OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

1. Tertia ala ecclesiastici Seraph est patientia et constans longanimitas. Sicut enim tectum tabernaculi, ut interiora munda manerent et nitida, excepit in se pulveres et imbres et ventorum impulsus ; ita superiores, qui fideliter subditos suos defendunt a turbine peccati, necesse est, saepe diversarum excipere tempestates adversitatum, sicut gallina pro pullis se obiicit milvo, ut eos defendat.

2. Tria vero sunt inter alia, in quibus patientia ei necessaria maxime videtur: primo propter multiplices labores et curas et occupationes diversimode emergentes. Cura enim continua urget eum tam de spiritualis providentia disciplinae, quam de corporalis subsidii provisione: unde et Apostoli non solum de spiritualibus, sed et de temporalibus fidelium necessitatibus, maxime pauperum, solliciti erant: ad Galatas secundo : Iacobus et Cephas et Ioannes dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem, scilicet Evangelii praedicationem extenderent: tantum ut pauperum Christi memores essemus: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Dominus quoque turbas, quas verbo salutis pavit, etiam pane corporali in deserto se sustinentes, cum aliunde non haberent, refecit, Marci sexto et octavo . - Occupationes quoque variae tam ex domesticis curis, quam extraneis causis frequenter emergunt, quibus cogitur aliquatenus implicari, et quomodo se de illis expediat, anxiari. - Ex his etiam labores plurimi crescent discursuum, vigiliarum, tractatuum et aliarum fatigationum, pro quibus omnibus patientia ei necessaria est, ita ut Moyses mitissimus et Deo familiarissimus propter hoc in plures onus gubernationis populi sit partitus, quasi non valens tot negotia sustinere: Deuteronomii primo : Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes etc.

3. Secundo est ei patientia necessaria pro lardo profectu illorum, in quibus continue fatigatur. Videt enim, paucos eorum proficere: videt post - quia per multos conatus suos ea quae multo labore in modico iam emendari coeperant, ex facili iterum dilabuntur, et propter plures difficultates et obstacula profectum spiritualem impedientia - quasi in desperationem tendere fructum laboris sui, sicut qui multa seminavit et pauca conspicit oriri : videt etiam quandoque, quae personaliter iubet et ordinat negligenter impleri et servari: et saepe sub specie boni latenter malum subintrare, ita quod non audet aperte ut malum redarguere, cum bonum in superficie appareat, et tamen in fine per hoc maius bonum destruitur et apertioribus malis aditus aperitur: verbi gratia, ut multi salventur, plures, quam opportune tenere possumus, recipimus: sed ipsa tandem multiplicatio erit paupertatis nostrae obfuscatio, dum plures velint pluribus gaudere, non carere. Inde sequitur frequentior discursus pro acquirendo necessaria, exquiruntur viae insolitae in petendo, incautius agitur contra regulam in recipiendo, quies devotionis exstinguitur, mores religiosi in dissuetudinem vertuntur, consuescunt fratres libenter evagari et diversa carnis commoda foris venari, familiari lates in regula prohibitas contrahere, munera a confitentibus quaerere, aedificationes animarum pro quaestu vendere, divitibus adulari, areas dilatare, sumtuosa palatia exaltare, scandala non curare; et Dei honor, qui ex nostra sancta conversatione et aliorum exinde aedificatione provenire debuerat, agendo his contraria conculcatur. - Idem est de praepropera promotione iuvenum et nondum probatorum ad ordines et officia confessionis, predicationis et praelationis. - Idem de pluribus, quae coram hominibus sunt alicuius apparentiae, sed religionis puritatem interius coram Deo obscurant: et rudes in religione, qui interna non sapiunt, putantes, in his exterioribus honestatibus totam vim spiritualis conversationis constare,

magno zelo eas defendunt et de veris virtutibus et spiritualibus dod curant. Haec et alia plurima videns spiritualis praelatus, qui omnia in veritate diiudicat, tabescit et uritur, et dod valens corrigere pro desiderio, in virtute patientiae mirabiliter exercetur: Psalmus : Tabescere me fecit zelus meus. Zelus domus tuae comedit me etc.

4. Tertio necessaria est ei patientia pro ingratitudine illorum, pro quibus tanta sollicitudine laborat, scilicet quod vix unquam eis satisfacit, quin semper conquerantur, quod aliter posset eis et melius facere, si vellet: quia saepe perplexus est, an debeat eorum importunitatibus cedere et acquiescere in omnibus, quae cupiunt, vel rigide tenere quod credit esse magis expediens ; ad Philippenses primo : Quid eligam, ignoro: coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo etc.

- Item, quod invertunt ei plurima, quae facit, et interpretantur ad deterius, et super his visitant eum et murmurant et accusant et detrahunt ei et sumunt inde materiam scandali, unde putabat se Deo et ipsis obsequium praestitisse, ita quod vix in aliquo potest inveniri remedium, in hoc quod ordinat aut quod facit, quin semper aliquibus displiceat et turbentur. - Item, quod etiam in faciem quidam resistunt ei, vel litteris arguunt eum et despiciunt et concitant alios, ut se ei opponant, vel astute impediunt, ne possit perficere quae deberet.

b. His et aliis adversis, quibus diversimode impetitur, triplici patientiae scuto studeat se opponere : primo, ut modeste et mature et benigne ad singula respondeat et impetum fervoris reprimat, ne in voce aut vultu seu moribus impatientiam ostendat. Tunc enim magis proficit per patientiam et tandem devincit quos impetuose agendo amplius provocaret. Sic Gedeon, modeste respondens viris Ephraim contra se iurgantibus, compescuit spiritum eorum, quo tumebant, Iudicum octavo ; Proverbiorum decimo quinto: Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Vix enim commotio commotione sedatur, et vitium vitio dod sanatur. - Impatientia enim praelati confundit quae promovere poterat bona, his modis. Alios scandalizat: Proverbiorum decimo quarto : Qui impatiens est exaltat stultitiam suam, scilicet aliis pandendo. - Reddit eum subditis et abis contemptibilem: Proverbiorum duodecimo : Qui vanus et excors est patebit contemptui.

- Facit eum exosum et horrendum: Ecclesiastici nono: Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit. - Provocat alios ad impatientiam: Proverbiorum decimo quinto : Vir iracundus provocat rixas, qui autem patiens est mitigat suscitatas. - Non audent ei subditi necessitatem suam aperire: Iob quarto: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. - Replet domum murmure et rancore: Proverbiorum undecimo: Qui conturbat domum suam possidebit ventos, scilicet conspirationum. - Teneros mente fugat et pusillanimes facit: Proverbiorum decimo octavo : Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? - Nemo audet eum monere de his quae forent emendanda; primi Regum vigesimo quinto: Ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.

6. Secundo, studeat esse pacificus, ut nec vindicet se de illatis iniuriis nec in corde oderit illos nec curam eorum segnius agat nec quaerat eos a se removere, immo libentius teneat eos, ut per hoc et illos et alios aedificet, benefaciendo ingratis, et ut per se virtutis exercitium in eis habeat, exemplo summi Pastoris: Lucae sexto : Eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Cum enim sit proprie officium pastoris docere virtutes, si vitiosos removet a se, quos docebit? Si medicus fugit aegrotos, quos curabit? Si fortis tiro declinat impetentes se, quomodo assequetur triumphum gloriae? Si negotiator negligit merces, in quibus magna lucretur, quomodo poterit ditari? Inde est, quod inter alios tot sanctificati sunt episcopi et praelati, quia tam agendo bona quam patiendo adversa et alios aedificando ad alta perfectionis culmina officii sui occasione pervenerunt: primae ad Timotheum tertio : Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

Tertio, sit patiens, ut non minus sit voluntarius et studiosus ad exsequenda ea quae officii sui sollicitudo requirit, propter taedium laboris vel tarditatem profectus vel importunitates subditorum vel alia gravamina, quia sic ad alta merita pervenitur: secundi Paralipomenon decimo quinto : Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestrae: erit enim merces operi vestro. Istae manus praelati sunt instantia in agendo et patientia in sufferendo quod gravat: quae si non dissolvantur per desidiam seu intolerantiam, merces aeterna ei cumulatur.

