CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 12

In quo reprobatur error praemissus.

Ut autem in singulis praemissorum veritas possit manifeste videri, seriatim quae praemissa sunt, investigare oportet, a communibus ad specialia descendentes.

Et primo consideremus, an verum sit quod dicunt, magis esse meritorium opus virtutis absque voti obligatione factum, quam si ex voto idem aliquis impleat.

Et quamvis de hoc plura sint dicta in alio nostro libello quem de perfectione conscripsimus; hic tamen aliqua iterare non piget.

Primo igitur considerandum est, quod cum laus operis ex radice voluntatis dependeat, tanto exterius opus laudabilius redditur, quanto ex meliori voluntate procedit.

Inter alias autem conditiones bonae voluntatis una est ut sit voluntas firma et stabilis; unde et in vituperium pigrorum inducitur quod habetur Prov. XIII, 4: vult et non vult piger. Tanto igitur opus exterius laudabilius redditur et magis meritorium, quanto voluntas eius magis stabilitur in bono.

Unde et apostolus monet I ad cor.

XV, 58: stabiles estote et immobiles; et secundum philosophum, ad virtutem requiritur ut aliquis firmiter et immobiliter operetur.

Sed et iustitiam iurisperiti definiunt, quod est constans et perpetua voluntas.

Sicut et e contrario patet quod tanto peccatum est detestabilius, quanto voluntas hominis magis fuerit obstinata in malo: unde et obstinatio ponitur peccatum in spiritum sanctum.

Manifestum est autem quod voluntas firmatur ad aliquid faciendum per iuramentum: unde et Psalmista dicebat: iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. Confirmatur etiam similiter voto, cum votum sit promissio quaedam.

Qui autem promittit aliquid se facturum, firmat propositum suum ad illud implendum.

Laudabilius igitur est virtutis opus, et magis meritorium, si fiat voluntate firmata per votum.

Hoc etiam apparet ex consuetudine vitae humanae. Quia enim voluntas humana mutabilis est, ad hoc quod verbis hominum fides adhibeatur, necessaria inolevit consuetudo ut hoc quod aliquis vult alteri facere, promissione confirmet, et ulterius promissionem roboret legitimis munimentis.

Plus autem debet unusquisque sibi quam proximo, praecipue in his quae pertinent ad spiritualem salutem: secundum illud Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens deo. Potest autem homo propter voluntatis mutabilitatem praetermittere id quod proposuit pro sua spirituali salute, sicut et quod proposuit pro commodo temporali alterius. Si igitur aliquis utiliter providet proximo, vallando promissionem suam iuramento, fideiussione vel pignore; multo magis utiliter et laudabiliter sibi providet, si bonum propositum quod concepit, vel voto vel iuramento, vel quocumque alio modo firmare studuerit. Unde Augustinus dicit in epistola ad Paulinam et armentarium: quia vovisti iam te astrinxisti, aliud tibi facere non licet: et postea subdit: nec ideo te vovisse paeniteat, immo gaude iam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset.

Amplius considerandum est, quod opus inferioris virtutis laudabilius redditur et magis meritorium, si ad superiorem virtutem ordinetur; sicut opus abstinentiae, si ordinetur ad caritatem.

Pari ergo ratione, et si ordinetur ad latriam, quae est abstinentia potior. Votum autem est latriae actus: est enim promissio deo facta de his quae pertinent ad dei obsequium: unde Isai. XIX, 21, dicitur: cognoscent Aegyptii dominum in die illa, et colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt domino et solvent. Ieiunium igitur laudabilius erit et magis meritorium, si fiat ex voto. Hinc est quod in Psalmo vel consulitur vel mandatur: vovete, et reddite domino deo vestro: quod frustra mandaretur vel consuleretur, nisi opus bonum ex voto facere melius esset.

Hoc autem habito, dubitare ulterius, utrum alicui liceat se obligare voto ad religionis ingressum, erroneum est. Si enim virtuosum est religionis statum assumere; virtuosos autem actus ex voto facere laudabilius est; laudabiliter agunt illi qui statim religionem ingredi non valentes, se ad ingressum religionis voto astringunt.

Nisi forte quis secundum vigilantium dicat, quod status saecularis vitae statui religionis aequatur: vel maiori vesania in tantum erroris prorumpat, quod praesumat asserere statum religionum quas ecclesia approbavit, non esse statum salutis: in quo iam vigilantii haeresim superabunt, non solum inania reddentes christi consilia, sed ea penitus evacuantes, necnon et ordinationi ecclesiae repugnantes, quod est schismaticum esse.

Si autem laudabiliter faciunt et a spiritu dei moventur qui se obligant voto ad religionis ingressum; consequens est eos laudabiliter facere qui alios suis exhortationibus ad hoc inducunt, in hoc spiritui sancto cooperantes, dum satagunt id ministerio exteriori suadere ad quod spiritus sanctus instigat interius. Unde et apostolus dicit, I ad Cor. III, 9: dei enim adiutores sumus, forinsecus scilicet ministrando.

