OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS
OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS
OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM
Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM
Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.
OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI
OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI
Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
PROLOGUS.
Da occasionem sapienti, et addetur ei sapientia, Proverbiorum nono . Cum igitur ex levi saepe occasione sapiens materiam sumat altioris sapientiae, qui etiam plerumque per alterius stultitiam fit eruditior ; praesens scriptum potest novis et nondum in officio regiminis ad plenum exercitatis ad perfectam discretionem boni et mali aliqualem dare occasionem ulterius cogitandi et ex defectibus, quos hic considerat, diligentius requirendi altiora sive utiliora, et etiam plura, quam hic ponantur, necessaria religioso ad regimen subditorum ; quia legimus, aliquando sapientes etiam ex naturali quadam brutorum animalium solertia sumsisse considerationis industriam ad aliquas artificiales peritias excogitandas.
Capitulum I.
Seligendi apti superiores inter multos: incipientes indigent magistro: magistro non indigentes debent habere quatuor perfectiones.
1. Haec tibi scribo, ut scias, quomodo oporteat, te in domo Domini conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, primae ad Timotheum tertio . Apostolus Paulus discipulo suo Timotheo, quem praefecerat Ecclesiae Ephesi episcopum, scribit duabus epistolis, docens, quomodo conversari debeat in officio regiminis commissi, ut qui iam ab eo didicerat sancte vivere per se sciret etiam, qualiter deberet et aliis utiliter et meritorie praeesse. Magna enim differentia est inter scire humiliter subesse et pacifice coesse et utiliter praeesse. Bernardus " Multos cernis sub magisterio quiete vivere, quos, si iugo absolvas, videbis non posse quiescere nec a qualibet re innoxios se servare. Rursum quosdam invenies cum omnibus, quantum in se est, pacifice vivere, minime quidem egentes magistro, nec tamen idonei magisterio. Quadam siquidem bona mediocritate contenti sunt, sicut eis mensuram gratiae partitus est Deus . Socialiter enim inter fratres sciunt et pacifice vivere, super fratres vero positi, non solum inutiliter praesunt, sed et insipienter et nequiter. Utrisque ergo prioribus meliores existunt qui superiores esse sciunt ". Unde non passim quemlibet de populo docetur Moyses ceteris praeficere, sed eligere ex omni populo viros gnaros et idoneos, qui iudicent populum omni tempore, Exodi decimo octavo . Qui enim suscipit officium, ut alios bonos faciat, oportet, ut hanc bonitatis disciplinam prius in se studiose exercendo didicerit et ex frequenti usu in habitum verterit. Unde Dominus prius legitur fecisse quae post erat verbo docturus: Actuum primo : Coepit Iesus facere et docere.
2. Incipientes indigent magistro, ut doceantur quae ignorant, scilicet saluti suae et profectui necessaria et utilia: quid vitare debeant, quid sapere, quid facere, quid sperare, quid timere, et inter minus vel magis bona vel mala discernere: ad Hebraeos quinto : Indigetis, ut vos doceamini, quae sint elementa exordii sermonum Dei. - Item, ut exerceantur in operibus virtutum, quia non sufficit scire bonum, nisi etiam opere exerceatur, sicut qui audit medicinae scientiam et postea predicando exercet eam: quia exercitium operis plenius imprimit menti cuiuslibet disciplinae peritiam quam solus auditus. Et quia imperfecti segniter se in virtutum studiis exercere solent, expedit, ut ab alio ad hoc aliquando compellantur. Ideo magistri solent discipulos suos, quos perfectos cupiunt fieri, in diversis virtutum exercitiis occupare, modo in operibus humilitatis, modo fraternae caritatis, modo sobrietatis, modo devotionis, modo patientiae, castitatis, taciturnitatis, obedicntiae et aliarum virtutum, ut etipsae virtutes sic exerceantur et usitentur, et vitia his -contraria expugnentur: quia, quanto magis virtus proficit, tanto plus vitium oppositum debilitatur; ad Ephesios sexto : Educate illos in disciplina et correptione Domini. - Item, ut custodiantur, ne aut in peccatum labantur, aut minus discrete in virtutum operibus exerceantur. Tenerae enim mentes et a peccati affectu nondum plene detersae saepe magis timore humano quam divino a voragine peccati detinentur. Ideo talibus expedit, superiorum magisterio subiici, per quos a periculis retrahantur, sicut parvuli a matre comminante ab aquae mersione et luporum morsibus defenduntur: Proverbiorum secundo : Servabit te, ut eruaris de via mala et ab hominibus, qui perversa loquuntur. - Item, ut corrigantur, quia peccatum trahit semper ad deterius , sicut una febris praebet saepe incentivum alteri graviori, et vulnus aliquando generat fistulam, nisi medicorum praecaveatur solertia. Ita qui labitur in culpam difficulter per se corrigitur, nisi fortioris auxilio fulciatur. Propter hoc enim vult Deus, minoribus maiores praeesse, ut, si ceciderint in peccatum, vel in aliquo negligentes fuerint et incauti , per eorum admonitiones, correptiones, coertiones et casligationes emendentur: quia, si arbitrio suo relinquerentur, forte nec reatum suum agnoscerent,
vel torpentes diutius in coeno volutarentur vel profundius mergerentur; Iudas : Hos quidem arguite iudicatos. Necesse ergo est, eos magistro humiliter esse subditos, quia, nisi quis medico obedienter obtemperet, non poterit ab infirmitate sanari. Infirmitates in homine sunt passiones vitiorum: Lucae nono: Dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.
3. Qui autem pro se magistro non indigent debent ita esse scientia illuminati, quod nihil errent in his quae scire necessario eos oportet, et quod decipi non possint ab homine vel daemone vel a proprio sensu sub specie boni, donum discretionis spirituum divinitus adepti; ad Philippenses quarto : Ubique et in omnibus institutus sum. - Debent etiam fervore devotionis ita esse repleti, quod sine alterius impulsu noverint se ipsos ad omne virtutis exercitium fideliter extendere, prout semper fuerit optimum: ad Philippenses tertio : Quae retro sunt oblitus, ad ea quae priora sunt, extendens me ipsum etc. - Debent quoque amore boni sic esse affecit, ut quasi naturaliter omne malum horreant et omne scandalum studiose declinent et sine offensa quiete cum omnibus conversentur: sine offensione estote Iudaeis et gentibus. - Debent etiam ita esse humiles in omnibus, ut nec de bonis habilis extollantur nec malis omnino carere praesumant, ut omnes excessus cogitationis, locutionis et omissionis in se subtiliter diiudicent et districte castigando emendent. - Et in his omnibus sint ita stabiles, quod nec levitate nec distractione aliqua nec difficultate vel metu a statu suo valeant immutari: ad Romanos octavo : Quis nos separabit a caritate Christi etc. - Quia vero tales difficile est reperiri, ideo paucis convenit vivere absque obedientiae iugo: ideo et qui aliis praesunt, ut melius et cautius agant, necesse habent aliis subesse, a quibus regantur usque ad summum omnium Pontificem, qui vice Christi caput est totius Ecclesiae militantis.
4. Qui ergo aliis praeesse debent utiliter, oportet, eos variis esse praeditos virtutibus: et alias habere ad se, quibus irreprehensibiliter vivant, alias ad suos superiores, quibus humiliter eis, in quibus debent, obediant, et alias ad subditos, quibus eos meritorie regant et ad meliora promoveant. Licet autem omnes virtutes eminenter habere debeat qui ex officio habet omnes virtutes docere: tamen, quia numerus senarii est primus perfectus numerus sui generis perfectione, constans ex suis partibus aliquotis ; ideo bonus animarum rector, maxime religiosos, inter ceteras debet singularibus virtutibus praefulgere, sicut Isaias scribit Seraphim, quae sunt praeeminenliora caelestium spirituum agmina, sex alis ornata. Et fortasse ideo in tali similitudine sanctissimo Patri nostro Francisco in illa gloriosa visione Dominus apparuit, quando eum passionis suae stigmatibus insignivit, ut ostenderet, sic alatos spiritualiter esse debere qui eius familiae utiliter praeesse deberent.Sic et quatuor animalia singula habebant alas senas, Apocalypsis quarto .