8. Per has namque adversitates rector a peccatorum pulvere purgatur, quem contrahit ex humanae infirmitatis surreptione. In multis enim offendimus omnes ; etiam in pluribus negotiis plures negligentiae saepe fiunt, a quibus purgari necesse habent hic praelati, ne illic durius puniantur:

secundi Regum septimo: Si inique aliquid gesserit, corripiam eum in virga virorum et m plagis filiorum hominum.

9. Item per has, dum deprimitur, a tumore superbiae custoditur, quae potentibus periculosius insidiatur, dum et sublimitas officii et libertatis licentia et boni operis placentia facile mentem eius extollerent, nisi adversitatis iugum collum praesumtionis eius humiliaret et sic a superbiae voragine defensaret: Iob trigesimo tertio : Erudiens instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quae fecit, et liberet eum de superbia, eruens animam eius a corruptione et vitam illius, ut non transeat in gladium. Increpat quoque per dolorem in lectulo etc. Custos enim salutis et profectus boni rectoris est humiliatio adversitatis, sine qua eum successus prosperitatis cito relevassel in ventum praesumtionis. Unde David secundum cor Dei electus, quando premebatur adversis, devotissimus fuit et humilis: quando autem extollebatur prosperis, incidit in culpam offensionis: Psalmus : Bonum mihi, quia humiliasti me etc.

10. Item, ut dictum est , meritum eius exinde multiplicatur, dum non solum pro bonis, quae in se et in aliis promovet, gloriam acquirit, sed et pro adversis, quae patitur, magnifice coronatur, sicut aurum, quod per ignem probatur, fit pulcrius et pretiosius: Sapientiae tertio : Tanquam aurum in

fornace probavit illos etc. Saepe autem spiritualis profectus crescit, dum non sentitur, et roboratur, cum magis infirmari putatur: Marci quarto : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat, dum nescit ille etc. - Non autem mirum, si omnes conatus rectoris non proficiunt in omnibus, cum nec Dei operatio in omnibus proficiat ad salutem ipsorum, et multi sint vocali, et pauci electi. Omnia enim, quae seminantur, non convalescunt, et qui thesauros effodiunt libenter multam terram eruderant, ut modicum auri vel argenti reperiant. Tantus autem profectus est boni rectoris, quantum foret detrimentum, si non esset, sicut lux tantum est bonum, quantum eius absentia malum. - Animare etiam debet rectorem ad laboris tolerantiam, quod non minus meretur in illis qui deficiunt vel modicum proficiunt, quam in his qui maxime proficiunt. Non enim dicit Apostolus primae ad Corinthios tertio : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum profectum, sed secundum suum laborem: Dei enim est incrementum dare. Plus enim laborat doctor in indocili quam in docili discipulo, et ideo apud iustum aeslimatorem laboris plus meretur. In terra sterili et saxosa agricola plus laborat, etsi fructus pandor, sed pretium maius, et quae difficilius elaborantur saepe carius venduntur.

Capitulum V. De quarta praelatorum ala, quae est exemplaritas vitae.

1. Quarta ala est, ut sit exemplaris in vita. Ipse namque debet ceteris esse norma vivendi, ut quae docet verbis ostendat actionum figuris, sicut qui geometriam docet pingit in sabulo figurarum demonstrationes, ut quod dicit melius capiatur: Actuum primo : Coepit Iesus facere et docere, et Ioannis decimo tertio: Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, et vos ita faciatis: Iudicum septimo: Quod me facere videritis, hoc facite. Quamvis igitur non solum in praefatis, sed in omnibus virtutum exemplis debeat rector praecedere subditos: specialiter tamen in his tribus, scilicet in communis observantiae conformitate, in mansuetudinis humilitate et in maturitatis honestate: ad Titum secundo : In omnibus te ipsum praebe

exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate.

2. Communem vitam cum ceteris observet in victu et vestitu et labore, ut non vacet conviviis et potationibus, cum alii sobrio cibo et potu utantur ; nec sit eis dissimilis habitu, cum quibus est ei professio communis. Nec a labore ceterorum se subtrahat qui illos iubet in eisdem laboribus exerceri. Pastor, si se a grege segregat, oves insidiis luporum exponit. Sanus sit sanis et infirmus infirmis: primae ad Corinthios nono : Factus sum infirmis infirmus, scilicet exemplar, ut infirmos lucrarer. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem saluos. Nam si sanus debiliter vivat, facit eos exempio suo carnales: si vero infirmus recuset infirmorum remedia, facit eos pusillanimes, innuens, quod aut velit eos similiter facere, aut non cupiat eis, ut melius fiat illis. Alacrius certat miles in acie, si ducem suum secum cernit laborem certaminis tolerare; Actuum primo : In omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, incipiens a baptismate Ioannis usque ad diem, qua assumtus est a nobis etc., hoc est a primo tempore, quo coepit habere discipulos post baptismum, usque quo ascendit ad Patrem, semper exemplo suo erudivit nos, intrans, familiariter cum discipulis vivendo, et exiens, utiliter cum turbis, prout congruebat, conversando.

3. Sit etiam humilis moribus, ut mores eius ostendant, eum non alta de se sentire nec affectare praelalionem, sed timere et coactum tenere et magis desiderare subesse et eos quibus praeest, meliores se iudicare, et eorum potius se servum quam magistrum vel dominum reputare; Lucae vigesimo secundo : Qui maior est in vobis fiat sicut minor, et qui praecessor est sicut ministrator. Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat etc: Ecclesiastici trigesimo secundo: Rectorem te posuerunt? Noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis.

4. Sit etiam humilis affabilitate, ut subditi facilem accessum ad eum habeant et fiducialiter ei loqui, de quibus indigent, audeant: et patienter eos audiat et benigne eis satisfaciat et studiose instruat et alacriter exhortetur: studeat magis amari quam timeri, quia libentius obeditur ei qui diligitur, quam qui timetur. Obedientia dilectionis proprie est voluntaria, timoris autem magis est coacta; quanto autem illa habet de voluntario, tanto sublimior est in merito: finis autem officii regiminis est commissos sibi ad vitam aeternam dirigere et ad similia virtutum merita fideliter promovere.

5. Sit etiam humilis in usu rerum temporalium, ut nihil habeat pomposum vel diligat, sed omnia, quae habere videtur, paupertatem voluntariam demonstrent et humilitatem ostendant, scilicet vestes, libri, cella, lectulus, utensilia, mensa, pallia et huiusmodi, ut nihil in omnibus appareat, quod notam iactantiae vel curiositatis habeat, nec talia fieri ab aliis patiatur. Similia etenim similibus congaudent, alta sublimibus, humilia humilibus delectando. Non est autem humilis cordis indicium curiosa quaerere, pretiosa affectare et excelsa ambire: Iob quadragesimo primo : Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiae.

6. Maturitatis honestas perpenditur in tribus, scilicet, si non sit levis in moribus, videlicet in verbis et iocis scurrilibus et irreligiosis, quae, licet in se quandoque quasi grata putentur, minus tamen reverendum faciunt et verendum: Gregorius : " Non facile eius praedicatio recipitur, si levis in moribus videtur ". Nam etsi praelatus magis diligendus sit, expedit tamen, ut et ab insolentibus timeatur. Ipse amor aliquo modo suavior sentitur cum reverentia mixtus: quod patet in amore summi Conditoris, cuius, quo maiestas sublimior agnoscitur, dignationis dulcedo sapidius amatur; Psalmus : Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

Item, si non sit levis in affectu per privatos amores notabiles tam ad feminas quam ad quaslibet leves personas. Licet enim meliores in affectu praeferendi sint minoribus, et omnes propter spem salutis in Christo amplectendi sint: in actu tamen exterioris exhibitionis taliter se gerat ad omnes, ut nullus se ab eo contemni propter alios suspicetur, sed quilibet se ab eo diligi praesumat et fiducialiter ei quasi singulari amico confidat, ne alicui indignatio et invidia in aliis nutriatur, sicut fratres Iosepb, qui oderunt eum, pro eo quod a patre singularius amaretur, Genesis trigesimo septimo .

