquid, et contingit hoc quando quale quid mutatur in hoc aliquid. Et dicitur significare, quale quid, quod significat naturam communem generis vel speciei, secundum quod pertinet ad tertium modum; hoc aliquid vero significat quod significat substantiam particularem.

Si autem sumatur quale quid secundum quod pertinet ad genus qualitatis, sic mutare quale quid in hoc aliquid pertinet ad secundum modum, ut: album currit. Socrates est albus. Ergo socrates currit; et formatur sic paralogismus: socrates est alter ab homine. Et ipse est homo: igitur est alter a seipso. Non sequitur: quia proceditur ab homine ad socratem, et sic mutatur quale quid in hoc aliquid. Et ad hunc modum reducitur omnis deceptio proveniens ex mutata suppositione terminorum.

Unde cum dicitur: homo est species.

Socrates est homo: igitur socrates est species; hic proceditur a simplici suppositione ad discretam, quae mutat quale quid in hoc aliquid.