Capitulum II. De prima ala praelatorum, quae est zelus iustitiae.
Prima ala rectoris animarum est zelus iustitiae, qua non potest aliquid iniustum sine cordis murmure in se et in aliis sustinere. Tantum enim quisque bonus aestimandus est, quanto plus et purius odit malum; quantum enim res diligitur, tantum de eius destructione doletur. Unde notandum, quod sunt quatuor genera hominum in religione vel in Ecclesia, quos bonos dicere solemus.
2. Primi sunt, qui malum non faciunt nec tamen in bonis operibus se studiose exercent, ut qui quiete et pacifice cum aliis vivunt, nullum offendentes nec pravo opere scandalizantes: primi Regum vigesimo quinto : Homines isti salis boni fuerunt nobis et non molesti etc. Nam et in usu habemus, tales dicere bonos esse, qui mites sunt moribus et socialiter se eam omnibus habentes, licet alias quoad virtutum exercitia aliquatenus desides videantur. Pueri etiam baptizati eodem modo boni iudicantur.
3. Secundi sunt meliores, qui mala nulla faciunt , insuper in bonis operibus se frequenter exercent: in sobrietate, castitate, humilitate, dilectione proximi et orationis instantia et similibus, quae intelligunt esse bona. Sed hoc habent proprium, quod sicut nihil negligunt ex his quae possunt et sciunt, ita etiam videtur eis sufficere bonum, quod faciunt, nec ad ampliora et perfectiora sanctitatis desideria incalescunt. Sufficit eis tantum vigilare, tantum orare, tantum pro Deo dare vel ieiunare vel laborare et hujusmodi: et his contenti quiescunt, altiora aliis relinquentes; Ecclesiastae tertio : Deprehendi, nihil esse melius, quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius.
4. Tertii sunt adhuc his meliores, qui malum . detestantur et fugiunt et bona, quae possunt, studiose exercent: et cum omnia fecerint, quae valent, parum se fecisse reputant respectu eorum quae desiderant, scientes, quod corporalis exercitatio ad modicum utilis ab Apostolo perhibetur, primae ad Timotheum quarto. Et ideo virtutes mentales et internae devotionis saporem et Dei familiarem notitiam et amoris eius experientiam suspirando desiderant, nihil se esse vel habere iudicantes nec aliquam consolationem de temporalibus vel spiritualibus recipientes, quamdiu pro voto praedictis virtutum exercitiis et devotionis dulcedine non fruuntur: nec tamen contra aliorum vitia et peccatorum pericula zelo fervoris inflammantur, cupientes, omnes esse bonos et beatos, sed ubi hoc non inveniunt, nullo doloris vulnere sauciantur, sibimet intenti et Deo. Tales, ad aliorum regimen vocati, minus in hac parte sunt idonei, quia propriae quieti curam illorum postponunt, iuxta illud Iudicum nono : Nunquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suauissimos et ire, ut inter cetera ligna promovear?