8. Item, si non sit leuis in proposito et inconstans in consilio, ut quod iam placet mox displiceat: modo velit unum, modo contrarium, ubi rationabilis causa non apparet. Quis enim eius iudicio credat, vel eius voluntati se contemneret, quem in neutro stabilem agnoscit? Ideo eius subiecti non possunt eius revereri prudentiam nec sciunt se parare ad voluntatis eius obedientiam, et in utroque non potest esse modicum nocumentum; primae ad Thessalonicenses quinto : Omnia probate, quod bonum est tenete: et facile sine haesitatione et retractationibus, quaecumque facitis. Ubi tamen causa rationabilis subest iustae necessitatis vel piae utilitatis, ut aliter et aliter aliquid fieri expediat: non est hoc levitatis, sed maturitatis, quia, sicut stultum esset melius mutare in deterius, sic etiam stolida est obstinatio tam pertinaciter inhaerere conceptis, ut pro maiori bono et aperto ab eis flecti non possit: Esther decimo sexto : Nec putetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam. Unde et Apostolus excusat se, cum promiserit Corinthiis, se venturum, quod non levitate hoc promiserit, sed pro eorum utilitate: Volui prius venire ad vos etc.: Ecclesiastici decimo: Secundum iudicem populi, sic et ministri eius: et

qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.

9. Boni magistri bonos discipulos facere consueverunt ut frequentius; multi fierent meliores in Religionibus et in Ecclesia, si melioris vitae eis exempla a suis doctoribus proponerentur. Negligentia vero hujusmodi ab illis qui culpabiles sunt, districte in iudicio requiretur ; Ezechielis trigesimo quarto : Ecce, ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manu eorum. Doctrina verborum sine exemplis operum est sicut caementum sine calce, aridum et invalidum ; Ezechielis decimo tertio: Ipsi liniebant parietem absque temperamento: dic eis, quod casurus sit. De correctis exemplaribus correcta scribuntur volumina, de corruptis corrupta. Tenacius inhaeret doctrina operum quam verborum; " nam cuius vita despicitur, restat, ut eius praedicatio contemuatur ". Rector enim praecipue ad hoc studere debet, ut sibi commissos faciat christiformes, id est, ut formam vitae ac doctrinae Christi eis imprimat, ut non solum mente eum attendant, sed et moribus imitentur: ad Ephesios quinto : Estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ad Galatas quarto: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Sed cum ex verborum doctrina minus capiant de doctrina Christi, debent etiam formam eius visibilem in se ipsis ostendere, ut eis profundius imprimatur, dicentes cum Apostolo primae ad Corinthios undecimo : Imitatores mei estote sicut et ego Christi, quasi dicat: si formam Christi desideratis ad imitandum agnoscere, in meis hanc moribus considerate; ad Galatas secundo: Vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus. - Vicarius enim Christi vicem Christi debet gerere in beneplaciti eius promotione, in potestatis eius auctoritate et in similitudinis eius repraesentatione, scilicet ut ea quae vult, promoveat in subditis, et eius auctoritate illa possit, quae eis expediunt, et eum in se imitabilem illis moribus et vita demonstret: secundae ad Corinthios quarto : Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Iesum. Ille vero se ipsum et non Christum praedicat, qui gloriam propriam quaerit dicendo, et qui malis exemplis se potius quam Christum ingerit subditis imitandum: ad Galatas quarto: Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini, hoc est, non bono zelo praesunt vobis qui per sua prava exempla excludunt vos ab imitatione Christi, ut mores eorum discatis et exempla sequamini.

Capitulum VI. De quinta ala praelatorum, quae est circumspecta discretio.

1. Quinta ala ecclesiastici huius Seraph est circumspecta discretio et provida faciendorum consideratio: quae quam necessaria sit rectori animarum, Salomon ostendit, qui, habens a Deo postulandi quae vellet optionem, praetermissis omnibus, petivit sapientiam, sine qua asseruit non posse populum bene regi; tertii Regum tertio : Dabis ergo, Domine, servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum: et: Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Rector enim est dux gregis sibi commissi, et si ipse erraverit, grex in dispersione confusus interibit. Sicut oculus est lux totius corporis, ita pastor gregis commissi: Matthaei quinto : Vos estis lux mundi etc. Secundum quod oculus est clarus et obscurus, sic etiam corpus ab eo regitur directe vel per devia.

2. Duplex ergo circumspectio rectori necessaria est, ut sciat, quid agendum sit et qualiter. Nam nec bonum simpliciter bonum est, nisi bene fiat, id est, sicut decet. Bernardus : "Tolle discretionem, et virtus vitium erit". Sine ipsa zelus praecipitat; ad Romanos decimo: Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Item, compassio condescendit usquequaque sub specie pietatis: Proverbiorum decimo tertio : Qui parcit virgae odit filium, hoc est, qui sub specie pietatis peccantem non corrigit animam eius ad interitum mittit. Item, patientia sine discretione remissum in regiminis vigore facit, cum sub specie humilitatis rebelles non reprimit: secundi Paralipomenon decimo tertio: Roboam erat rudis et corde pavido nec poterat resistere eis, scilicet qui se Domino et sibi opposuerant. Item, sine discretione qualecumque bonum exemplum inefficax fit ad aedificandum alios, sicut bonus cibus non est delectabilis sine condimento salis; Levitici secundo : In omni oblatione tua offeres sol. Rationabile obsequium vestrum. Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti, hoc est, bona facere non sufficit, nisi discrete, qualiter, quando, ubi, quare agendum fuerit, videatur.

3. Quamvis autem plurima sint, circa quae oportet rectorem esse circumspectum, quae non possunt breviter poni, tamen quatuor videntur praecipua, in quibus debet eius providentia vigilare. Exodi vigesimo octavo iubetur pontifex ingrediens sanctuarium, ut ministret Domino, inter alia ornamenta semper in pectore rationale iudicii deferre, et in ipso quatuor ordines gemmarum, ita quod quilibet ordo tres lapides contineat pretiosos, auro inclusos etc. Pontifex Domino ministrans sanctuarium ingreditur, cum praelatus curam animarum suscipit, ut in earum salvatione Deo gratissimum praestet obsequium: nullum enim Deo gratius sacrificium quam zelus animarum. Qui inter alia virtutum insignia semper debet rationis iudicio quatuor ad officium suum spectantia in pectore versare. Primum est, quomodo in statu debito commissos sibi gubernet, ut boni sui proficiant et persistant: secundum, quomodo lapsos et devios corrigat et emendet: tertium, quomodo exteriora negotia, quae requiruntur ab eo, congrue disponat: quartum, quomodo se in his custodiat et gerat. - Tres lapides in singulis versibus, sunt tria ad singula eorum quatuor pertinentia.

4. Ad statum debitum tenendum convenit, ut rector omnium subditorum mores et conscientias et vires perspicue agnoscat, ut, secundum quod unicuique expedit, onus observantiae regularis imponat. Non enim omnes omnia possunt aequaliter, et unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic ; Numerorum quarto: Aaron et filii eius intrabunt, ipsi quoque dispolient onera singulorum, et divident, quid portare quis debeat. Aaron et filii eius sunt praelati maiores et minores, qui debent intrare, id est interiora cuiusque agnoscere, et secundum quod convenit, singulis onus religiosae conversationis imponere et propter triplicem observantiae qualitatem, quae sunt tres lapides pretiosi in primo versu quatuor ordinum praedictorum.