Sed quia quantum ad eos qui pubertatis annos excedunt, contrarium sapere nefarium est; restat considerandum, utrum pueri vel puellae ante pubertatis annos completos valeant se voto religionis astringere.

Ubi oportet distinguere, duplex esse votum: unum quidem simplex, aliud autem solemne. Simplex quidem votum in sola promissione consistit: solemne autem votum cum promissione habet exteriorem exhibitionem; dum scilicet homo actualiter se offert deo, vel per ordinis sacri susceptionem, vel per professionem certae religionis in manu praelati, quibus duobus modis votum solemnizatur; vel etiam per susceptionem habitus professorum, quod est quaedam interpretativa professio.

Utriusque autem voti circa matrimonium est diversus effectus. Nam votum solemne impedit matrimonium contrahendum, et dirimit iam contractum; votum autem simplex etsi contrahendum impediat, contractum tamen non dirimit.

Est etiam et contrarius et diversus effectus utriusque voti circa religionem. Nam votum solemne, quod fit per expressam aut praesumptam professionem, iam monachum facit, vel cuiuscumque alterius ordinis fratrem; votum vero simplex nondum monachum facit, cum adhuc dominus suarum rerum remaneat, et adhuc si contrahat possit esse maritus. Quia igitur simplex votum consistit in sola promissione deo facta, quae ex interiore mentis deliberatione procedit, votum simplex ex iure divino efficaciam habet, quod nullo humano iure tolli potest.

Huius autem voti efficacia dupliciter tolli potest.

Uno quidem modo per defectum deliberationis, quae promissioni firmamentum praestat: et ideo furiosorum et aliorum amentium vota vim obligationis non habent, ut habetur extra. De regul. Et transeuntibus ad religionem, sicut tenor: et eadem ratio est de pueris qui non sunt doli capaces, nec habent debitum rationis usum: qui in quibusdam anticipatur, in quibusdam tardatur secundum diversam dispositionem naturae: unde ad hoc non potest certum tempus praefigi.

Alio modo impeditur efficacia simplicis voti, si aliquis deo voveat quod non est propriae potestatis; puta, si servus voveret se religionem intrare, haberet quidem efficaciam quantum ad ipsum, qui usum rationis habet, si dominus eius permitteret; si tamen dominus hoc votum ratum non habeat, absque peccato poterit revocare, ut habetur in decretis distinct. 44, si servus: ubi dicitur quod: si ignorante domino servus fuerit ordinatus, licet ei intra spatium unius anni et servilem fortunam probare, et servum suum recipere. Et quia puer vel puella infra pueriles annos etiam ex naturali iure in potestate patris constituitur, poterit pater votum ab eis emissum, si voluerit, revocare, vel si voluerit, acceptare, secundum ordinationem iuris divini.

Dicitur enim Num. XXX, 4: mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari; si cognoverit pater votum quod pollicita est, et iuramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est et iuravit, opere complebit.

Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.

Ex quo patet quod puella vel puer, de quo est eadem ratio, infra pueritiae annos, quantum in ipsis est, voto se obligare possunt, nisi impediat rationis defectus, ut dictum est; sed quia potestati alterius subiiciuntur, potest votum revocari a patre.

Quod etiam patet per hoc quod subditur de muliere adulta, cuius votum a viro revocari potest. Et licet ius positivum determinare non possit tempus quo homo habere incipiat rationis usum, per quem deo se valeat obligare; potest tamen determinare tempus obligationis vel subiectionis unius personae ad aliam. Determinatur autem hoc tempus in puella quidem usque ad duodecim annos completos, in mare autem usque ad quatuordecim, quia hoc communiter consuevit esse tempus pubertatis, ut habetur 20, quaest. 2, cap.

Puella.

Sic igitur quantum ad votum simplex, quo quis obligatur ad religionis ingressum, potest aliquis obligari, quantum in ipso est, ante completos pubertatis annos, si sit doli capax, habens debitum rationis usum ad discernendum quod facit; potest tamen hoc votum revocari a patre, vel tutore, qui est loco patris. Quia vero solemne votum religionis, quod fit per professionem tacitam vel expressam, habet quasdam exteriores solemnitates, quae ordinationi subduntur ecclesiae, sicut et solemnitas ordinis sacri; secundum ecclesiae determinationem exigitur ad huiusmodi votum, completum pubertatis tempus: idest in puero quatuordecim annorum, et in puella duodecim; ita quod professio ante hoc tempus facta, quantumcumque aliquis sit doli capax, non facit profitentem esse monachum, vel cuiusque ordinis fratrem.

Hoc enim nunc communiter tenet ecclesia, licet innocentius III aliter sensisse dicatur.