Quarti sunt optimi, qui cum prioribus bonis innocentiae et virtutum zelo iustitiae et animarum calent, qui non recipiunt consolationem de propriae salutis profectibus, nisi alios secum trahant ad Deum, exemplo Domini, qui cum in se plenum semper habeat gaudium, non contentus gloriam solus habere, exivit, assumta forma servi, multos filios in gloriam secum adducere opere et doctrina. Zelus enim iustitias quasi coccus bis tinctus duplici caritatis colore rutilat, amoris Dei et proximi. Amor Dei non solum desiderat eius dulcedine frui et ei adhaerere, sed etiam diligit, eius beneplacitum impleri, eius cultum ampliari et honorem sublimari: vult enim, eum ab omnibus agnosci, ab omnibus amari, ab omnibus ei serviri et super omnia honorari. Amor proximi desiderat non tantum eius corporalem sospitatem et temporalem prosperitatem, sed magis eius aeternam salutem. Ubi ergo caritas ista perfectior, ibi ferventius desiderium ista promovendi et instantius stadium et purius gaudium, ubi haec invenit. Caritas enim non quaerit quae sua sunt , sed quae Dei sunt. Quantum vero diligis Deum et quae Dei sunt purius desideras, tantum doles de offensa Dei, ubi vides, eum non agnosci et ideo inhonorari, ubi vides eum non amari et ei non obediri, et eius cultum destrui, et adversarios multiplicari et laetificari. Et quantum diligis salutem proximi, tantam affligeris de perditione eius et nocumento profectus eius.
6. Et licet haec caritas requiratur in omnibus amicis Dei, maxime tamen in vicariis Dei, qui secundum cor Dei moveri debent amore iustitiae et odio iniquitatis; Psalmus : Dilexisti iustitiam etc. Iustitia potest hic dici observantia omnium, quae saluti vel profectui animarum necessaria sunt.
7. Horum quaedam procedant a lege aeterna, ut purae virtutes: humilitas, castitas, caritas, misericordia et similes, sine quibus nullus quocumque tempore poterit salvari ; ad quae etiam praecepta Dei in veteri ac nova lege maxime ordinantur, sicut Dominus dicit, ad dilectionem Dei et proximi totam Legem et Prophetas spectare: Matthaei vigesimo secundo : In his duobus mandatis etc. - Quaedam procedunt ab humana vice Dei institutione, ut quae per Ecclesiam pro communi utilitate canonice sunt praecepta, sicut ritus Sacramentorum et aliorum ad iuris positivi praecepta pertinentium: Extra : " Canonum statuta ab omnibus observentur ", ita ut quilibet observet illa quae conveniunt suo statui, et communiter omnibus imperata, laicis . vel clericis. - Quaedam ex voto proprio proveniunt, ut ea, ad quae nemo cogitur, sed qui ea sponte voverit iam velut ex praecepta Dei compellitur observare, ut continentia religiosorum et obedientia et abdicatio proprii in monasterio et alia, quae per regulam vel cuiusque ordinis definitiones eius professoribus imponuntur: Deuteronomii vigesimo tertio : Cum votum voveris Domino, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus; et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris: quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo loculus es. - Quaedam procedunt ex quadam habilitatione profectus spiritualis, quamvis alias non forent necessaria saluti, ut omnis disciplina divini officii et singulorum officiorum in Religione, et officiorum et temporum in silentio, victu et habitu, labore, vigiliis et celeris spiritualibus disciplinis: in quibus singularum Religionum observantiae variantur, sicut cuique visum fuerit expedire. Quamvis autem in his non tanta vis salutis existat, quasi sine eis non sit salus: tamen transgressio eorum deformat Religionis decorem et profectum spiritualem et aliorum aedificationem solet impedire. Sicut enim amor iustitiae studiose ista in se et in aliis promovet et congaudet, ubi videt, ista sollicite observari; ita e contrario dolet et uritur et accenditur pro transgressione illorum: Psalmus : Nonne qui oderunt te etc.
8. Quodam vero intimo sapore discernit, ut magis doleat de gravioribus transgressionibus et de levioribus minus. Sapiens enim quasque res ponderat, prout sunt, tam bonas quam malas, insipiens autem quandoque magna pro parvis reputat et levia quasi maxima ponderat, trabem festucam iudicat, excolendo culicem, deglutiendo camelum: Lucae undecimo : Decimatis mentham et rutam et relinquitis quae graviora sunt. Tales zelo proprio feruntur et non spiritu Dei in hac parte aguntur, sicut quidam pro una inclinatione in choro neglecta plus accenduntur puniendo quam pro longa detractione de alio religioso excitata, gravius indignantur pro versiculo et rubricula neglecta quam pro magna perturbatione cum scandalo procurata.