5. Prima observantia consistit in illis quae sunt iuxta cuiusque professionis formam de necessitate salutis, quae ita annexa sunt Ordini et Regulae, ut eorum transgressio temeraria inducat mortale peccatum, ut est obedientia praecepti, voluntaria paupertas, castitas et alia praeceptorie imperata, in quibus locum non habet dispensatio magistri, cum et ipse sit ad ea servanda ligatus. Haec necesse est praelatum vigilanter agnoscere, quia tenetur ea facere ab omnibus studiose servari et nolentes cogere ad servandum et pro nulla causa permittere, quantum in se fuerit, aliquem contraire, etiam si magna propter hoc sibi et fratribus tribulatio seu dispendium immineret; ad Romanos octavo : Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? quasi dicat: non debet. - Hoc est contra illos qui dicunt: si sic, vel sic, non acquireretur necessitas fratribus, nec possent hic aliquatenus sustentari. Cum talis forma conquirendi est contra Regulam et in scandalum et Religionis deformitatem: melius est, ibi non esse religiosos, ubi non possunt, vel volunt vivere ut religiosi, quia tunc nec ipsi pereunt, nec alii de ipsis scandalizantur: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt: expedit ei, ut etc. Quid ergo qui multos et magnos scandalizat ? - Ista consideratio prima debet esse gemma lucens in pectore pontificis, id est prae omnibus curanda.

6. Secunda observantia versatur circa illa quae spectant ad exercitium altioris perfectionis, scilicet singularis patientiae, admirandae humilitatis, stupendae caritatis, arduae sobrietatis, eximiae paupertatis et sublimis devotionis et similium virtutum. Ad illas debet rector commissos exhortationibus, monitis et exemplis efficacibus afficere et attrahere magis quam invitos cogere. Consilia enim perfectionis suadentur, non imperantur, praeter ea quae in voti emissione exprimuntur, ut continentia. Praecipua tamen causa monasticae institutionis fuit, ut esset schola palaestralis exercitii perfectionis. Palaestra, ut dicitur, fuit ludus nude luctantium, qui se oleo perungebant, ne a colluctantibus teneri possent et ita ad terram deiici ; et apte similatur luctamini religiosorum: primae ad Corinthios nono : Omnis enim, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. - Rector igitur et hanc gemmam ferat in pectore, ut sectatores suos doceat et provocet non solum viam tenere, qua salventur, sed etiam ad perfectionem tendere, per quam sublimem in caelo gloriam assequantur.

7. Tertia observantia consistit in illis quae nec sunt de pura necessitate salutis nec de eminentia perfectionis, sed tamen ad utriusque acquisitionem et conservationem a sanctis Patribus apte statuta sunt ad exercitium bonorum operum et decorem ipsius Religionis et ad aedificationem intuentium, ut sunt ieiunia, silentium, solemnitas divinorum officiorum et exteriores corporalium exercitationum honestates, quae iuxta Apostolum, primae ad Timotheum quarto , tam utiles sunt sicut instrumenta pro artificiis, quae possent et aliter peragi a peritis, cum prius fuerint artes quam talia instrumenta. Unde discretus praelatus, cum necessitas exigit, vel maior utilitas requirit, dispensat in causa pro talibus pro loco et tempore, sine difficultate, cum viderit expedire. Ubi autem maior utilitas vel necessitas non . exigit, studiose faciat ea servare. - In hoc indiget praelatus non modica discretione, ut sciat inter rigorem et remissionem medium tenere. Si autem nimis fuerit rigidus, et ipse minus erit dilectas fratribus, et illi minus erunt voluntarii ad alia, quae utiliora et necessariora forent. Rursum, si fuerit plus, quam convenit, remissus, in talibus cito maior dissolutio subsequetur. Qui spernit modica paulatim decidet .

8. Circa lapsorum correptionem discretio praelati similiter vigere debet. Hic est ordo secundus, tres gemmas continens, quia triplex continentia ad hoc est necessaria, sicut sunt tria genera delinquentium. - Quidam enim, cum deliquerunt, mox, aut intus moti a spiritu, aut foris correpti ab homine, ad poenitentiae remedium confugiunt. His cum clementiae fomentis medicus spiritualis remedia satisfactionis sic temperata debet adhibere, quibus et satisfaciant Deo de offensis et proximo de scandalo, ut ceteri peccare magis timeant: et tamen propter levitatem remedii ipsos non poeniteat, se poenitentiae submisisse: ad Galatas sexto : Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, subaudi: medici, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans temetipsum etc., id est, talem ei satisfactionem imponite, per quam cognoscat pondus reatus sui, ita tamen clementer, sicut tibimet velles alium compati, si tali peccato delinqueres. - Et haec est una gemma secundi ordinis discretio talis.

9. Alii, cum delinquunt, tegunt, palliant, defendunt, et virus interius latet. Et licet rector ex certis indiciis deprehendat, ibi saniem putridam esse collectam, tamen non ita erumpit exterius, nec per evidens testimonium nec per voluntariam confessionem , quod possit opportune ferro apertae correctionis secare. Si corripit, non proficit et videtur magis vitiorum diffamator quam vitiosorum corrector: si movetur et dissimulat, uritur et anxiatur tam pro anima fratris quam pro se, quia non corrigit delinquentem. Cum ergo aliud congrue facere non possit, oportet, ut dissimulet et patientiam suam exerceat; et quod arguendo non valet orando laboret obtinere, ut aut Deus citius demum corrigat, aut latentem eius malitiam detegat, ut aliquod remedium apponatur: sicut Dominus fudam proditorem diu tacite toleravit, quia eum aperte non corripuit, donec in tantum eius iniquitas crevit, quod per se patenter erupit: quae, quamdiu latuit, licet in se letaliter aegrotaret, tamen aliis non nocuit, et ideo irreprehensibiliter potuit tacite tolerari: Matthaei decimo tertio : Sinite utraque crescere usque ad messem, id est zizania cum tritico: Apocalypsis ultimo: Qui in sordibus est sordescat adhuc. - Debet tamen talibus, ubi potest, caute caveri ab occasione peccandi et in communi moneri debent, ut resipiscant: Matthaei vigesimo sexto: Vae homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Sed cum ad tam singulare facinus non potuisset Iudas subito proruisse, nisi diu paulatim in deterius semper prolapsus: apparet, eum a Domino in malo statu diu occnlte toleratum: Ego tacens et quasi non videns . Talis ergo dissimulatio in corde rectoris multa discretione indiget, ut in neutro deviet a iusto. - Et haec est gemma secundi ordinis secunda in pectore sacerdotis.

10. Tertii offendunt graviter, aperte et non recipiunt debitam correctionem, vel ficte recipiunt, quia non emendantur, et alii ex eis fiunt deteriores, vel scandalizantur de ipsis, vel imitari eos incipiunt, si vident, eos impune peccare, volentes sibi parci, sicut illis parcitur. Ubicumque ergo quatuor illa conveniunt, scilicet graviter, aperte peccare, et non esse spem correctionis propter obstinationem seu inveteratam mali consuetudinem, et alios infici per eius exemplum, vel scandalizari, quia talia tolerantur: quid restat, nisi ut ovis morbida abiiciatur, et membrum putridum praecidatur, ne sana inde inficiantur et corrumpantur? ad Galatas quinto : Utinam et abscindantur qui vos conturbant ,- primae ad Corinthios quinto: Auferte malum ex vobismetipsis. Quodsi infidelis discedit, discedat: Lucae decimo tertio: Succide ergo illam, scilicet ficum infructuosam , ut quid etiam terram occupat? Matthaei tertio : Omnis arbor, quae non fert fructum bonum, excidetur; Numerorum quinto: Praecipe filiis Israel, ut eiiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit pollutusque est super mortuo, ne contaminent ea, cum habitauerint vobiscum etc. Ad ista tamen non debent impetu ferri, sed maturo consilio prudentum et spiritum Dei et donum consilii habentium: Ecclesiastici trigesimo secundo: Omnia cum consilio fac, et post factum non poenitebis: Matthaei decimo octavo: Qui scandalizaverit unum ex pusillis istis qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, hoc est, cuius vita in habitu Religionis magis scandalizat simplices, quam aedificet, expedit, ut foris missus solus damnetur, quam per eum sacra Religio contaminetur.

11. Tertius ordo versatur circa negotia, quae per praelatum sunt disponenda, quorum alia expedit, ut aliis disponenda committat, alia per se ipsum disponat, alia praecidat et removeat, quantum valet. Sic Christus commisit alia discipulis procuranda, ut Iudae loculos, sibimet retinuit predicationis et curationis officium; Lucae duodecimo requisitus, ut inter fratres quosdam hereditatem divideret, respondit: Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem inter vos?

12. Exteriora et temporalia corporalis necessitatis officia, si per se ipsum voluerit actu disponere, impeditur ab interiorum et meliorum provisione, quia sparsos ex se mentis oculus minus videt interiora et necessariora saluti: Exodi decimo octavo : Esto tu populo in his quae sunt ad Deum. Et levius feres, partito in alios onere, scilicet leviorum; Actuum sexto: Non est aequum nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis etc Si alios non haberet, quibus curam exteriorum committeret: potius deberet ab alio fraudem in temporalibus pati, quam ipse praelatus in talibus occuparetur, exemplo Christi, qui sciens, Iudam esse furem, tamen permisit, eum exteriora procurare: Ioannis duodecimo : Fur erat et loculos habebat et ea quae mittebantur, portabat. Hoc est contra illos qui facilius inveniunt quibus curam animarum committant, quam rerum suarum temporalium, cum incomparabiliter maius sit dispendium, periclitari animas, quam res perire.

13. Spiritualia vero et quae ad salutem necessaria sunt et profectum virtutum principaliter debet animarum custos et rector sibimet curanda retinere, cum haec sint de substantia officii pastoralis, et de his maxime sit in iudicio rationem Domino redditurus. Haec sunt, qualiter Regula studiose servetur et alia statuta et Ordinis disciplina: item, quod pax et dilectio sit inter fratres: item, ad ipsum pertinet conscientias singulorum agnoscere et de quibuslibet perplexitatibus expedire, pericula peccatorum providere et praecavere, monere fratres, ut proficiant, corrigere corrigenda, elucidare dubia, informare singulos, qualiter officia sibi commissa congrue administrent, quo et fratribus, prout convenit, sufficiant et conscientiam non offendant. Ubi vero non potest hominibus satisfieri nisi cum offensa Dei, ibi servetur ad Deum obedientia et ad homines patientia; Actuum quinto : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. - Praelatus vero gerit vicem capitis in corpore fraternitatis, ut, cum alia membra dedita sunt actionibus sibi competentibus, caput omnibus praesidendo provideat, quasi omnium sensuum capax et omnia regens et sensum et motum omnibus transmittens per iussiones vel concessiones sanctae obedientiae quasi quorundam compaginatione nervorum. Unde et caput singulari actione non occupatur, ut vacet omnium membrorum provisioni; omnibus enim proficit, pro omnibus audit, odorat, gustat et loquitur: sic et praelatus sibi commissis: ad Hebraeos decimo tertio : Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.

14. Superflua vero et non necessaria saluti vel profectui animarum negotia expedit praecidere et tam a se quam a fratribus, quantum opportune poterit, removere. Cum enim propter temporis brevitatem et diei malitiam vix necessariis sufficiamus disponendis: si supervacuis vel alienis volumus occupari negotiis, negligimus utiliora et meliora, cum distractus animus ad plura fit minor ad singula provide peragenda . - Inde fit aliquoties, cum praelati et religiosi nimis se exterioribus occupationibus implicant aedificiorum, librorum, causarum et aliorum, quibus fructuosius carerent: ut non solum meliora interim negligant, sed etiam conscientiam saepius inquinent, et ex usu exteriorum tenebrescat oculus mentis ad contemplationem spiritualium et internorum et tepescat ad desiderium supernorum. Sicut enim humores noxii affluunt, ubi fuerit in corpore laesio, nisi caute removeantur, ne fiat ibi tumor vel ulcus: ita et negotia crescunt ad exstinctionem spiritus, qui se eis acquieverit occupari. - Ideo discretio praelati debet provide prospicere, quid ex quolibet eventu possit consequi, et quae negotia admittere, vel quantum expediat ei exsequi, circumspecte rimari: Ecclesiastici undecimo : Fili, ne in multis sint actus tui. Qui sarcinam satis gravem portat imprudens est, si adhuc onera plura sibi portanda imponit, quibus potest opportune carere.

15. Super omnia vero debet semetipsum rector circumspicere, ne, aliis providens, se ipsum negligat, ne, alios salvans, se ipsum in periculum demergat; Matthaei decimo sexto : Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Hic est quartus ordo gemmarum triplici circumspectione quasi pretiosorum trium lapidum ornatu complendus: Ioannes in secunda Canonica: Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis, supple: in aliis, sed ut mercedem plenam suscipiatis.

16. Una circumspectio sui versatur circa conscientiae serenitatem, ut illa semper secura sit et munda: secura sit, ut nihil velit, agat, iubeat vel permittat illicitum et indecens professionique suae contrarium, in quo peccatum seu scandalum deprehendatur ; munda, ut de bonis, quae fecit vel promovet, gloriam ab hominibus non captet nec sibimet exinde immoderate placeat, solius Dei beneplacitum in omnibus quaerens, ut quae pro eo facit, id est vice Dei, etiam pure faciat propter eum et ipsius amorem: Matthaei sexto : Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit, hoc est, si intuitus intentionis purus fuerit caritate, totum corpus bonae operationis dignum erit praemio lucis aeternae. Si autem nequam fuerit etc. Scrutetur ergo conscientiam suam, sollicite diiudicans, quid egerit, quid omiserit de agendis et quo fine bona fecerit: et de malis doleat et confiteatur et corrigat et caveat, de bonis vero non in se, sed in Domino glorietur ; primae ad Corinthios undecimo: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Qui pulverem ab aliis detergit vix potest transire, nisi et ipse pulvere respergatur, quem etiam in se detergere necesse habet: Lucae quarto: Medice, cura te ipsum. De bonis vero, quae facit, sic laetetur, ut inde non extollatur, aestimans, quod non propter se, sed propter alios, quibus praeest, Deus dederit ei bene facere vel dicere vel sentire.

17. Alia circumspectio sui versatur circa exteriores mores et verba, quibus oportet eum aliis magis quam sibimet deservire. Qui enim pluribus cogitur vivere ad exemplum et satisfacere singulis et omnibus placere, multa indiget discretione, ut medium valeat tenere, ne sit nimis tristis, vel hilaris nimis severus, vel lenis ; nimis socialis, vel alienus: nimis tacitus, vel verbosus: nimis dure loquens, vel blande: nimis rigidus, vel remissus: nimis saepe cum hospitibus, vel raro: nimis laute reficiens, vel tenuiter: nimis facta fratrum observans, vel dissimulans: nimis fovens aliquos, vel alios parvipendens et similia. - Cum ergo non possit semper teneri quod omnibus placeat; minus tamen deviat, si ad benignitatis partem plus declinat, per quam redditur subditis magis amabilis, ob quam ei libentius obtemperant et audacius ad eum recurrunt, in quibus indigent, et alacrius imitantur. Ipsa enim potestatis auctoritas facit eum satis timendum subditis: et si huic iungitur austeritatis severitas, pavidis fit mentibus onerosa; Ezechielis trigesimo quarto : Vos autem cum austeritate imperabatis eis et cum potentia , et dispersae sunt oves meae; Ecclesiastici quarto: Noli esse quasi leo in domo tua, subvertens domesticos tuos. - Hinc est, quod ipse summus princeps pastorum , Dominus Iesus, tantam nobis benignilatis caritatem exhibuit, ut se nobis faceret amabilem et ita imitabilem, ut per amorem suae humanitatis traheret ad amorem et cognitionem suae Divinitatis, " ut, dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur ". Sic et vicarius Christi praelatus ad hoc maxime studeat a subditis diligi, ut sic facilius trahat eos ad amorem Christi. In omni tamen dubio semper magis inclinet se ad illud quod secundum veritatis iudicium virtuti caritatis et humilitatis et professae puritati magis consonat et evangelicae perfectioni.