9. Principaliter igitur cavenda et dolenda est transgressio praeceptorum Dei: deinde inviolabilem praeceptorum sanctae Ecclesiae: deinde illorum quae sub voto voluntario sibimet quisque fecit necessaria, ut regulares obervantiae, maxime quae sub praecepto sunt statutas: deinde omnia scandala speciem mali quamcumque habentia, nempe avaritiae, superbiae, invidiae, gastrimargiae, iracundiae, suspectae familiaritatis, inobedientiae et similium vitiorum, quae odorem famae religiosorum, quo alii fideles debent ab eis aedificari et ab eis discere, quid cavere debeant et facere, foetere faciunt, ut magis per eos inficiantur scandalo, quam reficiantur virtutis exemplo: ad Romanos : Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Facilius autem gravius peccatum occultum curatur quam tale scandalum, quia illud per secretam potest sanari poenitentiam, scandalum autem vix avellitur a cordibus omnium, ad quos forte pervenit.
10. Deinde cavenda est perturbatio studii devotionis, ex qua fulcitur omnis vera Religio, et omne virtutis exercitium impinguatur. Arida est omnis Religio, quae non oleo ista saginatur: instabilis est bonorum operum structura, quae devotae orationis frequentia non compaginatur, sicut paries lapidum sine caemento . In omni Religione, ubi devotionis fervor tepuerit, etiam aliarum virtutum machina incipit deficere et propinquare ruinae. Lampades fatuarum virginum sine oleo exstinguuntur, Matthaei vigesimo quinto.
11. Deinde cavenda est negligentia exterioris disciplinae, quae pro decore Religionis et habitatione profectus spiritualis statuta est, cuius desertio signum est neglectae conscientiae et interioris levitatis. Talis autem disciplinae observantia non ita mandatur, quasi aliter non liceat vivere, sed quia sic magis convenit propter honestatis conformitatem et uniformem fratrum conversationem, ne pro libitu quisque vivat et faciat, unde forte alii turbentur. In talibus autem observantiis, quae in se indifferentes sunt, sed propter aliud statutae, ut dictum est , maior est habenda diligentia, ut bene serventur, quam scrupulose timendum, si es aliqua surreptione quandoque transgrediantur: nisi forte consuetudo generaret deformitatem, et dissimulatio negligentiam nutriret: tunc propter aliud malum consequens praecavendum zelus disciplinae dormire non debet.
12. Verus igitur iustitiae zelator primo cavet, ne malum aliquo modo faciat vel doceat: secundo, ne licentiet vel concedat, quacumque importunitate seu circumventione mollitus: tertio, ne faveat vel diligat fieri, etiam si eo irrequisito fiat, vel absente: quarto, ne dissimulet et taceat quasi nesciens, cum ad eum pertineat arguere et ostendere, quantum malum sit, et deterrere, ne ulterius audeat similia attentare: quinto, ne inuitum esse patiatur: quia aliquod bonum parit peccati castigatio, scilicet quod ipse qui fecit, prohibetur ultra peccare: Ioannis quinto : Iam noli peccare, ne deterius Ubi aliquid contingat. Item, quia purgatur a peccato, ne a Deo postea durius puniatur: Proverbiorum vigesimo tertio: Tu virga percuties illum et animam illius de inferno liberabis. Item, quia per hoc alii erudiuntur, ut caveant similia perpetrare: Proverbiorum decimo nono: Pestilente flagellato, sapientior erit parvulus, id est, tenellus et novus cautior esse discet. Item, ipse praelatus, vicarius superni iudicis, liberat animam suam a peccato negligentiae, officium suum sic implendo; quod quia Heli sacerdos non fecit, mortis sententiam cum filiis peccantibus excepit, primi Regum quarto .