18. Ultimo etiam ipsa discretio, quae cetera omnia diiudicat, circumspiciat se ipsam, ne ei contingat ut oculo corporis, qui, cum alia videat, non videt se ipsum, videlicet, ne plus sapiat, quam oportet sapere , ne sibi plus credat, quam expedit, ne sit sapiens in oculis suis, quia, teste beato Gregorio, " sicut subditorum tentatio est reprehendere in praelatis, quod in multis non recte agant, ita praelatorum tentatio est, quod se ceteris sapientiores aestimant"; Proverbiorum vigesimo sexto: Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. Stultus enim, sibimet non confidens, quaerit consilium a sapientibus, ne decipiatur;ille autem, dum de se plus, quam debet, praesumit, etiam ubi errat, recte se plerumque sentire deceptus putat. - Inter omnes autem tentationes videtur ista periculosior cuique Christiano, scilicet proprio sensui nimis inniti. Cum enim nemo reperiatur ita perspicacis intelligentiae, quin possit in aliquibus falli; qui hoc totum et solum reputat iustum, quod ipse senserit, astuto adversario ad varias seductiones sub specie boni liberum aditum pandit: Psalmus : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Ibi enim libentius insidiatur, ubi maiores meritorum divitias cernit inquiri, ut ibi innocentem inquirat et occidat, ubi se Deo magis obsequium praestare sperabat. Unde cautum est semper rectori consilia libenter audire et humiliter quaerere.

19. Et in hoc triplex utilitas consistit: primo,

si alii idem sentiunt quod et ipse, securior est, quod non decipiatur. Secundo, quidquid fecerit cum prudentium consilio, si aliquid inde evenerit contrarii, minus ei poterit imputari, quam si de suo tantum sensu id fecisset. Tertio, quod saepe in merito humilitatis talis Deus dat ei agnoscere per se, vel alium, quod ante non intellexit. - Hinc Moyses, cui Deus facie ad faciem loquebatur , consilium Iethro soceri sui gratum habuit et servavit, Exodi decimo octavo. Hinc Apostolus Paulus, Spiritu sancto repletus, Evangelium, quod per revelationem Iesu Christi didicerat, ipsius instinctu ascendens Ierusalem, cum Petro et Ioanne et Iacobo, coapostolis suis, contulit, ad Galatas secundo, ut esset securior in praedicando, cum ab eis non discordaret, et exemplum per hoc daret fidelibus praelatis consilium requirendi ; Ecclesiastici trigesimo secundo: Omnia cum consilio fac, et post factum non poenitebis. - Aliqui vero, cum ad officium regiminis assurgunt, ita se continuo repletos spiritu scientiae reputant, ut omnia antecessorum suorum facta stulta iudicent et perversa: alii vero e converso, cum ab eodem absolvuntur officio, quaecumque successores eorum faciunt, simili modo condemnant, non attendentes, quod sicut ipsi aliorum facta deprimunt, ita eorum facta alii possunt despicere: Isaiae trigesimo tertio : Vae ! qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Nullorum enim facta tam studiose solent ab aliis observando notari, sicut illorum qui aliorum facta severe diiudicant, si forte in quo ipsi alios arguunt reprehensibiles deprehendantur.

20. Sunt enim duo genera hominum, quorum consilia prudens rector non facile debet recipere, scilicet adulatores et detractores. Primi istorum seducunt eum, ut magis de se, quam expedit, praesumat; Isaiae tertio : Qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant, ne de te vera sentias in humilitate propriae cognitionis. Secundi inducunt eum, ut peius, quam habet, de aliis suspicando sentiat et saepe innocentes condemnet, et priusquam veritatem rei plene cognoscat: Esther decimo sexto : Aures principum simplices, et ex sua natura aliud aestimantes, callida fraude decipiuntur, et malis quorundam suggestionibus regum studia depravantur, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant et ita cuncta agunt, ut omni laude sint digni, mendaciorum cuniculis conentur subvertere. - Cum autem tribus de causis soleat requiri consilium, scilicet propter emendationem, ut discatur de quo dubitatur: propter auctoritatem, ut magis habeat vigoris quod per tales consultum fuerit, et propter pacem, ne habeant aliqui occasionem murmurandi: propter primam causam consulendi sunt prudentiores, propter secundam nominatiores, et propter tertiam omnes, ad quos negotium pertinere videtur. - Sed quia singularia sine numero sunt, in quibus discretio est necessaria , non potest dari certa et communis regula, quae valeat pro omnibus.

Capitulum VII. De sexta ala praelatorum, quae est devotio ad Deum.

1. Sexta et ultima ala, sine qua reliquae perfici non valent, maxime est necessaria, ut sit devotus ad Deum, per quem zelus iustitiae accenditur, pietas compassioni? infunditur, patientia roboratur, exemplum bonum conditur, discretio clarificatur. Haec est unctio Spiritus, docens de omnibus, quae expediunt saluti; primae Ioannis secundo : Vos unctionem habetis a Spiritu sancto et nostis omnia, et non necesse habetis, ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus.

2. Devotio mentem illuminat ad cognoscendum, quid sit melius: Ioannis decimo quarto: Docebit

vos omnia et suggeret vobis omnia etc Inflammat ad appetendum bonum; Ecclesiastici vigesimo quarto : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me etc. Roborat ad perficiendum; ad Philippenses secundo : Deus est enim, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. Facit horrere peccata: Psalmus : Iniquitatem odio habui etc.; in Apocalypsi liber comestus dulcis gustu amaricat ventrem. Actiones ordinat ad virtutes; Canticorum secundo: Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Mores exterius componit et verba: Tobiae tertio: Nunquam cum ludentibus miscui

me neque cum iis qui in levitate ambulant. Scientiam fidei dulcem reddit: Ecclesiastici sexto : Sa-pientia enim doctrinae secundum nomen suum est, id est sapida scientia. Spem in fiduciam erigit: ad Romanos octavo: Ipse enim Spiritus sanctus reddit testimonium nobil, quod sumus filii Dei. Amorem Dei accendit: ad Romanos quinto: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui dalus est nobis. Deo familiarem efficit: Exodi trigesimo tertio.: Loquebatur Dominus cum Moyse facie ad faciem, sicut homo loqui solet ad amicum suum. Dat fiduciam impetrandi petita; primae Ioannis tertio : Fiduciam habemus ad Deum, et quodcumque petierimus, accipiemus. Orationem impinguat: Psalmus: Holocaustum tuum pingue fiat: Ecclesiastici trigesimo octavo: Impingua oblationem. Pium et affectuosum facit; Sapientiae septimo: Suavis, humanus et benignus est spiritus sapientiae. Cor humiliat: Isaiae sexagesimo sexto :Super quem requiescet spiritus meus nisi super humilem etc. Oleum spiritum premit in olla fervente. Contra adversa constantiam praestat; Psalmus : Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo ? ad Romanos octavo: Quis nos separabit a caritate Christi ? Omnia opera bona delectabilia facit; Sapientiae octavo: Non habet amaritudinem conversatio illius nec taedium, sed laetitiam et gaudium. Mentem in superna elevat; Iob trigesimo quarto : Si direxerit ad Deum cor suum, spiritum eius et flatum ad se trahet. Mundum vilescere facit: Ecclesiastae primo : Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce, omnia vanitas. Desiderare caelestia cogit: ad Philippenses primo: Coarctor e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Peccata delet et poenas peccati; Lucae septimo: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Merita sublimat; Sapientiae octavo: Si divitiae appetuntur, quid sapientia locupletius, quae omnia operatur? Proximos maxime aedificat; Ecclesiastici quadragesimo quinto : Offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis: secundae ad Corinthios secundo: Christi bonus odor sumus. Daemones fugat: Tobiae sexto: Nam fumus eius extricat omne genus daemoniorum. Angelos invitat et Sanctos; Psalmus : Praevenerunt principes coniuncti psallentibus: Tobiae duodecimo: Quando orabas cum lacrymis etc.