13. In hoc enim differunt laudabiles Religiones et iam dilapsae, non quod nullus peccans in laudabilibus reperiatur, sed quod nullus impune peccare sinatur, et peccandi aditus studiose praecludantur, et incorrigibiles et alios inficientes eliminentur, et boni foveantur et diligantur, ut perseverent et in melius semper proficiant. Nam cum in conventu Angelorum ante confirmationem et in ordine Apostolorum sub magisterio Christi reperta sit pravitas: quis ordo bonorum in terra audeat sibi arrogare hanc praerogativam, quod peccatum in eo non sit ? quia, etsi plurimi per Dei gratiam immunes ibi fuerint, sed non omnes: Ioannis decimo tertio : Vos mundi estis, sed non omnes.
14. Bonis enim, quamdiu sunt hic in statu merendi, expedit aliquos malos secum habere, qui eis sint maioris occasio meriti: quibus compatiantur in malis suis, contra quos zelus eorum inardescat , quos corrigere laborent, quibus similes fieri pertimescant, qui eis sint tentationis materia, a quibus etiam persecutiones sustineant et ex quorum consideratione confusi humilientur, quia tales non sunt, admoneantur gratiarum actionis ei qui custodit eos, ne tales efficiantur. Si autem deessent bonis predictarum virtutum occasiones, merita ipsorum tanto fierent etiam minora: ad Galatas sexto : Quae enim seminaverit homo, haec et metet.
15. Nec tamen diligendi sunt mali seu fovendi, sed tolerandi, maxime quorum occulta sunt mala et alios non inficiunt, et est spes de correctione ipsorum. Ubi vero ista defecerint, ibi sine gravi detrimento sustineri non possunt, et ideo eliminandi sunt, ne putetur eorum pravitas bonis placere. Interim etiam, dum tolerantur, puniendi sunt stimulis admonitionum, correptionum, confusionum, castigationum: ungendi etiam fomentis exhortationum, consolationum, orationum et promissionum, si forte convalescant de infirmitate et fortes fiant: praecludenda est eis via peccandi et tentationis aditus obstruendi: quod etiam bonis expedit, ne opportunitas mali faciat eos deteriores. - Praelatus enim, vicarius Dei, cui data est potestas a Domino super familiam suam , et cui debent subditi ea de causa vice Domini obedire, si non corrigit delinquentes, si permittit sub se vitia crescere, et consuetudines malas oriri, et iam exortas roborari et dilatari, si videt, regulares observantias dilabi, et transgressiones multiplicari, et pro posse non obviat tam praesentibus malis quam imminentibus: triplicem Deo reddet rationem.
16. Primo pro sua negligentia, quando non fecit ad quod officio tenebatur; Sapientiae sexto : Cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem iustiliae neque secundum voluntatem eius ambulastis. Horrende et cito
apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum his qui praesunt, fiet etc.
Secundo, quod omnia peccata subditorum, quae poterat et debuerat correxisse et praecavisse, imputantur ei; Ezechielis trigesimo tertio : Si non fueris locutus, ut custodiat se impius a sua via, ipse in impietate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram.
Tertio, pro abusione honoris et potestatis sibi
collatae, quam ad propriam gloriam et commodum retorsit et non ad quod data est ei; Matthaei vigesimo quinto : Tollite ab eo talentum et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.
17. Ostendat ergo bonus zelator, quantum diligat Deum, in eo quod beneplacitum eius in se et in aliis promoveat nec ab hoc zelo mollescat per desidiam nec labore lassetur nec consiliis flectatur nec astutiis circumveniatur nec amicitia nec blandimentis deliniatur nec minis terreatur nec per diuturnae pravae consuetudinis praescriptionem desperet, quin suum officium exsequatur.
Capitulum III. De secunda ala praelatorum, quae est pietas.
1. Secunda ala huius ecclesiastici Seraph est pietas sive fraterna compassio, ut, sicut eum caritas Dei ad zelum iustitiae inflammat, ita fraterna dilectio ad pietatem informet. Nam etsi vitiis debetur virga feriens , sed infirmitati necessarius est baculus sustentans ; Psalmus : Virga tua et baculus tuus etc., et primae ad Corinthios quarto: In virga veniam ad vos, an in caritate et spiritu mansuetudinis? Sic et ille Samaritanus vulneribus illius semivivi relicti infudit vinum zeli ferventis et oleum pietatis mitigantis.