3. Haec et multa alia devotionis gratia confert. Ideo praecipue rector animarum studiosus esse debet eam habere, per quam semper informetur, quid faciat, adiuvetur, ut possit, conservetur, ne deviet. Non enim solum pro se orare necesse habet, sed etiam pro illis qui sibi commissi sunt, quos non sufficit sine divino auxilio custodire: Psalmus : Nisi Dominus custodierit civitatem etc. Est enim praelatus mediator inter Deum et homines subditos, ut, sicut negotium Dei gerit apud illos docendo, corrigendo, sursum agendo: ita etiam negotia eorum studeat apud Deum fideliter promovere placando, gratiam impetrando et conservando a malo: Deuteronomii quinto: Ego sequester et medius fui inter Deum et vos.

4. Alia autem devotio est communis, alia specialis, alia assidua: communis in divinis officiis, specialis in orationibus, assidua in omnibus agendis. - Circa officia divina triplicem debet habere diligentiam devotionis: scilicet ut omnia fiant ordinate et non confuse et sine erroris haesitatione, ut quisque deputatum ministerium congrue exsequatur: primae ad Corinthios decimo quarto : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis; primi Paralipomenon vigesimo quinto: David et omnis exercitus segregaverunt in ministerium Domini qui prophetaverunt in citharis, psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicata sibi officio servientes. - Item, ut strenue et non pigre seu desidiose opus Domini, scilicet divini cultus officium, peragatur; leremiae quadragesimo octavo : Maledictus, qui facit opus Dei fraudulenter etc. - Item, ut devote et reverenter, sine aliqua dissolutione et strepitu, distincte et attente divina officia persolvantur, sicut in conspectu Angelorum et in praesentia Dei; Ecclesiastici trigesimo nono: In omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.

5. Officium enim divinum in Ecclesia Spiritus sanctus ordinavit fieri quinque de causis: primo propter imitationem caelestis concentus, quo Sancti et Angeli in caelo assidue in praesentia Dei eius laudibus sunt intenti; Psalmus : Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Cum enim secundum promissionem suam: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sacculi, hic dignetur Christus nobiscum esse veraciter, tam sacramentaliter quam spiritualiter: dignum est, nos ei pro modulo nostro aliqualem exhibere reverentiam honoris et laudis, iuxta exemplar similitudinis caelestis, ut ei, etsi non continue, sicut illi caeli cantores, saltem interpolate pro nostra fragilitate psallendo alacriter assistamus, imitantes illam quae sursum est Jerusalem, matrem nostram, ad Galatas quarto.

6. Secundo, ut beneficiorum Dei memores, certis horis gratias pro his laudando et orando ei iugiter referamus, qui natus in nocte ex Maria Virgine, mane iudici passurus sistitur , diluculo resurrexit, hora tertia flagellatur et post Spiritum sanctum misit Apostolis, sexta crucifixus, nona in cruce pro nobis mortuus, vespere coenans corporis et sanguinis sui nobis Sacramenta tradidit et Completorio sepultus est. Missarum autem celebratio non tantum eius nobis passionis mysterium memorandum ingerit, sed et praesentiae suae gratiam exhibet et sub forma Sacramenti nos se ipso spiritualiter pascit. Sicut ergo iustum est, nos horum nunquam oblivisci, ita expedit ea semper recolere certis horis; Isaiae sexagesimo tertio: Miserationum Domini recordabor, laudem eius super omnibus, quae reddidit nobis Dominus.

7. Tertio, ut nosmetipsos sic assidue ad devotionem excitemus et ignem amoris Dei per hoc nobis, ne per desidiam seu alias occupationes tepescat, continue reaccendamus ; Levitici sexto : Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet, quem nutriet sacerdos in altari, subiiciens ligna mane per singulos dies. Ignis est devotionis fervor, qui semper in altari cordis ardere debet, quem sacerdos devotus semper subiiciendo ligna divinae laudis debet nutrire, ne quando exstinguatur: Psalmus: Benedicam Dominum in omni tempore etc.

8. Quarto, ut simplices fideles, qui per se nesciunt certa orandi tempora eligere, per hoc ad orationis studium assuefaciamus, ut saltem tunc ad ecclesiam oraturi conveniant, quando ibidem divinae laudis officia persolvuntur, et ut minus afficiantur taedio ibi persistendi, quamdiu coram se vident clericos celebrare divina: Lucae primo : Omnis multitudo populi erat foris hora incensi. Multi enim rudes vix unquam se orationi offerrent, si foris non certis temporibus in ecclesiam ex consuetudine ad divinorum celebrationem et verbi Dei recitationem ordinarie vocarentur.

9. Quinto, propter decorem religionis christianae, quia decens est et congruum, ut, si Indaei et gentiles et quidam haeretici quandoque conventicula sua faciunt et sua profana ibi commercia celebrant et ritus suae perfidiae observant, multo dignius qui vera et sacrosancta habent Sacramentorum mysteria ad ea celebranda et veneranda saepe conveniant et debita Conditori suo laudum solemnia persolvant, quibus et gratiam Dei ampliorem merentur et vitam aeternam, et quibus alliciantur simplices ad religionis sanctae reverentiam et amorem; Ecclesiastici quadragesimo septimo : Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora etc.

Inter omnes ergo exteriores observantias maior debet diligentia divino officio adhiberi, ut, sicut dictum est , ordinate fiat, strenue et devote. Alio enim tempore facimus pro Deo, in hoc autem assistimus Deo et intendimus Deo et alloquimur eum, et nos ipse, simul et pro nostris necessitatibus eius auxilium postulamus.

10. Specialis devotio consistit in orationibus privatis: in familiaribus vocalium orationum recitationibus, veluti psalmorum, litaniarum et aliarum orationum, quas in secreto quisque per se extraordinarie ruminando persolvit: Lucae undecimo : Cum oratis, dicite: Pater noster. - Item, in sacris meditationibus, cum quis ante mentis oculos recolligit peccata propria et miserias et futura supplicia vel beneficia Dei generalia seu specialia et passionem Christi et bonitatis eius dulcedinem et praemia repromissa, ut ex his concipiat devotionis affectum, timoris vel amoris Dei, desiderii, moeroris vel gaudii spiritualis; Psalmus : Meditatus sum nocte cum corde meo etc. - Item, in piis erga Deum affectibus et lacrymis et suspiriis et sanctis desideriis amoris et aliis internis et ineffabilibus motibus cordis, in iubilis, excessibus et raptu et absorptione spiritus in Deum, quo adhaerens Deo, unus fit spiritus cum eo per purae intelligentiae lucem et cognitionem Dei et amoris eius ardorem et glutinosam fruendi inhaesionem; ad Romanos octavo: Ipse enim Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

11. Quodsi praelatus praepeditur variis curarum distractionibus speciali devotioni saepius intendere, saltem interdum, cum opportune valet , quasi furtim et raptim ad orationis studium se conferat, ne omnino refrigescat, ne in desuetudinem orandi veniat, ne Deo alienus efficiatur, ne gratia divinae propitiationis ei quasi insensibiliter subtrahatur. - Unde Moyses, cum per populi negotia exterius vexaretur,

crebro in tabernaculum foederis ad Dominum recurrit, familiare ipsius colloquium ibi expetens, quo intrinsecus in spiritu reficeretur. Dominus quoque, diebus praedicans turbis, noctibus in orationibus solus pernoctavit. Et licet parva detur mora praelato orandi, tamen, quia pro aliis debet ex officio orare, datur ei quandoque propter alios copiosior orandi gratia, ut quibus prodest agendo possit etiam orando prodesse; tantum non negligat quaerere nec abiiciat, cum offertur, ne ex merito ingratitudinis ab eo gratia elongetur.

12. Assidua devotio semper ei debet adesse, sicut et quibuslibet proficere volentibus in religionis virtute: et ipsa triplex est. - Una est iugis memoria Dei ante oculos cordis: Psalmus : Providebam Deum in conspectu meo semper. Oculi mei semper ad Dominum. In omni loco et tempore semper debet homo studere Deo intendere, quasi sit coram eo, per mentis intuitum. Unde solebant dicere Elias et Eliseus, tertii Regum decimo octavo: Vivit Dominus, in cuius conspectu sto. Sicut enim Angeli, quocumque mittantur, tamen a divina contemplatione non recedunt: ita homo virtutis pro suo posse semper Dei memoriam a suo corde non removeat. Unde si aliquando contigerit, semetipsum inde redarguat; Bernardus : " Omne tempus, quo de Deo non cogitas, puta te perdidisse ". Nam etsi profunde non possis cogitationem tuam semper in ipsum defigere meditando, saltem memorando cordis intuitum in eum dirige, et cum datur opportunitas, ipsa memoria in meditationem seu orationem formetur, sicut qui materiam formandae imaginis secum circumfert, ut, cum habuerit opportunitatem, aliquid in ea sculpendo operetur.

13. Alia est continuum studium Deo placendi in omni actione vel locutione, ut semper quasi in eius praesentia caveat, unde ei displiceat, et doleat, si forte fecerit, et studeat, in quo et qualiter ei possit magis placere: secundae ad Corinthios quinto : Contendimus, sive absentes sive praesentes, placere illi. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Semper enim debet religiosus se gerere, quasi in proximo sit tribunali summi Iudicis praesentandus; Lucae duodecimo: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Omnia nostra videt, quae facimus, et sicut non obliviscitur bonorum operum ad praemiandum ex diuturnitate temporis, ita nec malorum ad puniendum, nisi per poenitentiam diluantur: Ecclesiastici vigesimo tertio : Contemnens in animam suam : Quis

me videt? Nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Et non intelligit, quoniam omnia videt oculus eius etc.

14. Tertia est omnia agenda oratione, saltem mentali praevenire, ad omnes eventus oratione se praemunire, omnia beneficia gratiarum actione prosequi ac laude divina. Agenda petat a Domino sibi salubriter inspirari, eventum dirigi ad salutis profectum, beneficia augeri et conservari. Sicut enim nauta, providens tempestatem, festinat saepius ingredi portum securum: ita religiosus ad orationis portum continuo confugiat, ubi omnes periculorum collisiones evadat et in omnibus agendis semper plus orationi fidat quam propriae industriae vel labori ; secundi Paralipomenon vigesimo : Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut ad te oculos nostros dirigamus, videlicet in oratione: Psalmus: Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum etc.

15. His igitur et aliis pennis ecclesiasticus Seraph, id est praelatus spiritualis, Domino sedenti super solium excelsum et elevatum ornatus assistat, quarum primas duas super caput elevet, mediis duabus corpus et pedes contegat, ultimis duabus in latum et in altum volet, ut zelum eius non humanae laudis fervor deprimat nec compassionem eius carnalis inclinet affectus; sed sursum recta intentio sustollat, et fraternae caritatis pietas in altum erigat, propter retributionem supernam: Psalmus : Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. Patientia vero et vita exemplaris contegant eum a perturbationum iaculis et a nuditate inopiae meritorum, quibus quasi armis defendatur et quasi sacris vestibus adornetur; Isaiae quinquagesimo secundo: Induere fortitudine tua, Sion, induere vestimentis gloriae tuae. Circumspectione vero ubique circumvolet videndo, quid et qualiter sit agendum; et devotionis studio quae sursum sunt quaerat, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sublimi volatu ad ipsum accedens. - Licet autem omnes, qui praesunt animabus, has virtutes non possint omnes aequaliter habere, tamen omnino necessarium est eis aliquatenus non carere, tam pro fructu aedificationis illorum, quibus praesunt, quam propriae salutis profectu. - Quilibet etiam religiosus, qui se ipsum habet regere et de sui ipsius regimine rationem Deo est redditurus in extremo examine , his alis et pennis, quantum sibimet indiget, debet adornari et in superna sublevari, ut sit fervens in iustitia, compatiens proximis propter Deum, patiens in adversis, bono exemplo alios aedificans, circumspectus in omnibus et super omnia Deo per orationis studium familiariter adbaerens, qui eum in omnibus protegat, dirigat et promoveat et tandem ad caelestia evolare faciat: quod nobis praestare dignetur Iesus Christus. Amen.

ADDITAMENTUM .

Quod multum differat scire bene subesse et socialiter vivere et utiliter praeesse.

Quatuor causae, pro quibus indigent imperfecti alterius subesse magisterio.

Quales esse debeant qui magisterio subesse per se non indigent.

De variis virtutibus et specialiter de sex alis virtutum praelato necessariis.

De quatuor differentiis bonorum in Religione , et qui inter hos sint meliores.

De zelo iustitiae, quo praelatus debet fervere ex amore Dei et proximi.

Distinctio quadruplex observantiarum iustitiae in Religione servanda.

Circa quae magis vel minus inter haec zelus rectoris fervere debeat.

Quinque cavenda praelato, et ad quae sit utilis castigatio delinquentium.

In quibus agnoscitur laudabilis Religio, et quae utilitas bonorum ; de falsis fratribus, et qualiter sint removendi.

Triplex ratio urget praelatum, corrigere subditorum excessus.

De compassione praelati, et quot genera infirmorum corpore, et quibus remediis sint fovendi.

Propter tres causas indigent infirmi recreatione, quibus etiam pro caritate subveniri debet.

Tria genera mente infirmantium, et quibus remediis eis subveniendum sit.

De patientia praelati, quae in multis est ei necessaria, et primo de occupationibus ipsius.

Secundo, de tardo profectu eius in subditis, et causae illius tarditatis.

Tertio, de ingratitudine subditorum erga diligentiam, quam pro ipsis habet.

De patientia in verbis et moribus, et in quibus noxia sit eiusmodi impetuositas.

Secundo sit patiens, quod non oderit laedentes: tertio , quod non officium suum exsequatur.

Multiplex profectus praelati ex adversitatibus, quod debent eas ipsi reddere tolerabiles.

Praelatus sit exemplaris vitae in communitate, in humilitate et maturitate.

In quibus debet esse communis cum fratribus, et in quibus eius humilitas attendatur.

Quod debet esse maturus in moribus exterioribus, in affectu et consiliorum stabilitate.

Quantum prosint subditis exempla bona magistrorum vel mala noceant, et quomodo Christum debent in se eis ostendere.

De discretione praelati, et quomodo sine ipsa ceterae virtutes imperfectae sint.

Quod circa quatuor praecipue discretio eius attenditur, et quae sint illa.

Statum subditorum debet cognoscere, et quae saluti sint necessaria principaliter promovere.

Quomodo se habere debeat circa perfectionis exercitia et circa illa quae ad exteriorem pertinent disciplinam.

De correctione delinquentium et de tribus generibus illorum, et qualiter cum ipsis est agendum.

De tribus generibus exteriorum negotiorum, et quomodo circa illa se debeat habere praelatus.

De circumspectione sui ipsius, et primo, ut conscientia eius semper sit munda et secura.

Secundo, de moribus propriis, verbis et factis, et quomodo in his medium servet quoad se et ad alios.

Tertio, de ipsa sua discretione, ne de illa sit nimis praesumens, et quam sit hoc periculosum.

Quam sit utile consilium quaerere, et de illis qui facta aliorum temere reprehendunt.

De adulatoribus et detractoribus non audiendis, et quare, vel a quibus consilium sit quaerendum.

Quod praelatus debet esse devotus, et quae bona devotio conferat.

De triplici genere devotionis: communis, specialis et assidua, et primo de communi, qualis sit.

Quinque causae, quare officium divinum in Ecclesia sit a Spiritu sancto institutum.

Specialis devotio in quibus constat, et quod saltem interdum debeat praelatus orationi intendere.

Assidua devotio in quibus consistat, et de frequenti memoria Dei in mente versanda .

Studendum, in omnibus Deo placere et omnia agenda Deo per orationem commendari.

Quomodo his virtutum alis praelatus tegat caput et pedes, seu volet, et quod quilibet bonus easdem pro se indiget habere, et qualiter.

EXPLICIT OPUSCULUM CUM TABULA.