2. Alia est autem infirmitas corporis, alia mentis, et utraque indiget compassione. - Infirmitas corporis triplex est. Primi sunt infirmi decumbentes in lectulis, vel in acutis vel in aliis infirmitatibus gravibus laborantes. Alii sunt infirmi per domicilium vel etiam per terram quandoque deambulantes, et tamen saepe gravibus doloribus afflicti, ut calculosi, infistulati, ponderosi et similes. Tertii determinatam infirmitatem non habentes, sed tamen corpore debiles et viribus exhausti, ut senes et laboribus confecti vel naturali infirmitate depressi, sed quandoque accidentali languore ad tempus attriti. - His est triplici pietate subveniendum, scilicet remediis medicinalibus , si congrue potest fieri ; item, relaxatione rigoris in victu, vestitu, vigiliis et huiusmodi; item, exemptione laboris in officiis, servitiis, discursibus et huiusmodi, prout cuiusque necessitas exquirat, ita quod primis de primo, secundis de secundo, tertiis de tertio iuxta singulorum indigentiam specialius succurratur.
3. Omnis humanitas est infirmis et debilibus exhibenda, quia flagellati sunt a Domino: si super hoc ab hominibus tribulantur, ipsa eorum miseria clamat ad Patrem misericordiarum contra illos qui eos tribulant, conquerendo: Psalmus : Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt etc. Infirmus enim, qui afflictus sibimet subvenire non valet, eo ipso amplius tribulatur, quia ab his quibus deberet, non consolatur, non a labore relevatur, non subvenitur indigenti, nec habet sibi compatientem: Psalmus: In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me; improperium exspectavit cor meum et miseriam, et sustinui qui simul contristaretur, ei non fuit, et qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel, exprobrationis, et in siti mea potaverunt me aceto, obiurgationis. Fiant ergo eis quae sequuntur.
4. Bonus autem praelatus agnoscit se fratrum suorum patrem, non dominum, et exhibet se eis medicum, non tyrannum, nec reputat eos ut iumenta sua vel servos emptionis, sed ut filios hereditatis supernae consortes, et facit eis, sicut vellet sibi fieri , si similiter indigeret. Sed fortes et sani non sentiunt, secundum quod sentit aeger: ideo nesciunt eis compati, scient autem postea, cum dolebunt. - Quodsi obiiciant, quia saepe fingunt se quidam debiliores, quam sint: nunquid propter hoc omnes sunt hypocritae iudicandi? cum e contrario pro paucis iustis, multis malis Dominus voluerit pepercisse, Genesis decimo octavo.
8. Triplici autem ratione magis indigent infirmi subsidio pietatis quam sani et robusti: primo propter sustentationem vitae, quia a se ipsis non valent procurare: si tunc etiam ab aliis non procurantur , coguntur deficere et non possunt subsistere:
secundo Regum decimo quarto : Ne penitus pereat qui abiectus est. - Secundo, propter restaurationem sanitatis et virium, quas in infirmitate perdiderunt. Cum enim sanus et fortis solum indigeat sustentamento, ut quod habet conservet: aeger et debilis indiget duplici refectione, ne pereat et perdat quod adhuc habet, et reparet quod amisit: Lucae decimo nono : Ab eo qui non habet, etiam quod videtur habere auferetur. - Tertio, propter consolationis relevamen, quia, cum sic multipliciter affligantur, solatium est eis, cum vident, alios sibi compati et ad reparationis suae studium fideliter cooperari ; primi Regum vigesimo tertio : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
6. Sed dicunt aliqui: illis debilibus digne subvenitur , de quibus est spes convalescentiae; in illis vero, de quibus non praesumilur, quod aliquando convalescant, inutiliter consumuntur expensae. - Hoc recte diceretur, si non propter meritum caritatis, sed propter retributionem humanae utilitatis deberet infirmis misericordia exhiberi. Qui autem propter hoc infirmo subvenit, ut, cum sanatus fuerit, benefactum illud serviendo retribuat, merito caritatis se privat. Ubi enim maior miseria, ibi clarior misericordia apparet et purior caritas. - Expedit ergo, praelatum quandoque experiri infirmitates ceterorum , ut discat compati: ad Hebraeos quarto : Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris etc.
7. Infirmorum mente etiam sunt tria genera: primi, qui ex devotionis defectu vel tentationis impulsu proni sunt ad scandala et peccata, ex facili occasione vacillantes et ad lapsum proclives: primae ad Corinthios undecimo : Inter vos multi infirmi et imbecilles etc.
Secundi, qui, licet bonae voluntatis sint et devoti, tamen, ex levi correptione vel invectiva obiurgatione effecti pusillanimes, aut coincidunt in quandam desperationis diffidentiam, aut prorumpunt in gravem commotionis impatientiam; unde postmodum dolent, et ceteri quandoque turbantur: ad Romanos decimo quinto : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere.
Tertii sunt omnes generaliter imperfecti, qui in diversis virtutum studiis saepe vacillant et variis passionum febribus sentiunt se interdum, etiam reluctantes, pulsari, modo elationis, modo irae, modo accidiae, invidiae, concupiscentiae, gulae et aliorum vitiorum, tam carnalium quam spiritualium; Psalmus : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum etc.
8. Remedia his infirmitatibus adhibenda sunt: ut subtrahatur eis occasio scandali, opportunitas peccandi, ne videant unde infirmentur vel audiant, et ne saepe permittantur extra domum vagari, Genesis trigesimo quarto ; Dina enim, egressa domum, corrupta est. - Et per exhortationes crebras exemplo patientiae confortentur, et a duris increpationibus, donec convalescant de infirmitate, parcatur eis et aliis offensis, quibus perturbentur: ad Colossenses tertio : Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, vi non pusillo animo fiant. Qui enim amplius commovet satis per se commotum quasi provocat contra se canem latrantem, ut mordeat eum. - Item, ut aequanimiter mores et imperfectiones eorum supportetur; Ecclesiastici decimo septimo : Non omnes omnia possunt.
9. Sicut autem rudibus et minus peritis solent doctores eorum imperitiae ignoscere, cum minus recte sentiant: ita et virtuosi benigne supportant aliorum defectus, scientes, quod non omnes possunt aequaliter esse perfecti, et quasi parvulis et teneris in Christo graviora quam valeant portare onera non imponunt nec ab eis exigunt ea quae vires ipsorum excedunt: Genesis trigesimo tertio : Nosti, quod parvulos habeam teneros et oves et boves foetas mecum;quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges: hoc est, qui parvulos imperfectos et aliquam bonam habentes voluntatem, quasi foetus in utero, plus urget in exercitio virtutis quam secundum gratiam, quam acceperunt, etiam illud quod iam habent, supra vires agitando exstinguit in eis: primae ad Thessalonicenses secundo : Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos, quasi dicat, ita humiliter et pie blanditus sum vobis, condescendens vestrae teneritudini et imperfectioni. Quocontra de duris et non compassivis pastoribus conqueritur Dominus Ezechielis trigesimo quarto : Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non
sanastis, et quod fractum non alligastis, et quod perierat non quaesistis. Sed cum austeritate imperastis eis et cum potentia. Bernardus: " Discite, subditorum matres vos esse debere, non dominos: studete magis amari, quam metui; et si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica. Matres fovendo, patres vos corripiendo exhibeatis. Mansuescite, ponite feritatem: suspendite verbera, producite ubera: pectora lacte pinguescant, non typho turgeant. Quid iugum vestrum super eos aggravatis, quorum potius onera portare debetis "? Numerorum undecimo: Porta eos in sinu tuo, sicut portat mulier infantulum suum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum.